Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.


[VII. De infidelitatibus potentum precipue; et a quibus proditiones, et seditiones, et direptiones ab inicio originem habuerunt.]

[I] Audiant proinde detractores, et contra nummantinum concilium latratores, et sciant quod non legimus homines, pro fidelitate mundi tam dura et aspera sustulisse, sicuti Zamorenses. Sciant nichilominus principes et maiores, et ceteri qui totum mundum regere debuerunt; quod ipsi suis exemplis possimis et factionibus scelerosis totum secculum destruxerunt.

[2] Et ut alcius ducam rete, Lucifer nacione celestis, sublimior et perfectior pre aliis creaturis, cum sui altitudinem inspexisset, in superbiam elevatus, dissensionem in celo posuit atque scisma; et hoc idem in terris similiter operatur. Adam similiter et Eva, humani generis principes et prothoplasti, quia volaerunt rapere divinitatem, amiserunt felicitatem. Cayn principium et caput generationis humane, primus inter homines proditor et fratricida, et ex avaritia opes congregans, suos ad latrocinia invitabat. Simplicitatem vite hominum, ad invencionem mensurarum et ponderum permutavit; et ad calliditatem et corrupcionem perduxit. Terminos terre primus posuit. Civitates muravit; et timens quos ledebat, ob securitatem suos in urbibus collocavit secundum Iosephum. Hic septem peccata comisit. Non recte divisit, fratri invidit, dolose egit, voccans in agrum occidit, procaciter negavit, [profugit,] desperavit.

[3] Nemroht autem primas nobilis ex patre Chus de Cham, et ex matre Cibele de Yron filio Sem, gigas fortissimus, cuius erat statura decem cubitorum altitudinis, venit ad Yonitum, et eruditus est ab eo in maltis, et doctus de ortu quatuor futurorum regnorum, et casu eorum per succesionem, videlicet: qui primi regnarent de Cham; deinde de Sem unde descendant perse; tercio de eodem Sem et de Iaphet, unde descendunt greci; quarto de Iapheh, a quo romani. Fuit autem Nemroth potens in terra et robustus   —173→   venator hominum coram Domino, id est extinctor et oppressor amore dominandi. Hic transivit ad caldeos, et docuit eos ignem colore, et sollicitabat genus suum de Sem, ut inperaret aliis quasi primogenitus. Qui cum nollet adquiescere, cepit eos sollicitare de timore diluvii, ne iterum inundaret et disperderet eos. Transiit autem Nemroth ad filios Cham, et regnavit inter eos. Huius exemplo cepit rognare Ietram super filios Sem, et Suffene super filios Iaphet. Tunc consilio Nemroth convenerunt predicti duces in campum Sennaar, et timentes diluvium, ceperunt hedificare turrem que pertingeret ad celos, habentes lateres coctos pro saxis, et bitumen pro cemento. Hoc autem bitumen ut ferunt non nisi sanguine menstruo dissolvitur, postquam fuerit desicatum. Turris in altitudine tenere duo mille sexcentos triginta tres passus dicitur. Lititudo tanta fuit, ut aspicientibus altitudo longe minor videretur. Ceterum ambitus civitatis quadringentis octoginta stadiis distendebatur. Ipsa autem latitudo murorum, in consummacione pinnee utroque latere habitaculis eque disponitis, media intercapedine sui iunctas quadrigas capiebat. Murus cocto latere atque interfuso bitumine erat compactus. Fossa extrinsecus late patens undique, vice ampnis circunfluebat. In fronte autem, murorum erant centum porte eree, nimie magnitudinis. Murus civitatis habebat in latitudine cubitos centum L, et in altitudine sexcentos. Erant autem cubiti forte geometrici, quemadmodum cubiti arche Noe. Continet antem cubitus geometricus sex nostros, vel, secundum quosdam, IX. Angeli vero de mandato Domini ventos validissimos inmittentes, ut habetur in hystoriis scolasticis, turrim everterunt, et linguas eorum in LXX.ª divissit Altissimus Rex celorum, unde et civitas Babilonia, id est, confussio, est vocata. Alibi vero legitur quod Nemroth expulit filios Sem et filios Iaphet a turri calliditate quadam, et Babiloniam condidit, et regnum suum super filios confirmavit. Et postea ad persas migravit, eosque ignem colore docuit. Fuit autem predicta civitas a Nemroth gigante fundata; a Semiramide regina uxore Nini reparata; a Ciro rege una hora dirupta et eversa.

[4] Ninus, filius Beli Nemrothidis regis Babilonis, primus post mortem patris bella campalia instituit, et armorum multa instrumenta invenit. Et auxiliante uxore sua Semiramide, que   —174→   in multis sapientissima videbatur, totam Assiriam obtinuit. Et civitatem, in qua caput erat regni, itinere dierum trium ampliavit; et a suo nomine Ninive numcupavit. Hic femoralia, id est, bracas invenit, ne denudato Noe in opprobrio succederet filiorum. Rex autem Ninus primus invenit idola tali modo: Mortuo Belo Nemrothide patre suo, Ninus in solacium doloris ymaginem fieri patris fecit, cui tantam reverenciam exhibuit et honorem, ut omnibus sceleratis ad eam confugientibus remitteret factiones. Proinde homines de regno honores divinos in ymaginem fictilem, transtulerunt. Maligni etiam spiritus quasdam, delusiones circa ymagines faciebant, unde excecati mente miseri mirabantur. Huius exemplo plurimi caris suis mortuis ymagines dedicarunt. Et sicut ab ydolo Beli cuncta traxerunt originem, sic et ab eius nomine generale nomen assumpserunt. Sicut enim dictus est Belym ab assiriis, sic et alie naciones secundum ydiomata lingue sue dixerunt. Alie Bel, alie Beel, alie Baalim. Immo et nomina specificarunt, nam alie Belfegor, alie Beelzebuth dixerunt. Sirophanes primus fuit ydolatra egipciorum. Caldei ignem adorabant; et cogebant alios idem facere, alia ydola comburentes. Sacordotes vero Egipti, qui aquam adorabant, eo quod Egiptum pro ceteris regionibus utilis irrigabat, magnum quoque ydolum in honorem Beli formaverunt. Et removentes coronam auream, apossuerunt ei vas fictile, ad modum corone perforatum, ad quod per occultos meatus aqua de super veniebat inferioribus cera obturatis. Venientes autem Caldei appossuerunt ignem, et liquefacta cera, aqua defluens que erat in corona extinxit ignem et prevaluerunt ydola Egipti. Hec omnia ideo proponuntur ut exempla malorum et incrementa que a principibus et sacerdotibus processerunt a principio mundi, ordinabilius pateant intuenti.

[5] Contumacia et irreverencia Pharaonis regis Egipti contra Dominum Altissimum, et aliorum regum orientalium, satis fuit notoria toti mundo. De regibus autem Israel, Ecclesiastici, XLVIIII capitulo, diffinitur. Qui, proter David et Ezechiam, et Iosiam, omnes regos peccatum ydolatrie vel blasphemie commiserunt.

