Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

91

Perspicuum fit natura omnibus Dei inesse notitiam, nec quemquam sine Christo nasci, et non habere semina in se sapientiae et justitiae, reliquarumque virtutum. Unde multi absque fide et Evangelio Christi vel sapienter aliqua faciunt, vel sancte: ut parentibus obsequantur, ut inopi manum porrigant, non opprimant vicinos, non aliena diripiant. ( S. Hieron. lib. I. in cap. I. ep. ad Galat.)

 

92

Asserunt istam praeter fidei periculum esse quaestionem; ut videlicet, si in ea fuerint exorbitasse convicti, non criminaliter, sed quasi civiliter errasse videantur. (S. Augustin. de Peccato originali cont. Pelag. et Caelest., cap. XXIII, num. 26.)

 

93

Longe aliter se habent quaestiones istae quas esse praeter fidem arbitratur, quam sunt illae in quibus salva fide, qua christiani sumus, aut ignoratur quid verum sit, et sententia definitiva suspenditur; aut aliter quam est, humana et infirma suspicione conjicitur. Veluti cum quaeritur qualis vel ubi sit paradyssus ubi constituit Deus hominem... Sed in causa duorum hominum, quorum per unum venumdati sumus sub peccatto, per alterum redimimur a peccatis..., proprie fides christiana consistit. (Idem ib., n. 27. 28.)

 

94

Quod Dei causam sibi agere videtur, defendendo naturam; non attendit quod eandem naturam sanam esse dicendo, medici repellit misericordiam... Naturam itaque hominis dignis laudibus honoremus, easque laudes ad Creatoris gloriam referamus: sed quia nos creavit, ita simus grati, ut non simus quia sanat, ingrati. (Idem de Natura et gratia contra Pelag., cap. XXXIV.)

 

95

Nullumque aliud habet negotium quae vera, et, ut ita dicam, germana philosophia est, quam ut doceat quod sit omnium rerum principium sine principio, quantusque in eo maneat intellectus, quidve inde in nostram salutem sine ulla degeneratione manaverit: quem unum Deum omnipotentem... docent veneranda misteria, quae fide sincera et inconcussa populus liberant, nec confuse, ut quidam, nec contumeliose, ut multi praedicant. (Idem de Ordino, lib. II, cap. V, num. 6.)

 

96

Doctrinae omnes Gentilium... simulata et superstitiosa figmenta gravesque sarcinas supervacanei laboris habent, quae unusquisque nostrum duce Christo de societate Gentilium exiens debet abominari atque devitare. (Idem de Doctrina Christ., Lib. II, cap. XL, n. 60.)

 

97

Philosophia rationem promittit, et vix paucissimos liberat. (Id. de Ordine, lib. II, c. V, n. 16.)

 

98

Neque falsae philosophiae loquacitate seducamur, neque falsae religionis superstitione terreamur. (Idem de Genesi ad litter., lib. I, c. XXI, n. 41.)

 

99

Videte ne quis vos decipiat per philosophiam. (Colos. II. 8.) Divinae Scripturae... non omnino philosophos, sed philosophos hujus mundi evitandos, atque irridendos esse praecipiunt. (Idem de Ordine, lib. I, cap. XI, n. 32.)

 

100

Quia superbi sunt... amant suam (scientiam), non quia vera est, sed quia sua est. (Idem Confes., lib. XII, cap. XXV.)