Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

171

Idem ib.

 

172

Populares rossunt ad suum arbitrium dominos delinquentes corrigere. (XVII. art. Jo. Wiclef. damn. in Concil. Constant. ses. VIII.)

 

173

Gerson apud Castro lib. XIV, p. 979.

 

174

Nuper accepit (sacrosancta Synodus) quod nonnullae assertiones erroneae in fide et bonis moribus multipliciter scandalosae, reipublicae statum et ordinem subvertere molientes dogmatizatae sunt, inter quas haec assertio delata est: Quilibet tyrannus potest et debet licite et meritorie occidi per quemcumque vassallum suum et subditum, etiam per clanculares insidias et subtiles blanditias, vel adulationes, non obstante quocumque praestito juramento, seu confederatione factis cum eo, non exspectata sententia vel mandato judicis cujuscumque. Adversus hunc errorem satagens haec sancta Synodus insurgere, et ipsum funditus tollere, praehabita deliberatione matura, declarat, decernit, definit, hujusmodi doctrinam erroneam esse in fide et in moribus: ipsamque tanquam scandalosam, et ad fraudes, deceptiones, mendacia, proditiones, perjuria vias dantem, reprobat et condemnat. Declarat insuper, decernit, et difinit quod pertinaciter doctrinam hanc perniciosissimam asserentes sunt haeretici, et tanquam tales juxta canonum sanctiones puniendi. (Concil. Constant. ses. XV.)

 

175

Occupantem tyrannice potestatem quisque de populo potest occidere, si aliud non est remedium, est enim publicus hostis. ( P. Emmanuel Sa Aphorism. Confessar. verbo Tyrannus, edit. Coloniae 1590, pag. 363.) Plane tyrannum qui principatum occupavit, si tyrannis aliter tolli non possit, interficere cuilibet licitum est. (P. Martín del Río in Syntagm. trag. Lat. not. ad trag. Hercules furens, edit. Antuerp. 1593, pag. 145.) Si res feret, neque aliter se respublica tueri possit, eodem defensionis jure ac vero, potiori auctoritate et propria, Principem publicum hostem declaratum (licebit) ferro perimere Eademque facultas esto cuicumque privato, qui spe impunitatis abjecta, neglecta salute, in conatum juvandi rempublicam ingredi voluerit. ( P. Joan. Mariana de Rege et Regis instit., lib. I, cap. VI, edit. Moguntiae anno 1605, pag. 56.)

 

176

Seductores proficient in pejus; errantes, et in errorem mittentes. (II. Tim. III. 13.)

 

177

Tyrannus siquidem juxta eam vocis significationem qua nunc omnes utuntur, ille dicitur, qui non jure dominatur in republica, aut ultra justas dominii sui leges potestatem suam exercet. Quapropter nomen tyranni non solum, convenit Regi, aut alteri Principi, sed cuicumque alteri aliquod dominium exercenti, si illud tale dominium illi non convenit: aut si convenit, ad plura se extendit, quam permittat lex sui dominii... Et ita assertio illa viam aperit cuilibet subdito non solum ad inobedientiam, sed etiam ad inferendam necem suo superiori, quoniam posset causari illum esse tyrannum. (Alph. de Castro ib. l. XIV. pag. 978.) In Concilio quidem Constantiensi damnatur haec propositio: Quilibet tyrannus potest licite a suo subdito occidi: sed male Cajetanus intellexit de tyranno qui ad suam utilitatem convertit gubernationem; non autem de illo qui vi armorum occupavit imperium. Quae glossa falsa est, quia potius est sermo de tyranno qui occupavit quidem per vim regnum, cum quiete tamen et pacifice possidet, quem nemo potest occidere. (P. Alph. Salmeron in Ep. ad Rom., cap. XIII, disp. V, tom. I, pag. 910.)

 

178

Quando in Concilio Constantiensi sessione XV. prohibentur particulares occidere tyrannum, intelligendum de tyranno primo modo ( per pravum et communitati exitiosum legitimae alioqui auctoritatis usum in gubernando) de hoc enim eadem est ratio, atque de aliis malefactoribus, qui solum per publicam potestatem puniri possunt. (P. Gregor. de Valentia Commentar. Theolog. Ingolstadii 1603, tom. III, pag. 1273. 1274.)

 

179

Tyrannice gubernans juste acquisitum dominium, non potest spoliari sine publico judicio: lata vero sententia potest quisque fieri executor: potest autem deponi a populo, etiam qui juravit ei obedientiam perpetuam, si monitus non vult corrigi. (P. Emmanuel Sa Aphorism. Confessar. verbo Tyrannus pag. 363.)

 

180

Nullus potest esse dominus; unde nullus debet alteri servire, sed omnes debent esse aequalis conditionis. (Error. Quakeror. ort in Anglia anno 1655. V. Franc. Vau-Ranst. Hist. Haeret, p. 330.)