[6] Romanorum mores tangens beatus Bernardus in principio quarti libri de Consideracione ad Engenium papam, dicit sic: «Quid loquar de populo romano? Populus romanus est. Nec brevius   —175→   potui, nec expressius totum aperire de tuis parrochianis quod sencio. Quid tam notum seculis quam protervia et cervicositas romanorum? Gens insueta pati, tumultui assueta. Gens inmitis et intractabilis, usque adhuc. Subdi nescia, nisi cum non valet resistere.» Et sequitur: «Ante omnia sapientes sic ut faciant mala, bonum autem facere nesciunt. Hii invisi terre et celo, utique iniecere manus. Impii in Dominum, temerarii in sancta, sediciosi in invicem, et emuli in vicinos, et inhumani in extraneos. Quos, neminem amantes, amat nemo. Et cum timeri affectent ab omnibus, omnes timeant necesarie est. Hii sunt qui subire non stinent, preesse non norunt. Superioribus infideles, inferioribus importabiles. Hii inverecundi ad petendum, ad negandum frontosi. Hii importuni ut accipiant, inquieti donec accipiant, ingrati ubi acceperint. Docuerant linguam suam grandia loqui, cum operentur exhigua. Largissimi promissores, parcissimi exhibitores. Blandissimi adulatores, et mordacissimi detractores. Simplicissimi dissimulatores, et malignissimi proditores.» Romulus et Remus gemelli ex patre Marte et matre Ylia nascuntur, et a lupa nutriri feruntur, que creditur fuisse meretrix que prostitucione sua multos occidebat. Prophetabant autem tum in Iudea, Osee, Iohel, Ysayas, et Micheas. Anno vero ab urbe condita tercio, Remus rastro pastorali occisus est a Fabio, duce Romuli. Tholemon, dux Romuli fuit. Sub Ozechia rege, Romulus apud paludem Capere nusquam conparuit postquam Numa Pompilius regnavit; qui, ut fertur, Numanciam condidit; et januarium et freviarium X mensibus adecit. Alii vero dicunt quod, cum Remus et Romulus adolessent, prede et latrocinii crudelibus studiis se dederunt. Qui similium conciliabula asciscentes, ceperunt cam sua multitudine prevalere. Et albanorum civitatem ingressi regem Amulum, qui munitorem avum eorum maternum de regno expulerat, peremerunt, et munitorern regno restituerunt. Remus autem et Romulus cum essent annorum XVIII, civitatem modicam hedificarunt, in monte qui dicitur Palatinus. Cumque ad eos adveniret multitudo maxima populorum, ut in populos crescerent pociores, cogitaverunt templum inmunitatis construere, ad quod veniens quilibet salvaretur. Et propter tante impunitatis asillum, ad hoc templum iniuriosi et rei ex omni Italia veniebant. Cumque   —176→   in tanta multitudine non conclusa nullius ordo iudicii servaretur, statuerunt urbis ambitum dilatare ut muro quamtumlibet modicum elevato, qui alias quam per portam presumeret introire, mortis sentencie subiaceret. Primo igitur anno Achaz regis Inde, XI kalendas may, Remus et Romulus Rome urbis primarium lapidem posuerunt. Et usque ad apodiationem, muris in circuitu VIX erectis, Remus plebiscitum fratris et populi non atendens, ut agilitatem ostenderet per murum interius insilivit. Et scandalo in populo excitato, omnes transgresionis iniuriam causabantur. Sed Fabius qui erat dux Romuli, persuasus, Remum morti concione habita condempnavit. Et pastorali rastro distratus, continuo expiravit. Fuit autem Roma condita in monte Palatino quinta olimpiade, sub rege Achaz, quo Thobie hystoria est incepta. Incepit autem primum olimpias a grecis, tempore Ozie regis. Vocabatur autem olimpias Iudus qui flebat in monte Olimpio in quinto anno, quatuor intermodiis annis vacantibus, quadriennio sub una olimpiade supputato. Post Romulum regnavit Numa Pompilius, a quo fait Numancia forsitam appellata, que nunc Zaniorensis civitas appellatur.

[7] Nabuchodonosor rex maximus elatus superbia, et non cognoscens Deum ut debuit, post revelaciones sompnorum que vidit, ab hominibus est eiectus, et fenum ut bos comedit. Mutatus est, non corporis mutatione, sed mentis alineatione, et videbatur quasi esset bos in anterioribus, et in posterioribus leo; quia in prima etate fuit voluptuosus et cervicosus, et in fine multos interfecit, et nullus regum ei resistere potuit. Daniel autem oravit Dominum et optinuit ut VII menses verterentur; in quibus, XL.ª diebus insaniam paciebatur, et per alios XL.ª ad cor hominis vertebatur, donec VII menses complerentur, post quos revocatus est. Non tamen statim regnavit; sed statuti sunt pro eo VII iudices; et usque ad finem VII annoram penitentiam egit, panem et carnes non comedens et vinum non bibens, iuxta consilium Danielis. Evilmoradach rex, frater Nabuchodonosor, minoris duxit uxorem fratris sui. Et tractus libidine dominandi, timens ne resurgeret pater suus, quia sepulcrum patris aliquando movebatur, ipsum patrem in secreto iussit extumulari, et cor atque cadaver, eius tradi CCC vulturibus devoranda. Fecit autem hoc de consilio   —177→   regis Joachim, qui dixit sibi quod non resurgeret pater suus quousque redirent in unum voltures quos fecerat avolare. Baltasar rex, irreverens in Deum excelsum, ea nocte qua vidit manum contra se scribentem in pariete, eadem nocte interfectus est prodicionaliter a caldeis.

[8] Phylippus pater Alexandri putativus per insidias peremptus est a Pausania trahente genus ab Horeste; qui Pausanias, facto homicidio, afugit. De cuius genere fuit Paula mater Eustochii; que inter alios contribules Pausanie, qui fugerunt, fugit Romam, et facta est civis romana. Alexander, filius Neptabi regis egipciorum naturaliter, filias Philippi regis grecorum adoptive, filius dei Amonis nuncupative, cuius mater fuit Olimpiades, post mundi subiugacionem, post duarum statuarum fusilium fabricationem, quas in sui titulum fecerat fabricari, nichilominus post ariolorum et demonum consultationes, Cassander et Iobas principes, superstipatores regis futuri et satellites, ipsum veneno interfecerunt, eorurn patre Antipatro consulente. Iobas autem nobilis adolescens et qui Principi assistebat, una hora per administrationem pocilli pocionati de medio substulit mundi principem et monarcham. Et ut prodicio ipsius effectum potissimum sortiretur, postquam Alexander post assumptam pocionem, pennam peciit qua venenum evomeret iam assumptum, Iobas proditor prelibatus pennam mortali poculo intinctam tradidit Alexandro. Quam ut in guttur immisit, sensit amplius se gravari; voluit autem sipsum in fluvium Eufratem precipitare ne amplius inveniretur, nisi obviasset Roxames, filia Darii, uxor eius. Tunc Alexander vocavit Iobam proditorem, de quo plurimum confidebat; et precepit vocari suum notarium Symeonem, cum quo testamentum suum ordinavit, ut in libro nostro continetur, cuius titulus est armarium scripturarum. In libro illustrium personarum ordinavimus illud idem, ubi continetur hystoria nobilissimi Alexandri; in libro quoque de mundi etatibus succincte tradidimus illud idem.

[9] Julius Cesar de partibus transmarinis Romam venit, et gloriose receptus; et octavo decimo die de Roma Saguncitun accessit; et principantibus Pereo et Afranio totam Hyspaniam romano imperio subiugavit, ut superius dictum est; et Hyspalim   —178→   Juliam Romulam vocavit; et per diversas Hyspanie partes itinera ob insigne nominis fieri iussit; et turrim mirabilem in Faro Gallecie condidit, ut dictum est; et ab Hyspania regressus Rome dolo Bruti et Cassii occisus est post annos V et menses VII quam ceperat regnare. Tribus autem annis et mensibus VII post victoriam Ponpey solus tenuit principatum. Obiit autem Cesar anno etatis sue quinquagesimo VI. Corpus eius combustum est a populo romano in foro, et statuerunt sibi columpnam lapidis numidici, super quam tumulatus est in pomo deaurato que Julia dicta est. Quadam vero die cum iret in Capitolium date sunt ei littere indices mortis sue, et in manu eius nondum solute invente sunt. Quas si legisset, mortis sue conscius fuisset. Eodem tempore, aperuerunt tres soles in oriente, qui paulatim in unum corpus solare redacti sunt. Cesaris autem nomen quo alii imperatores cesares sunt vocati, a Julio Cesare incoavit, secundum Hysidorum, VIII Ethimologiarum. Qui bello civili commoto, primus romanum et singularem obtinuit principatum. Cesar autern dictus est eo quod ceso mortue matris utero, vel quod cum cesarie natus sit, a quo imperatores sequentes cesares dicti, eo quod comati essent. Qui enim secto utero eximebantur, cesones et cesares appellabantur. Et a Julio Cesare usque ad Tiberium tercium, imperatorem, fuere Rome LX imperatores cesares appellati. Et ex vandalis in Hyspania, fuerunt reges VII. Et ex gothis in Hyspania ab Athanaricho primo rege gothorum, utque ad Aldefonsum regem filium. Raimundi ducis et Urrace regine, fuere reges LII. Ab Incarnacione vero Domini recurrente anno CC.º LXXXII.º fuere Hyspanie reges LX novem. Quales autem ex eis aliqui fuerint, liber noster de Etatibus et de viris illustribus manifestat.

