Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

251

Jer. XXVII. 6.

 

252

In unamquamque gentem praeposuit rectorem. (Eccli. XVII, 14.)

 

253

Non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis. (I. Cor. X. 33.)

 

254

Prorsus divina providentia regna constituuntur humana. (S. Aug. de Civ. Dei, lib. V, cap. I.)

 

255

Hinc factum est, ut non sine Dei providentia, in cujus potestate est ut quisque bello aut subjugetur, aut subjuget, quidam essent regnis praediti, quidam regnantibus subditi. (Idem de Civit. Dei, lib. XVIII,. cap. II, n. 1.)

 

256

Nullo modo est credendus (Deus) regna hominum eorumque dominationes et servitutes a suae providentiae legibus alienas esse voluisse. (Idem de Civit. Dei, lib. V, cap. XI.)

 

257

Nihil ergo Dei potestati substractum est... Hominum Reges sunt ii qui in terris regnant: haud tamen absque supernae potestatis arbitrio. (S. Cyril. Hierosol., catech. VIII, n. V.)

 

258

Submittamus nos tum Deo... tum iis qui imperium in terra gerunt: Deo quidem omnibus de causis... Principibus denique propter ordinem, publicaeque disciplinae rationem. (Sanct. Gregorius Nazianz. orat. XVII. ad Cives Nazianz.)

 

259

Satis habet appellari Imperator: grande et hoc nomen est quod a Deo traditur. (Tertulian. Apolog. adv. Gentes n. 33.)

 

260

Neque enim Deus est (Rex), sed homo a Deo constitutus, non ut adoretur, sed ut juste judicet. Est enim quodammodo administratio ei a Deo commissa. (S. Theophil. ad Autolycum, lib. I, cap. XI, int. op. Sanct. Justin. Mart., pag. 344.)