Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

161

Circumcellionum vestrorum inordinatas licentias et superbas insanias juste reprehendimus, etiam cum aliquibus pessimis violenti sunt: quia illicita illicite vindicare, et ab illicitis illicite deterrere, non est bonum. (Idem lib. de Unit. Eccles. cont. Donat., cap. XX, n. 54.) Multa enim eorum saevissima numerantur, imo numerari non possunt; quae si pauciora essent, vel eos in quos admittuntur minus affligerent, eo ipso essent certe graviora, quod non ab ordinatis potestatibus jubentur, sed extraordinariis furoribus admittuntur. (Id. cont. Ep. Parmen., lib. I, cap. XI, n. 17.)

 

162

Tertio quod illi qui sunt in praedicto gradu perfectionis, et spiritu libertatis, non sunt humanae subjecti obedientiae... quia (ut asserunt) ubi spiritus Domini, ibi libertas. (Error. Beguard. ap. Clementin. de Haeretic., lib. V, tit. III, cap. III.)

 

163

Nos sacro approbante Concilio sectam ipsam cum praemissis erroribus damnamus et reprobamus omnino. (Clement. loco laud.)

 

164

S. Bernard. sup. Cantic. serm. LXVI.

 

165

Alph. de Castro adv. Haeres., lib. XII, pag. 846.

 

166

Nullus est dominus civilis, nullus est Praelatus, nullus est Episcopus, dum est in peccato mortali. (Prop. XV. Wiclef. XXX. Hus.)

 

167

Alphons. de Castro loco laudato.

 

168

Idem ib.

 

169

Idem ib.

 

170

Nec contentus est ipse (Wiclef) obedientiam et subjectionem suis superioribus denegare, nisi etiam subditis id idem faciendum persuaderet. Neque hoc satis esse putavit, nisi subditos superiores suis praelatis, et vassallos superiores suis dominis faceret... Ut favorem populi acquireret, in hunc lapsus est vesanum et pestiferum errorem, quo nullus alius pestilentior esse posset. (Idem loco laud., lib. XIV, pag. 964.)