[10] Octovianus primo Cesar postmodum Augustus dictus est, eo quod romanum imperium augmentavit. Ab isto vero, Augusti sunt imperatores ceteri appellati. Hic genere romanus fuit, ex patre Octaviano senatore romano. Maternum genus ab Enea duxit. Julii Cesari nepos fuit, et filius adoptivus. Totum mundum in unam redegit monarchiam. Quatuor triumphos preclare egit, videlicet Dalmaticum, Asiaticum, Alexandrinum, Hyspanicum; post quos Cesaragusta civitas Augusti precepto in Hyspania conditur. Huius anno quarto, era singulorum annorum ab eo extitit   —179→   constituta, quando primum orbem descripsit et censum exegit. Dicta era ex eo quod totus orbis singulis annis es rei publice in signum tributi reddere est professus. Constituta vero fuit era XXXVIII anno ante nativitatem almiflui redemptoris. Fluxerunt autem ab Adam usque ad nativitatem almiflui Jhesuchristi anni quinque mille ducenti, uno excepto, secundum septuaginta interpretes. Secundum alios anni quinque milia centum nonaginta tres. Secundum alios centum nonaginta tres. Secumdum alios centum nonaginta novem. Et a conditione romane Urbis anni septingentesimi quinquaginta duo. Hebrei vero pauciores computant annos; eo quod Moyses, obmisis centum annis, quibus Adam filium suum Abel mortuum luxit, centum triginta annorum eum esse dixit, cum genuit Seth. Septuaginta autem interpretes et Josephus atque alii plures hystoriographi ducentorum triginta annorum eum fuisse scribunt, cum genuit Seth. Judei quoque propter odium fidei christiane, ne contra eos proferatur testimonium veritatis, quedam de libris legis preciderunt, et quedam immutarunt. In computatione vero annorum ab Adam usque ad Christum auctores diversiticati sunt; eo quod aliqui computarunt usque ad nativitatem et a nativitate; alii usque ad diem in qua baptizatus est, et a die qua baptizatus est computant, propter vim regenerativam aquis datam; alii usque ad passionem et a passione Domini computant, quia tunc facta est redempcio nostra et aperta est celi ianua, atque inchoata quodammodo etas septima quiescencium. Melius autem videtur a nativitate ipsius inchoandum, eo quod Apostolus dicit: cum venerit plenitudo temporis, misit Deus filium suum, etc.

[11] Natus est autem Jhesus quadragesimo secundo anno Octoviani Augusti, anno centesime nonagesime tercie olimpiadis, tricesimo anno regni Herodis. Hoc ipso die quo natus fuit, trans Tyberim in taberna emeritoria fous olei de terra emanavit, ac per totum diem largissimo rivo fluxit. Tunc eciam statim ut virgo peperit, illa statua aurea corruit, quam in Romuliano palacio Romulus posuerat, dicens: Non cadet donec virgo pariat. Tunc eciam circulus ac celestis arcus apparuit circa solem. Post nativitatem vero almiflui Jhesuchristi imperavit Octovianus annis quatuordecim. Hunc populi romani videntes esse tante pulcritudinis   —180→   quod nemo in occulis eius intueri poterat; et tante prosperitatis et pacis quod totum mundum tributarium sibi fecerat, dicunt ei: Te volumus adorare, quia deitas est in te. Si hoc non esset, non omnia succederent prospere. Qui renuens, inducias, postulavit; et ad se sibillam tiburtinam sapientem vocavit, cui quod senatores sibi dixerant recitavit. Que spatium trium dierum peciit, in quibus artum ieiunium operata est. Post tercium vero diem hoc modo imperatori respondit:


Judicii signum, tellus sudore madescet
Et celo rex adveniet per secla futurus,



et cetera que sequntur. Illico apertum est celum; et nimius splendor irruit super eum. Et vidit in celo quandam pulcherrimam virginem stantein super altare et puerum tenentem in brachiis; et admiratus est nimis. Et vocem dicentem audivit. Hec ara, filii Dei est. Qui statim prohiciens se ad terram, adoravit. Quam visionem senatoribus retulit; et ipsi mirati sunt nimis. Hec visio fuit facta in camera Octoviani imperatoris, ubi nunc est ecclesia Sancte Marie in Capitolio, ubi nunc fratres minores sunt. Ideo ante dicta est ecclesia Sancte Marie Ara Celi, vel secundum alios in Aëra Celi.

[12] Cum autem Octovianus ab Oriente victor reversus urbem cum triplici triumpho ingressus esset, tunc primun Augustus eo quod rem publicam augmentaverit, a romanis est salutatus. Hic vicit preliis dachos, et germanorum ingentes copias postravit. Quo bello captivorum quadraginta milia hominum ex Germania transtulit, et supra ripam Reni in Gallia collocavit. Nullo eo in bello felicior. Quadraginta quatuor annis quibus solus gessit imperium civilissime vixit. Duodecim enim annis aliis cum Antonio regnavit. Hic est gloriatus se urbem lateritiam invenisse, et marmoream reliquisse, et quam plurimo decorare ornatam. Anno ipsius vicesimo quinto Oracius poeta Rome moritur. Tempore Octoviani erat taberna famosa trans tiberim que ideo dicebatur emeritoria; quia emeriti ea que suis stipendiis meruerant ibi solaciando expendebant. De qua quia in die Nativitatis Domini fous olei erupit, ad honorem beate Marie Virginis constructa fuit ecclesia ibidem, a beato Papa Calixto primo. Mortuus est auteni Octovianus   —181→   Augustus anno vite sue septuagesimo septimo apud Attelam civitatem Campanie, et sepultus est in Marcio campo. Tempore Augusti computata sunt civium romanorum nonagies trecenta milia et octoginta milia. Nec enim iste maximus imperator viciis caruit; nimis enim libidini serviebat, nam inter duodecim cathamites totidemque puellas erat solitus acubare.

[13] Gayus, qui et Gallicula, imperator post Tiberitim, qui et nepos eius, sceleratissimus homo fuit; et duabus suis sororibus stupra intulit, et ex una natam filiam recognovit. Se tamquam deum coli fecit. Per totum eciam imperium ymaginem suam misit ut adorarent eum. In templo quoque Jherusalem statuam Jovis sub suo nomine iussit. Hic cum esset Rome et rediret a Iudis crescentibus, interfectus est consilio senatorum. Eodem tempore Herodes Agripa, dum oblatos sibi divines honores non respueret, dixit: Eu, ego deus vester maior. Et statim percussit eum angelus Domini. Qui per quinque dies magnis doloribus cruciatus, consumptus vermibus expiravit. Imperatrix Mesalina uxor Claudiani imperatoris, sicut scribit Juvenalis, tante libidinis fuit, ut in prostibulis primo elam, deinde se publice omnibus exponebat, non saciata, sed lassata recedens. Nobiles eciam mulieres ad hoc ipsum trahebat. Nero imperator romanum imperium deformavit. Piscabatur retibus aureis, que sericis viminibus extrahebantur. Influitam senatus partem interfecit; bonis hominibus hostis fuit. Citaretico habita vel tragico utebatur. Parricidia multa commisit; fratrem, uxorem, matrem, et magistrum suum incisione vene et haustu veneni Senecam interfecit. Sororem suam prostituit et interfecit. Roman incendit ut troiani incendii posset similitudinem speculari. Secum habebat Symonem magum, cuius maleficiis deludebatur. Petrum et Paulum Dei apostolos inierfecit. Hic, cum ad penam propter sua maleficia quereretur, fugit de palacio, et se ipsum ad quartum Urbis miliarium interfecit; a lupis autem creditur devoratus. Hic nullum hominem pudicum vel purum ex aliqua parte corporis iudicabat; ideo sais libere omnia scelera concedebat. Nullam vestem bis induit, soleas argenteas mulis facit. Palacia sua ex auro, argento et gemmis et ebore construebat. Vitellius imperator interfectus fuit a duobus ducibus Vespasiani; et in Tyberim mersus caruit sepultura. Domicianus imperator,   —182→   frater Thiti, interfecit nobilissimos e senatu. Dominum et Deum se primo appellari iussit. Nullara sibi poni statuam in Capitolio nisi auream vel argenteam passus fuit. Consobrinos suos interfecit. Ipse vero a suis fuit in palacio interfectus, et cum dedecore tumulatus. Filia Antonii imperatoris, qui dictus est Pius, Faustina nomine, cum vidisset gladiatores duos simul cum, gladiis ludere, exarsit in unum. Propter quod cum languere cepisset, viro suo Marco Antonio causam langoris manifestavit. Qui per medicorum consilium caldeorum, ipsum gladiatorem fecit interfici; et sanguine illius, Faustine corpus perungi; maxime illam partem corporis ubi libido concupiscencie vehemencius inflammatur. Quo facto infirmitas et temptacio mox cessavit. Comodus imperator, cunctis incomodus, in domo vestali interiit strangulatus. Macrinus imperator cum filio suo detruncatur. Antonius Caracalla imperator, impaciens libidinis fuit. Novercam suam, uxorem duxit; sedicione militari interfectus fuit. Similiter Marchus Aurelius Anthonii filius, Alexander imperator in tumultu periit militari. Gordianus imperator fraude suorum interiit. Galienus fraude ducis sui Aurelii est occisus. Decius iunior a Valeriano et Galieno in imperatorem creatus fuit, sed non extitit imperator. Ab hoc autem fuit martirizatus Laurencius. Dioclecianus veneno periit. Maxencius, sub quo passa fuit beatissima Katerina, sub Galerio et Constantino patre maximi Constantini imperatorem assumitur a Romanis. Sed Constantinus Maxencium Rome vicit in signo Crucis in visione sibi ostenso. Maxencius predictus adeo viciis plenus fuit, quod nullum vicium ipsum effugere potuit. Constantinus quoque predictus Hyspaniam sibi subegit, et Helenam filiam regis Britanie in concubinam accepit, ex qua Magnum genuit Constantinum. Theodosii vero Junioris temporibus dyabolus in Creta in specie Moysi apparuit, et promisit iudeis ut per mare in terram suam eos duceret pode sicco. Cumque mare intrassent, eos ibidem neccavit.

