Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

211

Videbam enim omnem populorum disciplinam, atque consensionem tamdiu perseverare, dum omnes Principi uni in communi obtemperant... Eorum qui ad unum nutum respiciunt, et Rege uno utuntur, proprius est ordo rectus atque consensus. (S. Bas. proem. de Judicio Dei n. 2.)

 

212

Ephes. IV. 25.

 

213

Dices igitur mihi: Cur Regem non adoras? Quia non ideo Rex factus est, ut adoretur, sed ut legitimo honore observetur... Hoc enim si facies, voluntatem Dei exequeris, ita enim praecipit lex divina: Honora fili mi Deum et Regem, nec eis inobediens sis. Subito enim ulciscentur inimicos suos. (Proverb. XXIV. 21. 22.) (S. Theophil. ad Autolyc., lib. I, cap. XI, int. op. S. Just. Mart, p. 344.)

 

214

Spiritualia vero munera rectoribus nostris tribuimus quando debitam eis honoris reverentiam offerimus, et ea quae praecipiunt cum magno honore servamus. Magna enim munera sunt reverentia honoris et humilitas subjectionis; quia dum rectoribus nostris et intus per humilitatem subdimur, et per exteriora obsequia foris honoris reverentiam exhibemus, munus eis unum probemus a corpore, aliud a corde. (S. Greg. M. lib. IV. in I. Reg., c. V, n. 42.)

 

215

Jubet... servire et ministrare Dominus? Servitutem agnosco. Homo enim, ut hominem decet, colendus est. (Tatian. Assyrii Orat. contra Graecos n. 4. int. op. S. Just. M. pag. 246.)

 

216

In eo (Imperatore) plus ego illi operor in salutem: non solum quod eam ab eo postulo, qui potest praestare, aut quod talis postulo, qui merear impetrare; sed etiam quod temperans majestatem Caesaris infra Deum, magis illum commendo Deo, cui soli subjicio. (Tertul. Apolog., n. 33.)

 

217

Quid nobis et Regibus, inquiunt? Quid nobis et Imperatoribus? Vos de Imperatoribus praesumitis. Quaero ego: Quid vobis ad Proconsules, quos miserunt Imperatores? (S. Aug. Enarr. in Psalm. LVII, n. 15.)

 

218

Christianos autem veritatem solos apprehendisse; quippe cum a Spiritu Sancto doceamur. (S. Theophili ad Autolycum, lib. II, n. 33. in op. S. Just. M, p. 373.)

 

219

Apud nos nec inanis gloriae cupiditas, nec varietas sententiarum. Remoti enim a pervulgata et terrena doctrina, Dei praeceptis parentes, ac legem patris incorruptionis sequentes, quidquid humanis opinionibus continetur, rejicimus. (Tatian. Assyrii Orat. contra Graecos n. 32. int. op. S. Just. M, p. 269.)

 

220

Tit. III. 1.