Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

121

Quod autem ait: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo, rectissime jam monet ne quis ex eo quod a Domino suo in libertatem vocatus est, factusque Christianus, extollatur in superbiam, et non arbitretur in hujus vitae itinere servandum esse ordinem suum, et potestatibus sublimioribus, quibus pro tempore rerum temporalium gubernatio tradita est, putet non se esse subdendum. Cum enim constemus ex anima et corpore, et quamdiu in hac vita temporali sumus, etiam rebus temporalibus ad subsidium degendae hujus vitae utamur; oportet nos ex ea parte, quae ad hanc vitam pertinet, subditos esse potestatibus, id est, hominibus res humanas cum aliquo honore administrantibus. (Idem Propos. ex Ep. ad Rom. expos. prop. LXXII.)

 

122

Jubentur autem etiam servi christiani et boni fideles dominis suis temporalibus aequanimiter fideliterque servire (Ephes. VI. 5.); quos judicaturi sunt, si usque in finem iniquos invenerint, aut cum quibus aequaliter regnaturi sunt, si et illi ad verum Deum conversi fuerint. Omnibus tamen praecipitur servire humanis potestatibus atque terrenis, quousque post tempus praefinitum, quod significan septuaginta anni, ab istius saecul confusione tamquam de captivitate Babyloniae, sicut Jerusalem, liberetur Ecclesia. (Idem de Catech. rud., cap. XXI, n. 37.)

 

123

A sublimitatibus superborum se singulariter erigentium, consortesque non ferentium, salvam fac humilitatem meam. (Idem in Ps. XXI. enarr. I, n. 22.)

 

124

Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. (Job. XI. 12.)

 

125

Quid enim aliud in ea (superbia vana) homo appetit, nisi solus esse, si fieri posset, cui cuncta subjecta sint, perversa scilicet imitatione omnipotentis Dei? Quem si subditus imitaretur, secundum praecepta ejus vivendo, per eum haberet subdita caetera, nec ad tantam deformitatem veniret, ut bestiolam timeret qui vult hominibus imperare. ( S. August. lib. de Vera Relig., cap. XLV, n. 84.)

 

126

Amore itaque primitus libertatis, post etiam dominationis, et cupiditate laudis et gloriae multa magna fecerunt... Tunc itaque magnum illis fuit aut fortiter emori aut liberos vivere. Sed cum esset adepta libertas, tanta cupido gloriae incesserat, ut parum esset sola libertas, nisi et dominatio quaereretur. (Idem de Civit. Dei, lib. V, cap. XII.)

 

127

Victoriae illae (Romanorum) non solida beatorum gaudia fuerunt, sed inania solatia miserorum, et ad alia atque alia sterilia mala subeunda illecebrosa incitamenta minime quietorum. (Idem de Civit. Dei, lib. III, cap. XVII.)

 

128

Neque enim in vestra securitate pacatam rempublicam, sed luxuriam quaeritis impunitam, qui depravati rebus prosperis, nec corrigi potuistis adversis. ( Idem de Civit. Dei, lib. I, cap. XXXIII.)

 

129

Omnes homines natura aequales genuit; sed variante meritorum ordine, alios aliis culpa postponit. (S. Greg. M. Reg. Past, p. II, c. VI.)

 

130

Ad hoc dispensationis divinae provisio gradus diversos et ordines constituit esse distinctos, ut dum reverentiam minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem impenderent, una concordiae fieret ex diversitate contextio, et recte officiorum gereretur administratio singulorum. Neque enim universitas alia poterat ratione subsistere, nisi hujusmodi magnus eam differentiae ordo servaret. Quia vero creatura in una eademque aequalitate gubernari vel vivere non potest, coelestium militiarum exemplar nos instruit, quia dum sunt Angeli et sunt Archangeli, liquet quod non sunt aequales, sed in potestate et ordine, sicut nostis, differt alter ab altero. (Idem Epist., lib. V, ind. XIII, ep. LIV.)