[14] Julianus Apostata, nepos Magni Constantini ex parte fratris, cura timeret Constancium imperatorem qui iam occiderat fratrem suum, monasticam vitam sumpsit. Demum fugiens magos et ariolos inquirebat, si posset fieri imperator. Cui demon mediante quodam mago apparuit, et accepta ab ipso christiane fidei   —183→   renunciacione, ipsum futurum imperatorem predixit. Factus postmodum imperator cum ad bellandum contra persas processisset, transiens per Cesaream Capadocie, multa oprobria beato Basilio illius civitatis episcopo et christianis fecit. Et eisdem cominans in regressu, beatus Basilius orans et ieiunans cum christianis, vidit beatam Virginem precipientem Mercurio militi dudum ante in quodam monasterio sepulto, ut se et filium eius de Juliano apostata vindicaret. Quod factum est. Nam et Mercurius miles dudum iam sepultus, asta percussit ipsum apostatam Julianum. Quo percusso, Julianus expirans blasphemando clamavit: Vicisti, galilee, vicisti.

[15] Mauricius imperator cum mortem fuisset beato papa Gregorio comminatus, apparuit Rome vir quidam in monastico habitu evaginatum gladium habens per civitatem transeundo clamans: Eodem anno Mauricium gladio perimendum. Quod imperator audiens, de malis suis penitens, per se et per alios Deum oravit, ut hanc sententiam revocaret. His gestis, audivit in sompnis vocem dicentem: Vis ut hic aut in futuro indicio tibi parcamus? Et imperator respondit: Arnator miserorum Deus, hic mihi redde malum meum, ut in futuro parcas. Post, Mauricius in oriente constitutus, cum milites suos a rapinis cohiberet, nec tamen eis stipendia consueta daret, milites provocati Phocam super se contra Mauricium Caesarem creaverunt. Quo audito, Mauricius in quamdam insulam fugit; ibique cum uxore et duobus filiis per Phocam interemptus est. Hic primus ex graecorum gente romano presedit imperio. Huius tempore, apud Doanium mulier infantem peperit sine oculis, sine brachiis, sine manibus; a lumbis autem erat ut cauda piscis. In Nilo eciam flumine apud insulam Deltam, syrene in specie viri et mulieris ab exercitu romano vise sunt a mane usque ad meridiem. Liberium quoque imperatorem predecessorem imperatrix arguebat, eo quod thesauros suos pauperibus erogabat; unde ipsum dissipatorem publice, acclamabat. Cui Liberius respondit: Confido in Domino quod fisco nostro non deerit pecunia; sed de hiis que Dominus nobis contulit, elemosinas faciendo, thesauros conquiremus in celo. Et cum transiret per quoddam palacium imperiale, vidit in pavimento tabulam marmoream, in qua erat crux sculpta. Cumque illam tabulam   —184→   fecisset levari dicens indignum esse crucem pedibus conculcari, que in pectoribus et frontibus hominum debet esse, apparuit sub illa alia tabula eodem modo cruce sculta. Cumque et illam levari fecisset, invenit infinitum thesaurum. Constantini quinti tempore, Karulus Martello Parissius in sancto dionisio sepelitur; sed post modicum tempus in sepulcro eius non nisi unus serpens maximus invenitur. Leo quartus imperator cum insaniret cupiditate, coronam cuiusdam ecclesie carbunculos habentem accepit. Quam cum portaret in capite, febre correptus moritur. Constantinus, Leonis filius, cum Hyrene matre sua imperavit, X annis; sed quia matrem privavit imperio, ipsa rancore femineo stimulata, filium exoculans imperavit tribus annis. Constantinus vero ante excecacionem sine matre sua imperavit V annis. Huius Constantini primo anno quedam aurea lamina in Constantinopoli in quodam sepulcro, cum quodam defuncto ibidem iacente, inventa est cum hac scriptura: Christus nascetur ex virgine Maria, et credo in eum. Sub Constantino et Hyrene imperatoribus, o sol, iterum me videbis. Hiis temporibus sol XVII diebus non apparuit; ita ut multi dicerent quod hoc propter excecacionem principis contigisset. Hyrene autem imperatrix ut securius regnaret, fecit evelli oculos filiorum sui filii Coustantini.

[16] Karulus magnus, quamquam in aliis felicissimus extiterit, tamen in hoc infelicitatem magnam incurrit quod numquam a latere suo dimittere voluit fillas quas habebat, nec aliquam illarum coniugio copulare. Et, ut dicit Alcuynus magister suu, ex hoc mala suspicio fuit de ipso in populo generata. Dicebat enim Karulus se non posse, carere contubernio predictarum. Hunc prodidit Galalom in Pireneis montibus, sicut fertur; sed hoc inferius pertractabitur, Deo duce, cum pervenerimus ad Delfonsum regem dictum castum. Lodovicus imperator, filius magni Karuli, multos principes exterravit; et ex hoc contra se optimates et eciam proprios filios concitavit; ratione cuius, optimates et filii procurarunt ut imperii deponeret dignitatem; et sic a principibus et propriis filiis proditus arma deponit et recluditur; sed eodem anno populus eumdem restituit pristine dignitati. Ab isto autem prodicionis tempore ad Saxones Francorum gloria, quoad regimen imperii est translata. Hoc tempore, in territorio Tullensi   —185→   puella XII annorum post sacram comunionem a sacerdote in pascha susceptam, per VI menses pane et aqua, deinde omni cibo et potu per triennium. abstinuit. Hoc eciam tempore in Gallia ante solsticium estivale magna tempestate exorta, cum grandine ingens fragmentum glaciey cecidit; cuius latitudo VII pedum, et longitudo XV, altitudo duorum fuit. Lotarius primus, qui et imperator, partito imperii sui regno, suscepit habitum monacalem. Post mortem vero ipsius, inter angelos et demones de ipsius anima magna fuit altercacio subsecuta; adeo quod cunctis assistentibus corpus distrai videbatur; sed, monachis orantibus, demones sunt fugali. Carulus, filius imperatoris Lodovici, secundus, per triduum vexatus fuit a demone in presencia patris, et eciam optimatum. In ipsa vero vexatione professus est sibi hoc imo accidisse, quia in patrem proprium conspirarat. Hoc tempore in Brixia Italie civitate, tribus diebus et tribus noctibus, sanguis celitus emanavit. Huius tempore Johannes Scothus doctissimus in scripturis in Franciam venit, et regatu Lodovici gerarchiam Dionisii de greco transtulit in latinum. Qui postea per discipulos quos docebat stilis confossus mortuus est. Carulus secundus imperator, cum a galliis in Italiam pergeret, per quendam iudeum sedetiam nomine pocionatus, in Alpibus diem clausit extremum. Carulus tercius qui et imperator dictus iunior sive grossus, ab optimatibus regni repudiatur. Arnulphus imperator longa infirmitate tabefactus, nulla arte medicinali poterat adiuvari quin a pediculis consummeretur. Boleslaus frater Vercelai ducis Boemie, ipsum Vercelaum fratrem et ducem, et dominum interfecit. Fuit autem Vercelaus dux Boemie tante humillitatis et devotionis, quod cum uno servo clam de nocte ad silvam propriam ibat, et propriis humeris ligna ferens clam ante fores viduarum et pauperum deponebat. Colligebat spicas clam de agro suo nocte, etclam virga excuciens, et manu propria hostias faciens, distribuet per ecclesias. Hic post CCC annos passionis sue regi Dacorum Henrrico quiescenti per visum aparuit, eique quod suo genere mortis non deberet mori revelavit. Precipiens sibi ut hinc honore ipsius qui Vercelaus dicebatur, monasterium construeret. Qui rex a sompno consurgens, stupefactus de visione, cepit de sancto Vercelao de quo nunquam ante audiverat, ab episcopis et ab illis   —186→   quis esset perquirere, et certificatus quod fuisset princeps Bohemie, et a fratre occisus, cepit ad honorem ipsius nominis cisterciensis ordinis monasterium magnarum possesionum construere; sed ante quam, consumasse, fratre suo Abel procurante sicut sanctus revelaverat, est perentus. Contigit autem hoc tempore Henrici qui in Alemania tantummodo, non hi Italia imperavit, Tempore Octonis secundi, filii Octhonis primi, Theuthonici imperatoris, sanctus Edevardus rex Anglie, a noverca sua prodicionaliter, ut dicitur, est occisus. Tres autem Octhones theuthoniei per generacionis seriem regnaverunt. Verumptamen fuit postmodum institutum ut per officiales imperii imperator eligeretur, qui sunt septem. Videlicet tres cancellarii, scilicet, Maguntinus, cancellarius Germannie; treverensis, cancellarius Gallie; Coloniensis, cancellarius Ytalie; Marchio Brandeburgensis, camerarius; palatinus dapiffer; Dux Saxonie, ensem portans; pincerna, rex Boemie. Unde versus:


