Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
Indice


Abajo

Bulas inéditas de Urbano II

Ilustraciones al concilio nacional de Palencia (5-8 Diciembre, 1100)

Fidel Fita Colomé (S. I)

Urbano II Papa





  —[547]→  
1

Roma, 4 Mayo 1097. Límites de la diócesis de Burgos, en la que se habían refundido las de Auca y Valpuesta.- Archivo de la catedral de Burgos, códice en folio de pergamino, escrito á mediados del siglo XIII y titulado TOMO II de privilegios, fol. 58 v


Urbanas episcopus, servus servorum dei, dilecto filio Garsie burgensi episcopo, eiusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum1.

Non incertum est hyspaniarum ecclesias, partim sarracenorum tiranide, partim diversorum regum incursibus, ita esse turbatas ut alterius terminos altera usurpaverit; et sic parrochiarum non modica est facta confusio. Huic varietati litteris presentibus obviare curavimus. Burgensis namque parrochie terminos ita in perpetuum manere decrevimus sicuti constat fuisse sub iure tuorum predecessorum, Simeonis videlicet bone memorie el Munionis atque Gomiçonis2, incipientes ab illis populationibus   —548→   quę sunt in pireneis montibus3 donec perveniatur ad mare occeanum, et totas asturias4 usque ad fluvium deva qui descendit a supradictis pireneis montibus; et sicut discurrunt aque ad meridianam partem inter mutare5 et rotundum6 usque ad pennam perforatam, sequente ibi fluvio qui dicitur pisorga donec labitur in rivo aslance7. Deinde sicut noti sunt termini et divisi a filio nostro atgue cardinali sanctę Romane ęcclesie donmo R(icardo) in concilio de Fusellis8 inter burgensem et oximensem ęcclesiam, et ut olim noti sunt termini naçarensi et prescripte ęcclesie burgensi per certos terminos. Hoc tibi et ęcclesie tuę perpetuo iure concedimus.

Sane si quis in crastinum archiępiscopus aut ępiscopus, imperator aut rex, prínceps aut dux, comes aut vicecomes, iudex aut persona quelibet secularis aut ecclesiastica, huius nostri decreti parginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonitus si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisve sui dignitate careat, reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax domini nostri ihesu christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia ęterne pacis inveniant, amen.

Datum rome, IIII.to nonas mai per manum iohanuis sanctę romane ecclesie diaconi cardinalis, indictione V9, Anno dominice incarnationis M.º XC.º V[III]º, Pontificatus autem domni Urbani II pape anno Xº10.



La estancia del pontífice en Roma no se aviene con los años 1095 y 1096 de la Era vulgar. El cómputo de los de la Encarnación   —549→   debió ser el Pisano, que añade una unidad á los de la Era vulgar á partir del 25 de Marzo, y que rige también en las bulas otorgadas á favor del obispo D. Gómez, cuyo texto Flórez sacó á luz en el tomo XXVI de La España Sagrada11.

La presente debió expedirse (4 Mayo, 1097) á consecuencia de haberse consagrado en el mismo día, ó muy pocos antes, el obispo D. García por mano de Urbano II, al tenor de lo dispuesto por la bula Postquam apud Nemausum (Saint-Gilles, cerca de Nimes, 15 Julio 1096). No acertando Flórez á bien calcular el tiempo de estos documentos pontificios, desquició la serie de los obispos de Burgos; y de paradoja en paradoja se metió en un laberinto sin salida. Las dos escrituras viciadas que alega para probar que D. Gómez había hecho renuncia, ó no era obispo en propiedad, al terminarse el año 1094, están desmentidas por la bula Claruisse plurimas (Placencia, 14 Marzo 1095), dirigida al propio D. Gómez.

En virtud de la bula Non incertum est (4 Mayo, 1097) se quitaban á D. Martín, obispo de Oviedo, las montañas que hay en Transmiera desde Espinosa de Valdeolea hasta el asturiano río Deva. Reclamó D. Martín, opuso pleito y recabó la bula siguiente.




