Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

201

Quia unica est Ecclesia per totum orbem terrarum, unitas salvatur. Ubi ergo salvatur unus, unitas significatur. Per unum unitatem intellige. Ab unitate ergo noli recedere. (Idem de verb. Ev. Jo. V. serm. CXXV, n. 6.)

 

202

Carissimi, multum Deus commendat unitatem... Ventum est ad hominem faciendum, et factus est unus; de uno genus humanum. Nec duos facere voluit separatim, masculum et foeminam: sed unum, et de uno unam. Quare sic? Quare ab uno genus humanum inchoatur, nisi quia generi humano unitas commendatur? Et Dominus Christus ex una: unitas virgo est; tenet virginitatem, servat incorruptionem. (Idem. serm. CCLXVIII. in die Pentecost., n. 3.) Omnium enim Christianorum una respublica est. (Idem Op. Monach., cap. XXV, n. 33.)

 

203

Christiani catholici vel orthodoxi nominantur, id est, integritatis custodes, et recta sectantes. (Id. de Vera Relig., cap. V, n. 9.)

 

204

Melius est enim ut pereat unus, quam unitas. (S. Bern. epist. 102, in fine.)

 

205

Omnes nos, et qui ubique sunt fratres in Christo, unus homo, cujus caput in caelo est. (S. August. in Ps. CII, n. 1.)

 

206

Omnium nostrum animae per unam fidem una anima est; et omnes nos quicumque in Christum credimus, propter unitatem corporis ejus, unus homo sumus. (Idem in Psalm. CIII. serm. I, num. 2.)

 

207

Ipsi Christiani cum capite suo quod ascendit in caelum, unus est Christus: non ille unus et nos multi, sed et nos multi in illo uno unum. Unus ergo homo Christus, caput et corpus. (Idem in Psalm. CXXVII, n. 3.)

 

208

Si coheredes Christi sumus, in Christi pace maneamus. Si filii Dei sumus, pacifici esse debemus... Pacificos esse oportet Dei filios, corde mites, sermone simplices, affectione concordes, fideliter sibi unanimitatis nexibus coherentes. Haec unanimitas sub Apostolis olim fuit. (S. Cypr. de Unitate Ecclesiae p. 203.)

 

209

Per hoc (per charitatem) erit (homo) pacatus, quantum in ipso est, omni homini, pace hominum, id est, ordinata concordia: cujus hic ordo est, primum ut nulli noceat, deinde ut etiam prosit cui potuerit. (Idem de Civ. Dei, lib. XIX, cap. XIV.)

 

210

Nulla major est in Christi Ecclesia probatio charitatis, quam cum etiam honor ipse, qui apud homines videtur esse, contemnitur, ne membra parvuli dividantur, et unitatis discidio christiana dilanietur infirmitas. (Idem serm. X. de Judicio Salomonis n. 8.)