Maguntinensis, Treverensis, Coloniensis,
Quilibet imperii sit Cancellarius horum,
Et palatinus dapifer, Dux portitor ensis,
Marchio prepositus camere, pincerna bohemus.
Hi statuunt Dominum cunctis per secula summum.



[17] Conrradus primus pacem in terris cupiens conservare, statuit ut quicunque principum pacem infringeret capite plecteretur. Set huius statuti transgressor, comes Lupoldus occulatur. Qui cupiens vitam salvare, cum paucis, id est, uxore et pueris, occulte fugiens in vastam solitudinem, ipsam multis temporibus tamquam heremita inhabitat, nullo penitus sciente quo devenisset; sed contigit imperatorem ad illas partes accedere, et cum venationis contra bestias insequens per solitudinem discurrepet, sic se ab omnibus elongavit ut solus remanens ubi esset penitus ignoraret. Et nocte propinquante, imperator multum anxius ad predicti comitis heremitorium casu pervenit. Qui benigne receptus, cum post laborem in stratu dormiret et eadem nocte predicti comitis uxor filium peperisset, audivit vocem imperator in sompnis ipsum puerum generum suum futurum acimperii successorem. Hanc vocem imperator primo contempnens, cum iterata   —187→   fuisset, anxius viso puero de mane cum ad suos pervenisset, vocatis duobus secretariis occulte mandavit ut predictum puerum rapientes in silva occiderent et sibi cor pueri aportarent. Ipsi iuxta mandatum puerum rapiunt, et misericordia moti non occidunt, set in nemore relinquentes cor capti leporis in argumentum occisionis imperatori deferunt. Accidit autem ut in eadem hora dux Henrricus causa venacionis audiret ipsum; quem pulcherrimum cum aspiceret, uxori sue sterili ipsum occulte deportans, mandavit eidem ut quod ipsum genuerit affirmaret. Quod et factum est; vocavitque eum nomine suo Hericum. Cumque iam adultum imperator vidisset, pensans vultum quem olim viderat et etatem, licet multum resistente patre, scilicet duce Henrico, imperator iuvenem ut sibi astaret retinuit, tractans apud se qualiter ipsum occulte perderet. Et post aliquot tempus misit eum cum litteris ad imperatricem, scribens ut ipsa sub optentu gracie sue eo die quo ipse iuvenis ad ipsam veniret, ipsum oculte suffocaret. Statimque iter agente, cum in domo euiusdam presbiteri quiesceret, presbiter ipso dormiente curiosius ipsius bursam pertractans, litteras imperatoris conspexit; et illas capte riens, illi feliciter comutavit. Nam abraso «ipso die moriatur,» reposuit «ipso die ei filia mea tradatur.» Quod et factum est, licet cum magna admiracione imperatricis propter tam subitum et stupendum mandatum. Quod imperator percipiens obstupuit, set postquam investigavit verum ipsius patrem nobilem comitem fuisse, quem rusticum credebat, dolor ipsius mitigatus est. Qui Henrricus, postquam Conrrado succesit, in loco nativitatis sue construxit monasterium. Tempore vero secundi Henrrici imperatoris, Rome cuiusdam gigantis corpus Pallantis nomine inventum est incorruptum. Cuius vulneris yatus, ubi vultieratus fuerat, quatuor pedes et semis habebat. Corpus vero altitudinem muri vincebat. Lucernaque ardens ad caput ipsius inventa est, que nec flatu extingui poterat nec liquore, sed cum stilo foramine subter flammam facto, extincta est, per illud foramen aëre introducto. Hunc dicitur turnus occidisse; et hoc ipsius epithaphium fuit:


Filius Evandri Pallas, quem lancea Turni
Militis occidit, more suo iacet hic.



  —188→  

Tempore tertii Henrrici imperatoris cum quidam potens sed in convivio, repente a muribus est vallatus. Et cum murium innumerabilis multitudo de nullo captaverat nisi de illo, sed cum a suis in pelago maris deductus esset nil ei profuit; quia mures navem sequentes ipsam usque ad aque introitum corrodebant. In terram ergo repositus totus a muribus dilaceratus est et comestus. Idem legitur cuidam principi Polonie contigisse. Et hoc minus mirum iudicatur; quia pro certo dicitur quod in quibusdam terris si leopardus aliquem momorderit, confestim murium copiam advenire ut vulneratum commingant, immundumque urine diluvium comitare, hominis exicium. Invenitur etiam de quodam principe, quod nulla arte poterat iuvari, quin ipsum pediculi consumerent.

[18] Igitur Henrrico imperante mirabilis multitude gallicorunt in terre sancte subsidium cruce signati inexplicabili labore per terram, et tandem per constantinopolitanam urbem transeuntes Antiochiam pervenerant. Fuerunt autem huius exercitus capitanei: Godofridus dux Lothoringie, Comes Blesensis, Comes Frandesis, Comes Sancti Egidii, et multi alii nobiles et barones, Antequam autem Antiochia caperetur, Sanctus Andreas aparuit cuidam rustico simplici provinciali genere162dicens: Veni ostendam tibi lanceam qua perforatus fuit lesus Christus. Qui rusdicus capta civitate, presente R. comite et capellatio suo in ecclesia [sancti] Petri fodiens terram, in loco de quo revelationem habuerat lanceam invenit, anno Domini M.º LXXXIX.º Dubitantibus autem plerisque utrum lancea Christi esset, quidam, Bartholomeus nomine, quem Christus sibi apparens de lancea certificaverat, cum ipsa lancea per ignerm tredecim pedum quem fieri iusserat ilesus transivit. Et sic exercitus fiduciam in Christo et in lance ipsius habentes, intrepidi processerunt per Acon, que tuac Tholemaida dicebatur.

[19] Henrricus quartus Henrrici filius imperator, suscepto imperio, patrem suum capiens, in vinculis mori fecit. Huius temporibus papa Kalixtus, compostellanum episcopum, pro reverencia Beati Jacobi qui ibi quiescit, ad archiepiscopatus apicem sublimavit,   —189→   subiiciens Emeritanam provinciam sibi totam. Tempore Lotharii IIII, tanta siccitas in Francia fuit, ut flumina, lacus, fontes, et puttei siccarentur. Ignis quoque quod per rimas terram subintraverat, nec ymbribus, nec frigore nec arte aliqua biennio extingui potuit. Temporibus Conrradi secundi, Johannes de temporibus, qui annis CCCLXI vixerat, a tempore Karuli Magni cuius armiger fuerat, est defanctus.

Fredericus secundus imperator filium suum Henrricum regem Alemannie scalore carceris suffocavit. Idem eiusdem temporibus Guillelmus comes Hollandie in imperatorem electus a Frisonibus occiditur. Item anno Domini Mº [CC] XXXº IXº gens Tartarorum orientalibus partibus occupatis, et se in duo agmina dividentes, Ungariam et Poloniam intraverunt; ubi, campestri bello habito cum ipsis, frater regis Ungarie, dux Colmannus in Pannonia occiditur, et in Polonia dominus dux Henricus; et sic Ungariam potissime in solitudinem redegerunt ut pre fame valida matres puerorum suorum carnibus vescerentur. Plerique, loco farine, cuiusdam montis pulvere utebantur. Ipsius eciam tempore in Burgundia imperiali per terram solutam a montibus suffocati circiter V milia hominum corruerunt. Nam unus maximus mons, se dividens ab aliis montibus, per plura miliaria cuiusdam vallis transiens, ad alios montes accessit, in valle omnes villas terra et lapidibus operiendo.