2

Letrán, 4 Abril, 1099. Urbano II á D. Martín, obispo de Oviedo. Toma bajo su protección la Iglesia de Oviedo y le confirma la posesión de todos los bienes que hubieren prescrito por espacio de 30 ó 40 años, no sin hacer memoria de los que constan por los diplomas de Alfonso II, el Casto, y otros reyes, ni sin marcar el año (821) del concilio I de Oviedo.- Biblioteca de la Real Academia de la Historia, colección del marqués de Valdeflores, estante 22, grada 3, núm. 45, fol. 43 r. y v. Biblioteca nacional, códice F 58, fol. 162 recto y vuelto


Urbanus episcopus, servus servorum dei, venerabili in christo fratri M(artino) Ovetensi episcopo eiusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.

  —550→  

Iustis votis assensum prebere iustisque petitionibus aures acommodare nos convenit, qui, licet indigni, iustitie custodes atque precoces in ecclesie apostolorum principum Petri et Pauli specula positi, domino disponente, videmur existere.

Tuis igitur, frater in christo carissime M(artine), iustis petitionibus annuentes sanctam Ovetensem ecclesiam, cui auctore deo presides, apostolice sedis auctoritate munimus. Statuimus enim ut universa que Ovetensi ecclesie a principibus Hispanie concessa sunt, seu que per triginta aut quadraginta annos quiete ac sine aliqua interruptione possedisse cognoscitur, tibi tuisque successoribus integra semper et illibata serventur, sicut etiam Alfonsi regis temporibus era videlicet octingentesima quinquagesima nona in episcoporum concilio definitum et eiusdem regis cirografo roboratum vetera Ovetensis ecclesie monimenta significant, sicut etiam Ranimiri, Ordonii et Adefonsi dive memorie regum scriptis determinata diocesis continetur. Preterea quecumque dona, quascumque possessiones vel presens filius noster Aldefonsus Citerioris Hispanie rex, vet predecessores eius, seu fideles quilibet de suo iure supradicte ecclesie vestre contulerunt vel in futurum domino opitulante contulerint, firma tibi tuisque legitimis successoribus et integra perseverent, nec vicinorum episcoporum alicui liceat intra Ovetensis parrochie terminos citra tuam tuorumque successorum voluntatem episcopale officium pro quoquam sui iuris predio celebrare. Ad hec adicientes decernimus ut nulli omnino hominum facultas sit eandem ecclesiam temere perturbare, aut eius possessioaes auferre, vel ablatas retinere, minuere, vet temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur tam tuis quam clericorum pauperum usibus omnimodis profutura. Interdicimus etiam ut, te ad dominum evocato vel tuorum quolibet successorum, nullus omnino, invitis vestre ecclesie clericis, aut episcoporum aut ecclesie res auferre diripere vel disturbare audeat.

Si quis igitur in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, iudex, aut ecclesiastica quelibet secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertio[ve] commonitus si non satisfactione congrua emendaverit,   —551→   potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini nostri ihesu christi alienus fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem ecclesie iusta servantibus sit pax domini nostri ihesu christi alienus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant.

(Rueda, con la orla: Verbo Domini celi firmati sunt.)

BENE VALETE.

Data Laterani per manum Joannis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis, II nonas aprilis, indictione VII, anno dominice incarnationis12 M.XCIX, pontificatus autem domni Urbani II pape anno XII.






3

Roma, 3 de Mayo de 1099. Urbano II al clero y pueblo de Burgos hace presente la concordia en que se han avenido su obispo D. García y el arzobispo de Toledo.- Archivo de la catedral de Burgos, tomo II de privilegios, fol. 59 r.


Urbanus episcopus, servus servorum dei, clero et populo burgensi salutem et apostolicam benedictionem.

