Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

191

Ornat autem doctrinam Domini, qui ea quae conditioni suae apta sunt, facit. Et e converso confundit eam, qui non est subjectus in omnibus, cui conditio sua displicet. (S. Hieron. in Epist. ad Tit., cap. II, v. 10.)

 

192

Si servus sum, servitutem sustineo; si liber, ingenuitatem non ostento. (Tatiani Assyrii Orat. contra Graec., n. 2. int. op. S. Just. M, p. 253.)

 

193

Nos autem qui Christiani dicimur... sanctissime et aequissime de Deo ac de imperio vestro sentientes. (Athen. Legat. pro Christ., n. 1. int. op. S. Just. M, p. 280.)

 

194

Ne dicerent fideles; attenuas nos, contemptibilesque facis qui coelorum regno potiti sumus, dum Principibus subdis; ostendit (Apostolus) quod hoc faciens, non Principibus illos, sed Deo subjiciat. Illi siquidem obedit qui Principibus subditus est. (S. Joan. Chrys. in Ep. ad Rom., cap. XIII, hom. XXIII.)

 

195

Est quidem et Caesar Rex homo hominibus ad humana, sed alius Rex est ad divina; alius Rex ad vitam temporalem, alius ad aeternam; alius Rex terrenus, alius Rex caelestis; Rex terrenus sub Rege caelesti, Rex caelestis super omnia. Non ergo illi (Judaei) quia dixerunt se habere Caesarem Regem (Jo. XIX. 15.) peccaverunt; sed quia Regem Christum habere noluerunt. (S. Aug. En. in Ps. LV, n. 2.)

 

196

Quaecumque enim praeclare umquam dixere, aut excogitavere philosophi aut legumlatores, haec invento et considerato aliqua ex parte Verbo elaborarunt. Sed quia non omnia quae sunt Verbi, id est, Christi cognoverunt, persaepe secum ipsis pugnantia dixerunt. (S. Just. M. apolog. II, num. 10, op, p. 95.)

 

197

Cujus modi enim libet excellant ingenio, nisi Deus adsit, humi repunt. Tunc autem adest, si societatis humanae in Deum tendentibus cura sit. (S. August. lib. de Utilit. credendi cap. X.)

 

198

Pax hominis mortalis et Dei, ordinata in fide sub aeterna lege obedientia. Pax hominum, ordinata concordia. Pax domus, ordinata imperandi atque obediendi concordia cohabitantium. Pax civitatis, ordinata imperandi atque obediendi concordia civium... Pax omnium rerum tranquillitas ordinis. Ordo est parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio. (Idem de Civ. Dei, lib. XIX, cap. XIII, n. 1.)

 

199

Vae nobis! Quare? Unitas venit. Quid est? Quae vox, Vae nobis, unitas venit? Quanto justius diceretis, Vae nobis, dissensio venit? Absit hoc ut veniat dissensio: haec tenebrae sunt videntium. Nam venit unitas, gaudendum est, fratres. Quid expavisti? Unitas venit, dictum est. Num dictum est, Fera venit, ignis venit? Unitas venit, lux venit. (Idem de Laude pacis serm. CCCLVII, n. 3.)

 

200

Unum ac singulum creavit (Deus hominem) non utique solum sine humana societate deserendum sed ut eo modo vehementius ei commendaretur ipsius societatis unitas vinculumque concordiae. (Idem de Civ. Dei, l. XII, c. XXI.)