[20] Eo tempore eciam regis Fernandi, apud Tholetum Hyspanie civitatem quidam iudeus, comminuendo unam rupem pro vinea amplianda, in medio lapidis invenit concavitatem unam, nullam penitus divisionem habentem, neque scissuram. Et in concavitate illa repperit unum librum, quasi folia lignea habentem. Qui liber tribus linguis scriptus, videlicet hebrayce grece et latine, tantum de littera habebat quantum unum psalterium. Et loquebatur de triplici mundo, ab Adam usque ad Christum, propietates hominum cuiusque mundi exprimendo. Principium vero tercii mundi in Christo posuit isto modo: In tercio mundo filius Dei nascetur ex virgine Maria; et pro salute hominum pacietur. Quod legens iudeus, cum tota domo sua fuit concito baptizatus. Erat eciam in libro scriptum quod tempo regis Fernandi debebat huiuscemodi reperiri.

  —190→  

[21] In Dacia Hemericus rex Dacorum inclitus post mortem Frederici, anno Domini M.º CC.º L.º a iuniore fratre suo Abel, ut regnare posset pro eo, in marinis fluctibus sufocatur; sed Abel ex hoc parum fuit honoris et comodi consequtus, nam sequenti...163 anno Domini M.º CCLI.º Conradus rex, fililis Frederici, ut mortuo patre Sicilie regnum susciperet, per mare in Apuliam devenit; et capta Neapoli muros illius funditus destruxit. Set cum sequenti anno introitus sui in Apuliam infirmari ceppisset, cristere que a medicis iudicatur fieri ad salutem, veneno mixto, intulit sibi mortem. Item anno Domini M.º CC.º LXIIII.º cometes tam notabilis apparuit, qualem nullus tunc vivens ante vidit. Ab oriente enim cum magno fulgore surgens, usque ad medium hemisperii versus occidentem comam perlucidam pertrahebat. Et licet in diversis partibus mundi forte multa significaverit; hoc tamen unum pro certo compertum est, ut cum plusquam per tres menses duraverit, ipso primo aparente, papa Urbanus cepit infirmari, et eadem nocte qua papa expiravit164 cometes disparuit. Hec que dicta su ex cronicis auctenticis sunt excepta; videlicet, ex cronicis imperatorum et summorum pontifficum.

[22] Post fascinora orientalium regnorum et sediciones proditorias romanorum, de quibus pauca prescripsimus; ad sediciones gothorum et factiones eorum exempli causa transitum faciamus. Et in primis memorie comendandum, quod Maldrac rex Suevorum qui regnabat in Gallecia, tercio anno regni sui fuit a suis prodicionaliter iugulatus. Rectimundus rex suevorum cum Galecis pace firmata, Colimbriam pace deceptam, diruit et dirupit. Olixbonam nichilominus occupat, lusio prodente, qui concivis preerat civitati, secundum Hysidorum in cronicis. Rex Athaulphus dum relictis galliis Hyspaniam peteret, a quodam suorum apud Barchinonam inter familiares fabelas iugulatur. Sigericus rex, dum ad pacem cum romanis esset prontissimus, mox a suis est prodicionaliter interfectus. Thurismundus rex apud Tholosam consilio fratris fuit a suo clientulo interfectus. Theodoricus rex   —191→   fuit a fratre suo Henrrico similiter interfectus. Amalaricus rex, apud Narbonam in foro fuit a suo exercitu interfectus. Gaudis rex fuit interfectus a quodam, qui se insanum ut regem interficeret simulavit. Thodiscus rex, apud Hyspalim a quodam suorum fuit inter epulas iugulatus. Agila rex a suis est apud Emeritam interfectus. Leovegildus rex interfecit filiam suum Hermenegillum, eo quod nolebat heresi consentire. Luyba rex, filius Recaredi, a Vitherico fuit prodicionaliter interfectus. Vithericus rex coniuracione quorumdam fuit inter epulas interfectus. Sisebutus rex, ut quidam asserunt, veneno fuit similiter interfectus. Rex inclitus Bamba prefecit Paulum provincie Gallie, qui post modicum rebellavit; set apud Nemausium fuit captus, deinde exoculatus. Multosque francos Paulo assencientes rex inclitus interemit; et Tholetum rediit cum triumpho. Set Hervigius in palacio nutrictus et honore comitis sublimatus et in superbiam elevatus et callide adversus regem excogitans herbam, cui nomen est spartus, regi optulit degustandum; et statim regi memoria est ablata, et sumpsit habitum monachalem. Vithiza rex fuit a Roderico exoculatus.

[23] Rodericus autem ultimus rex gothorum fuit, ut creditur, a Juliano comite interfectus. Per hunc comitem Julianum tota fuit Hyspania concassata; et hec devastacio usque in Pictaviam et Audegaviam, Acquitaniam et Thuroniam et Provinciam pertransivit. Maledictus furor ipsius Comitis Juliani, quia pertinax et indignitus, quia dura vesanus furia, animosus indignacione, impetuosus furore, oblitus fidelitatis, inmemor religionis, contemptor divinitatis, crudelis in se, homicida in dominum, hostis in domesticos, vastator in patriam, reus in omnes. Memoria eius in omni ore amarescit; et nomen eius in eternum putrescit. Per hunc comitem proditorem, et alios nobiles conplices suos, filios regis Vitize remansit Hyspania, Pictavia, Andegavia et Provincia populis vacua, sanguine plena, fletu madida, ululatu clamosa, advenis hospita, civibus peregrina, nudata incolis, orbata filiis, confusa barbaris, infecta sanguine, stupida vulnere, destituta munimine, et suorum solacio desolata. Hyspania filios suos plorat, et consolari non potuit, quia non sunt. Facta est eius habitacio iam deserta, eius gloria iam confusa. Iam eius filii gladio   —192→   ceciderunt, et eius incliti iam captivi. Principes eius in opprobrium abierunt, et vir bellator in exterminium. Qui erant liberi, mancipati sunt servituti. Qui consueverant in milicia gloriari, coguntur cultro et vomeri incurvari. Qui vescebantur voluptuose, nec vilibus saciantur. Et qui nutriti in croceis, non tangibilis amplexantur. Parvuli alliduntur, adolescentes cedibus involvuntur, iuvenes gladiis extinguntur, viri preliis prosternuntur, senes excidio consummuntur. Et quos senium et decrepita fecerant honorandos, hos affrorum crudelitas abicit extirpandos. Mulieres servantur ad ignominiam, et earum speciositas ad contumeliam. Qui robustus domino, occubuit gladio; et qui velox pedibus, a sagitariis est confossus. Pepercit gladius inimicis, et in domesticos debacatur. Non erat qui resisteret, gothis dimicantibus in se ipsos. Quis dabit capiti meo aquas et fontem occulis lacrimarum, ut plorem excidium hyspanorum et miseriam gentis gothorum? Conticuit religio sacerdotum; cessavit frequencia ministrorum; abscessit diligencia prelatorum; periit doctrina fidei et sanctorum; unio solvitur patrum ortodoxorum. Sanctuaria destruuntur, ecclesie diruuntur; et que laudabant in cimbalis, provocant in blasphemiis. Lignum salutis a sanctis eicitur. Non est qui aspiciat, ut salvetur. Sollempnia penitus cessaverunt. Non est qui iubilet in ecclesiis, et subsannat confessio Machometi. Deffedat abusio ornamenta, et vasa sancta contaminant alieni. Regionem devorant inimici, et omnis habitacio desolatur cum occiditur habitator. Civitates ignibus consumuntur, et queque viridia succinduntur. Adeo enim pestis invaluit comitis Juliani; quod in tota Hyspania non remansit civitas cathedralis, que non fuerit aut incensa, aut dirupta, aut optenta. Arabes quas vi non poterant subiugari, falso federe deceperunt, Oppera, filio regis Egice Tholetano et Hyspalensi episcopo, suadente ut subiecta arabibus viverent sub tributo. Et si forte dominus patriara visitaret, flerent subvenientibus in succursum. Et sic fraudibus circunventi, reddiderunt oppida et presidia civitatum. Et isti dicti sunt almoçaraves mixti, quandoque mixti arabibus convivebant. Quorum hodie apud nos nomen perseverat et genus. Et tali fraude arabes fere omnia occuparant. Et omnibus occupatis, rupto federe thesauros ecclesiarum et divicias incolarum pariter   —193→   exhauserunt, nisi quod episcopi postmodum cum reliquiis Asturiis se dederunt. Et lunc, ut creditur, fuit deductum Zamoram corpus beatissimi Aldefonsi. Quidquid illa Babilon magna inter regna seculi prima, a Ciro et Dario subversa pertulit, et Hyspania toleravit. Quidquid Roma provinciarum domina ab Alarico et Ataulpho gothorum regibus et Giserico vandalorum principe, est pressa. Quicquid Jerusalem iuxta dominicam propheciam lapide super lapidem non relicto, sustinuit diruta et incensa. Quicquid Cartago nobilis a Scipione romano direptione et incendio passa fuit; hoc misera Hyspania omnium cladium coniectis miseriis, est experta. Nec est qui adiciat miserere. Sed quia regis ad exemplum totus componitur orbis, per pecata regis Vitize et regis ultimi Roderici, aliorum regum qui precesserant, quorum aliqui factione, aliqui fratricidio sou paricidio, regni usurpaverant potestatem, successione legitima non servata incanduit ira. Hec excepta sunt ex cronicis goticis Hysidori et Roderici Archiepiscopis Tholetani.

