Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

111

Natura vero ista hominis, qua unusquisque ex Adam nascitur, jam medico indiget, quia sana non est. Omnia quidem bona, quae habet in formatione, vita, sensibus, mente, a summo Deo habet creatore et artifice suo. Vitium vero, quod ista naturalia bona contenebrat et infirmat, ut illuminatione et curatione opus habeat, non ab inculpabili artifice contractum est; sed ex originali peccato, quod commissum est libero arbitrio. Ac per hoc natura poenalis ad vindictam justissimam pertinet. (Idem lib. de Nat. et grat. cont. Pelag., cap. III.)

 

112

Ipse homo se vendidit per liberum arbitrium sub dominante iniquitate. (Idem ser. XXX. de verb. Ps. CXVIII. et Ap. Rom. VII., c. 2.)

 

113

Facti quidem sumus manibus veritatis, sed propter peccatum projecti in dies vanitatis. Facti sumus ad imaginem Dei: sed detrivimus eam transgressione peccati. (Idem serm. LX. de verbis Evang. Matth. VI. 71. 2.)

 

114

Non ergo debemus sic laudare Creatorem, ut cogamur, imo vere convincamur dicere superfluum Salvatorem. (Idem de Nat. et grat. cont. Pelag., cap. XXXIV.)

 

115

Quare de vobis praesumentes? Quare ingrati? Quare enim Christus venit? Numquid natura hic non erat? Natura non erat, quam multum laudando decipitis? Numquid lex hic non erat? Sed ait Apostolus, si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est. (Gal. II. 21.) Quod ait Apostolus de lege, hoc nos istis dicimus de natura. Si per naturam justitia, ergo Christus gratis mortuus est. (Idem ser. CXXXI. dever. Ev. Jo. VI, n. 9.)

 

116

Primi ergo captivi, id est, pertinentes ad primum hominem: propter hoc ergo captivi, propter primum hominem... Propter primum hominem primi captivi, propter secundum hominem secundi redempti. (Idem in Psalm. LXX. Enarr., serm. II, n. 1.)

 

117

Facit autem hoc ideo (Apostolus) ut ostendat Christum leges suas non ad hoc induxisse ut politias evertat, sed ut ad melius instituat. (S. Joan. Chrys. in epist. ad Rom., c. XIII, hom. XXIIII.)

 

118

Ipsa autem diversitas quae accessit ex vitio, divino judicio dispensatur: ut quia omnis homo aeque stare non valet, alter regatur ab altero. (S. Greg. Magn. Reg. Past. II, p., c. VI.)

 

119

Non fecit (Christus) de servis liberos, sed de malis servis bonos servos. (S. Aug. Enarr. in Psalm. CXXIV, n. 7.)

 

120

Apparet esse consequens ut ad pacem civicam pax domestica referatur, id est, ut ordinata imperandi obediendique concordia cohabitantiurn. referatur ad ordinatam imperandi obediendique concordiam civium. (Idem de Civ. Dei, lib. XIX, cap. XVI.)