Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

181

V. Fr. Denys de S. Marthe Response aux Plaintes des Protestans touchant la pretendüe persec. de France, §. IV. pag. 24.

 

182

Quamquam enim ad illud regnum vocemur, ubi nulla erit potestas hujusmodi: in hoc tamen itinere dum agimus, donec perveniamus ad illud saeculum, ubi fit evacuatio omnis principatus et potestatis, conditionem nostram pro ipso rerum humanarum ordine toleremus, nihil simulate facientes, et in eo ipso non tam hominibus, quam Deo, qui haec jubet, obtemperantes. (S. August. Proposit. ex Epist. ad Roman. exposit. propos. LXXII.)

 

183

Quantum enim pertinet ad hanc vitam mortalium, quae paucis diebus ducitur et finitur, quid interest sub cujus imperio vivat homo moriturus, si illi qui imperant, ad impia et iniqua non cogant? Aut vero aliquid nocuerunt Romani gentibus, quibus subjugatis imposuerunt leges suas, nisi quia id factum est ingenti strage bellorum? Quod si concorditer fieret, idipsum fieret meliore successu. (S. Aug. de Civ. Dei, l. V, c. XVII, n. 1.)

 

184

Haec ergo coelestis civitas dum peregrinantur in terra, ex omnibus gentibus cives evocat, atque in omnibus linguis peregrinam colligit societatem; non curans quidquid in moribus, legibus, institutisque diversum est, quibus pax terrena vel conquiritur vel tenetur: nihil eorum rescindens nec destruens, imo etiam servans ac sequens: quod licet diversum in diversis nationibus, ad unum tamen eumdemque finem terrenae pacis intenditur, si religionem qua unus summus et verus Deus colendus docetur non impedit. (Idem de Civ. Dei., lib. XIX, cap. XVII.)

 

185

Ecclesia Catholica per totum orbem valide lateque diffusa omnibus errantibus utitur ad provectus suos, et ad eorum correctionem cum evigilare voluerint. (Idem de Vera Relig., cap. VI, n. 10.)

 

186

Utitur enim Gentibus ad materiam operationis suae, haereticis ad probationem doctrinae suae, chismaticis ad documentum stabilitatis suae, Judaeis ad comparationem pulchritudinis suae. Alios ergo invitat, alios excludit, alios relinquit, alios antecedit: omnibus tamen gratiae Dei participandae dat potestatem; sive illi formandi sunt adhuc, sive reformandi, sive recolligendi, sive admittendi. (Idem de Vera Religione, cap. VI, num. 10.)

 

187

Amat honorem (homo), amat potestatem. Quanti homines potestatibus accipiendis privati suspirant?... Ecce ubi stas, ama pacem, et tecum est quod amas. (Id. de Laude pacis ser. CCCLVII, n. 2.)

 

188

Servi complaceant sibi quod servi sint... In eo magis (putent) placere voluntati Dei, si et dominis suis subditi fuerint in omnibus, et complacuerint sibi in conditione sua. (S. Hieron. in Epist. ad Tit., cap. II, v. 9. et 10.)

 

189

Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. (I. Cor. VII. 20.)

 

190

Obsecro... ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis. (Eph. IV. I.)