[24] Ad sediciones alias que post regem Rodericum in Hyspania contigerunt, per nobiles potissime ac potentes, calamum convertamus. Et omissis regum arabum sedicionibus et proditionibus, que vix a nobis possunt aliquatenus conputari, conpassive contentu est notandum in cautelam et memoriam futurorum. Quod Gallecia contra Froylam regem suum et dominum filium Aldefonsi regis dicti Catholici rebellavit; sed ipsam Galleciam predictus Froyla denuo subiugavit. Hoc idem fecit vasconibus et navarris, qui contra dominum eius calcaneum elevarant. Iste a Lucensi civitate, quam hedificaverant vandali, episcopatum transtulit in Ovetum. Cumque Vimaranus frater eius esset affabilis et strenuus et decorus, Froyla rex ob zelum regni propriis ipsum manibus interfecit. Set non impune tulit; nam in Asturiis apud Canicas sive Cangas, fuit idem rex Froyla interfectus consimili factione. Hic in quodam prelio LIIII.or arabum milia interfecit. Item contra Sylonem regem Gallecia revellavit; set ipsos gallecos in monte Cipio superavit, et suo imperio subiugavit. Mauregatus filius Aldefonsi regis catholici ex ancilla contra Aldefonsum filium. Froyle insurrexit, et regnum nepotis invasit. Aldefonsus vero fugit in Alavam et Navarram. Hic Mauregatus in favorem arabum   —194→   eisdem L puellas dabat plebeias et L nobiles annuatim. Aldefonsus rex dictus Castus qui de Magno Karulo in Pireneis montibuis triumphavit, a regno per suos vasallos et per tirampnidem est expulsus; et fugitivus in Abylei monasterium se recepit. Sed a quibusdam vasallis fidelibus denuo revocattis, regii claminis redonatur. Item contra Ranimirum filium regis Veremudi et Diaconi, Nepocianus comes palacii, faventibus sibi asturibus et vasconibus, insurrexit. Set ad pontem fluivii qui Narceya nuncupatur a suis destitutus, in ipso certamine fugam parat. Tandem captus et orbatus, in monasterio relegatur. Post hec, LXX.ª naves normannorum venientes contra eum in pharo Gallecie concremavit, eorum multitudine interfecta. Comitem quoque palacii Alendum privavit oculis. Pymolum procerem cum VII filiis interfecit, quia insurrexerant contra eum. Iste, aparitione beati Jacobi confortatus, LXX.ª sarracenorum milia interfecit; in quo bello aparuit beatus Jacobus vexillum manu baiulans; et tunc invocacio iuolevit: adiuva me Deus et sancte Jacobe; et vota et donaria promiserunt.

[25] Contra Aldefonsum, filium Ordonii, Froyla Veremudi ex partibus Gallecie insurrexit, et tiranpnice cepit reguum. Aldefonsus vero rex, timens, Alave se recepit. Froyla vero, dum se incaute gereret, Oveti ab Asturibus est extinctus. Rex vero Aldefonsus, postquam venit ex Alava Legionem, contra ipsum Alavenses concito rebellarunt. Ipse vero Eylonem comitem Alavensium misit in Asturias ferro vinctum, eo quod conspiraverant in eumdem; Alavam autem suo imperio subiugavit. Hoc tempore Bernaldus castrum, quod Carpium dicitur, populavit; et contra regem Aldefonsum, qui captum tenebat in castro Lune patrem suum comitem Sancium, rebellavit; set, patre Bernaldi a vinculis liberato, rex Aldefonsus iuxta fluvium Urbicum interfecit XII milia Arabum cum Bernardo. Per idem tempus Froyla frater regis cum aliis quatuor fratribus mortem regis procurans, in Barduliam primo, in Castellam continuo se recepit, postquam fuit prodicio revelata; set rex ipsum et Veremudum et Nunium et Odoarium et Froylam comprehendit, et occulis exorbavit. Veremudus autem, orbatus oculis, fugit Astoricam; et per VII annos tiranpnidem gessit regi. Tunc rex in Ventosam et Astoricam vindicavit; et sic   —195→   orbatum ad Arabes compulit fugere Veremudum, Hic rex Alfonsus cum Bernardo et rege Cesaragustano de Carulo dicto Martello in Pireneis montibus triumphavit. Froylanus rex, frater regis Ordonii absque culpa fecit occidi, postquam Legione suscepit regium diadema, filios Orimundi, et Fronimium fratrem eorum Legionensem episcopum exilio condempnavit; set percussus lepra vitam finivit, et iuxta fratrem suum Ordonium inglorius sepelitur.

[26] Eisdem diebus nobiles de Bardulia, que nunc est Castella, tiranpnidem exercuerunt regi in Froylam regem suum et dominum; et contempto domino naturali super se duos milites in iudices elegerunt. Quorum alter fuit Nunius Nunii Kathalanus, dictus Rayseyra, filius Nunii Bellidet; alter vocabatur Flavius Calvus, qui vulgariter Xaynus dicitur, seu Lavinus, ex quo descenderunt multi nobiles de Castella, specialiter Rodericus Didaci, dictus Campiator. Fuit enim Rodericus Didaci, dictus mio Cide, filius Didaci Flavini, ex filia Roderici Alvari viri nobilis de Asturiis. Hic Rodericus Didaci, dictas Campiator, cepit regem Aragonie Petrum et comitem Barchinonie; Valenciam eciam, cui dominabantur Arabes, optinuit in virtute. Et ex Munione, dicto Raseyra, multi nobiles processerunt. Post mortem vero Nunii Raseyra nobiles de Castella filium eius Gundissalvum Nunii super se in iudicem elegerunt, et comitem vocaverunt. Verumptamem tempore Ranimiri castellam ad naturalem dominum redierunt, ad prefatum scilicet Ranimirum conditoribus aliquibus interiectis. Ex semine quoque Nunionis dicti Raseyra processit infans Garsias, qui apud Legionem fuit prodicionaliter interfectus.

[27] Aldefonsus filius regis Ordonii, postquam loco sui fratrem suum Ranimirum in regem substituit, et suscepit apud Sanctum Facundum habitum monacalem, apostata post effectus, rediit Legionem. Ubi cum contra regem Reynimirum pro viribus rebellaret, duobus annis obsedit eum, et ipsum captum vinculis coartavit. Post hec astures cum filiis regis Froile et Aldefonso fratre suo contra Ranimirum dominum suum in Asturiis rebellarunt; set Ranimirus eos vi prelii subiectioni proprie mancipavit; et tandem Aldefonsum fratrem et consobrinos predictos in eodem carcere crudeliter excecavit. Tandem Ranimirus penitencia ductus prope Legionem in ripa Turii monasterium Sancti Iuliani construxit,   —196→   et in eo fratrem et consobrinos pie, pro ut potuit, collocavit; ubi usque ad finem vite nocciam habuerunt. Ranimirus autem rex in festo Iusti et Pastoris octoginta milia arabum prostravit apud Septimancas; et in obsidione Talavere XII fere milia qui ad succurrendum opido venerant, interfecit, et usque ad septem milia captivavit. Ordonius vero filius eius, qui post mortem. Ranimiri suscepit regium diadema, per Sancium fratrem suum fuit multipliciter insectatus, eo quod ipsum Sancium adiuvabat Garsias rex Navarre et Fernandus Gundisalvi comes Castelle. Galleci autem huiusmodi dissenssionem audientes, inceperunt contra Ordonium suum dominum rebellare. Ipse vero exercitu congregato gallecos perdomuit, usque Ulixbonam vastacione ac incendio omnia depredatus. Sancius vero frater regis Ordonii, postquam eo defuncto suscepit reggium diadema, contra eum comes Fernandus et magnates Asturum rebellarunt. Et loco eius Ordonium dictum Malum in rogem et dominum elegerunt. Sed rex Sancius rediens, et regem Asturum et astures domuit et fugavit. Gallecis fecit similiter illud idem, et usque ad flumen Dorii optinuit totam terram. Set Gundissalvus qui trans flumen Dorii princeps erat et iuramentum regi prestiterat de tributis solvendis, et cui dominium recognovit, prodicionis viros in corde conservans, virus mortiferum pomo inmissum regi optulit ad edendum; in cuius esu, cor regis cepit ilico titubare. Quod rex intelligens dum Legionem mortis conscius prepararet, excepit die tercia metam vite. Ranimirus vero filius regis Sancii cum esset annorum quinque, accepit apud Legionem regium diadema. Galleci vero contra Ranimirum suum dominum rebellarunt, et Veremudum filium regis Ordonii super se rogem in sede Beati Iacobi creaverunt.

