Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

231

Patrem regnare (monstrabit) ut per speciem manifestationemque clarescat, quod nunc a fidelibus creditur, et ab infidelibus non putatur. Evacuabit autem omnem principatum et potestatem, manifestando utique regnum Patris, ut omnibus notum sit, nullum. principum et potestatum, sive caelestium, sive terrestrium, per se habuisse aliquid principatus et potestatis, sed ab illo, ex quo sunt omnia, non solum ut sint, verum etiam ut ordinata sint. (S. Aug. lib. de Diversis quaest. 83. q. 69.)

 

232

Ut Regi, sic Episcopo, imo minus Episcopo quam Regi. Ille enim nolentibus praeest, hic volentibus: ille terrore subjicit, hic servitute dominatur. (S. Hier. ad Hel. ep. LX, n. 14.)

 

233

Imposuit illi (homini) Deus humanum timorem... ut potestati hominum subjecti, et lege eorum adstricti ad aliquid assequantur justitiae, et moderentur ad invicem, in manifesto propositum gladium timentes. (S. Iraen. cont. Haer., lib. V, cap. XXIV, n. 2.)

 

234

Ut timentes regnum hominum, non se alterutrum homines vice piscium consumant. (Id. ib.)

 

235

Sequitur et profutura sententia quae condemnaret errorem, et veniam non negaret, ut ad virum suum conversa (Eva) serviret. Primum ne eam facile delectaret errare, deinde ut sub fortiore vase locata non traduceret virum, sed magis viri consilio et ipsa regeretur... Haec igitur servitus Dei donum est. (S. Ambr. lib. de Paradys, cap. XIV, n. 72.)

 

236

Maritum habere dominum meruit mulleris non natura, sed culpa: quod tamen nisi servetur, depravabitur amplius natura, et augebitur culpa. (S. Aug. de Gen. ad litt., lib. XI, cap. XXXVII.)

 

237

Recte accipi potest hanc servitutem (mulieris) significatam, quae cujusdam conditionis est potius quam dilectionis, ut etiam ipsa talis servitus, qua homines hominibus postea esse servi coeperunt, de poena peccati reperiatur exorta. (Id. ib.)

 

238

Per me Reges regnant... Per me Principes imperant. (Proverb. VIII. 15. 16.)

 

239

Donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud. (Dan. IV. 22.)

 

240

Regnum tuum tibi manebit, postquam cognoveris potestatem esse caelestem. (Ib. IV. 23.)