De parte illa parrochie vestrę inter confratres nostros bernardum toletanum archiepiscopum et bone memorie Gomiçonem vestrę civitatis episcopum eiusque successorem garsiam iam diutius questio acta est. Id tandem in conspectu nostro convenisse noveritis. Ipsa namque diocesis pars oximensi parrochie contigua est; quam nimirum parrochiam in sua provisione toletanus archiepiscopus detinet, donec apud oximam cardinalis episcopus ordinetur. Nos ergo eidem fratri nostro precepimus ut eandem ordinationem usque ad annos tres, largiente domino adimplere procuret. Illam quoque vestrę diocesis partem usque ad eundem terminum supradicto archiepiscopo retinere permisimus; ea profecto condicione firmata ipso consentiente archiepiscopo ut post trium annorum spatium, vel si ante id temporis   —552→   oximam ordinari contigerit, pars illa diocesis in possessionem vestrę ecclesie ad integrum revertatur, sicut apud monasterium sanctę Marie de fusellis divisionem factam fuisse recolitur, et sicut facto a nobis placentie privilegio13 continetur. Sic venerabilem fratrem nostrum Garsiam vestrę civitatis episcopum de parte ipsa diocesis per anulum investivimus.

Datum rome apud beatum Petrum per manum iohannis sancte R(omane) ecclesie diaconi cardinalis v.º nonas mai, indictione vn.ª, Incarnationis dominice anno M.º XC.º IX.º, Pontificatus autem domni Urbani II pape XII14.






4

Roma, 4 de Mayo de 1099. Urbano II confirma y amplía los privilegios del obispo de Burgos.- Ibidem, fol. 55 vuelto


Urbanus episcopus, servus servorum dei, dilecto fratri Garsie burgensi episcopo eiusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum15.

Non incertum est hyspanorum ecclesias partim sarracenorum tiranide partim diversorum regum incursibus ita esse turbatas ut alterius terminos altera usurpaverit; et sic parrochiarum non modica est facta confusio. Huic varietati litteris presentibus obviare curavimus. Burgensis namque parrochie terminos ita perpetuum manere decrevimus sicut Gomiçonis predecessoris tui tempore constat fuisse distinctos; cuius nimirum tempore16 ipsam burgensem ęcclesiam nulli metropoli subiacente[m] in proprium ius apostolica sedes assumpsit. Precipimus etiam ut regionum principes tam de laboribus propriis quam de villis potestatis eorum decimas retinere aut secundum libitum dispertiri ulterius non debeant; sed omnes in tuam tuorumque successorum   —553→   potestatem iuxta sanctorum scita canonum referantur. Hoc ipsum et de parrochiis, quas monasteria possident observandum censemus, his exceptis quę iam romanis premunita sunt privilegiis, donec inter vos et eorum abbates causa hęc apostolice sedis iudicio decidatur.

Datum Rome per manum iohaunis sanctę romane ęcclesie diaconi cardinalis IIII.to nonas mai, indictione VII.ª, Incarnationis dominice anno M.º XC.º IX.º, Pontificatus autem domni Urbani II pape XII17.



Con la última disposición que esta bula prescribe sobre las parroquias dependientes de los monasterios, no poco se ilustran los términos del fallo18 que dió el cardenal Ricardo al presidir, en el año siguiente, el concilio nacional de Palencia.

La bula 2, Iustis votis (4 Abril, 1099) y la solemne sentencia de D. Bernardo, arzobispo de Toledo, que puede verse en el tomo V del BOLETÍN19, han de tomarse muy en cuenta para suplir é ilustrar así las actas de aquel concilio, como las de otros posteriores, celebrados durante el reinado de Alfonso VI.

De las bulas 1, 3 y 4 ha hecho y me ha remitido esmerada copia D. Felipe Pereda y Gutiérrez, canónigo archivero de la catedral de Burgos.





Madrid, 18 de Mayo de 1894.



 
Indice