[28] Post hec, tempore Veremudi filli regis Ordonii tres servi de familia ecclesie Santi Jacobi, quorum unus vocabatur Çadon, alter Candon, alter Ansilon, apud regem Athaulphum episcopum dominum suum de crimine pessimo accusarunt; et qui eciam promiserat sarracenis se legem machometicam suscepturum et Galleciam traditurum. Rex autem credidit, eo quod episcopus esset filius illius principis qui regi Sancio in pomo mortis poculum propinarat. Cumque predictus episcopus vocatus ad curiam V.   —197→   feria ante pascha venisset Ovetum, consulentibus sibi aliquibus, ut antequam ad ecclesiam descenderet, se regis aspectui presentaret; episcopus constanti animo sic respondit, quod prius se presencie Salvatoris omnium exhiberet, et post in presencia tirauni principis compareret. Intransque ecclesiam Salvatoris, ilico indutus sanctis vestibus divina officia celebravit. Rex autem taurum ferocem adduci preceperat; ut venientem episcopum deseviret. Set episcopus innocens cum talia presensisset, consumatis officiis, ad locum ubi taurus estuans mugiebat accesit intrepidus; et mox taurus ad episcopum veniens, cornua in manibus eius misit. Quibus dimissis, ad montem unde venerat remeavit. Episcopus autem cornua que sibi taurus dimiserat coram altari deponens, domino Salvatori cum ceteris fidelibus solvit laudes. Auctores vero false suggestionis et eorum semen maledicto coartans, ad exemplum David qui pro morte Abner Ioab cum semine excomunicavit, sententialiter sese profatur de semine Çadon et Candon, non defficiat leprosus et claudus, cecus et mancus, vilis et tenens fussum. Rex autem viso miraculo perturbatus, obtulit opiscopo satisfaccionem. Set episcopus regem videre noluit, immo secunda feria post festum pasche iter aripiens, ad propriam iriensem165 ecclesiam Sancte Eulalie usque pervenit. Ubi infirmitate correptus, IIII.ª feria vitam finivit. Cumque sui vellent corpus eius ad ecclesiam Beati Jacobi deportare, inmobile est inventum. Et attendentes quod a Domino fieret, tradiderunt corpus in eadem Sancte Eulalie sepulture.

[29] Idem quot iacobitani contra dominos suos archiepiscopos pluries insurrexerunt; filii quoque comitis Vegile de Castella infantem Garsiam annorum XIIII, apud Legionem cum aliquibus legionensibus prodicionaliter occiderunt, a Castella prodicione tractata Roderico Vegile ea manu, qua eum de sacro fonte levaverat, gladio feriente. Comes Almaricus de Castella, postquam Fernando regi Legionis fecit homagium quod ei daret regem suum puerum in vasallum, cum puero fugit, et ei fidelitatis homagium non servavit. Salamantini contra regem Fernandum naturalem dominum insurrexerunt, abulensibus sibi prestantibus   —198→   auxilium et favorem. Eleggerunt autem sibi in principem sive regem quendam qui Nunio Ravia vocabatur. Cumque rex Fernandus cum nobili comitiva et concilio Zamorensi ad domandum eorum prodicionem et superbiam prepararet, salamantini cum abulensibus audaciter in pugnam ad Valem Muze contra suum dominum processerunt, et cum eo campale prelium habuerunt in sua multitudine confidentes. Set preter omnem spem, rex optimus ut optabat Munionem Raviam, quem salamantini sibi prefecerant in ducem et in principem, vivum cepit, et capitali sentencia condempnavit. Tunc dispersi sunt in omnem ventum cives salamantini, et remanet usque in hodiernum diem civitas desolata, et vix dimidia populata et potencia minorata. Portugalenses exulem mori166 fecerunt apud Tholetum dominum Sancium regem suum, et ibidem optinet sepulturam.

[30] Aldefonsus nobilis rex Castelle succubuit doserentibus, sicut fertur, in prelio Alarcuris, in era M.ª CC.ª XXXIII.ª167 XV.º kalendas augusti, presidente Colestino papa III.º Domino Didaco de Viscaya, dicto bono, nota fuit imposita in hoc bello, racione obsidum, quos dederat, reptatus fuit similiter sicut fertur. Comites de Castella non se habuerunt fideliter sicut fertur. Racione cuius oportuit fugere ipsum regem. In hoc prelio fuit presul Toletanus Martinus magnus. Honor gentis vita eius, et stola eius ecclesie diadema. Eius sapientia pax multorum, et lingua eius informa discipline. Manus eius ad subsidium pauperum, et cor eius ad compassionem humillium. Cingulum eius zelus fidei, et arma eius ad persecucionem blasphemie.

[31] Rex Henricus apud Palenciam fuit a quodam domicelle casualiter, ut dicitur, interfectus. In regem Fernandum filium regis Aldefonsi nobilis frecuenter insurrexerunt comites de Castella, quamquam esset eorum dominus naturalis. Est etenim ad huc hodie in dominos suos impaciens progenies eorumdem. Prefato regi Fernando milites Thaurienses villam Thauriensem, ut vulgus loquitur, sub precio posuerunt, quamquam esset dominus naturalis. In negocio similiter domine Urrace que erat eorum   —199→   domina naturalis, cum obsessa fuit Zamora, viriliter, ut creditur, se minime habuerunt. In regem Aldefonsum filium prefati regis Fernandi apud Secobiam tres sagitas prodiciosi homines emiserunt, ut ipsum et vita et regno privarent. Set sagitte in partem aliam voluntate deiffica declinarunt, regis interitum declinantes. Et ut vulgariter dicebatur, de nobilium consilio factum fuit; quorum sanguis quiescere nunquam novit, sicut exemplariter patet in libro nostro illustrium personarum, et in libro de etatibus.

[32] Hec omnia communiter scripta sunt ex cronicis regum Hyspanie; set ex cronicis potissime goticis Hysidori, Aldefonsi, Roderici archiepiscopi Tholetani, et Luce Tudensis episcopi, et aliorum qui ex hiis que dicta sunt plurima vel viderunt vel vera esse affeccione fidelium probarunt. Siquidem vastata Hyspania et

Gallia gothica per Arabes, et libri similiter sunt vastati, exceptis paucis qui a viris discretis fuerunt cum diligencia servati. Unde hystorias quas in libris nostris adnotavimus, sumpte fuerunt ex libris Hysidori Senioris, qui scripsit Gothorum hystorias usque ad quintum annum principis Suyntille. Descessit autem Hysidorus IIII.º anno regis Cintille, sub era sexcentesima168 LXXX, II.º nonas aprilis. Sumpte sunt similiter ex cronicis Hysidori Iunioris, qui scripsit a principio mundi usque ad XVIII annum Recesyundi regis, et eciain usque ad destrucionem Hyspanie per arabes, sicut Rodericus archiepiscopus Tholetanus et Luchas Thudensis episcopus contestantur. Sumpte sunt nihilominus a cronicis beatissimi. Aldeffonsi, archiepiscopi Toletani, qui descripsit tempora gothorum, alanorum, vandalorum, et suevorum, a V.º anno Suyntille usque ad XVIII Recensyundi regis. Sumpte sunt nihilominus ex cronicis Hydicii episcopi Gallecie, et Sulpicii Atquitanici, et ex conciliis Tholetanis, et Iordani sacri palacii cancelarii, et Claudii Photomey orbis terre descriptoris egregii, et Dyonisii169 qui fuit hystorie, gothice scriptor verus, et Ponpey Trogi qui fuit hystoriarum orientalium sollicitus supputator, et ex multis aliis libris auctenticis quorum nomina scripta sunt in   —200→   libro nostro cuius titulus est Archivus sive Armarium scripturarum.