Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

261

Glorificavimus Deum nostrum, qui singulis aetatibus eligiti cos qui ipsi placent, ac prius quidem ex ovium grege suscitavit Principem populo suo. (S. Basilius epist. CXCVII. Ambrosio.)

 

262

Dominus enim constituit Reges ac destituit, et non est potestas nisi a Deo constituta. Servatur igitur Rex non per multam virtutem, sed per divinam gratiam. (Idem homil. in Psalm. XXXII, num. 9.)

 

263

Aspice Regnorum et Imperiorum utique a Deo dispositum statum, in cujus manu cor Regis. (Tertul. de Fuga in persecut., n. 12.)

 

264

Nos quidem (Christiani) unum Deum omnium rerum opificem, qui Valeriano et Galieno sacratissimis Augustis Imperium tradidit, colimus et adoramus. (S. Martyr Dionys. Æmiliano Praesidi ap. Euseb. Hist., lib. VII, cap. XI.)

 

265

Tu vero permane in iis, quae didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris. (II. Tim. III. 14.)

 

266

Videte igitur ne ille regna dispenset, cujus est et orbis qui regnatur, et homo ipse qui regnat; ne ille vices dominantium ipsis temporibus in saeculo ordinarit, qui ante omne tempus fuit, et saeculum corpus temporum fecit: ne ille civitates extollat aut deprimat, sub quo fuit aliquando sine civitatibus genus hominum. (Tert. Apolog. adv. Gentes n. 26.)

 

267

Cujus enim jussu homines nascuntur, hujus jussu et Reges constituuntur. (S. Iren. contra Haeres., lib. V, cap. XXIV, n. 3.)

 

268

Sciunt (Imperatores) quis illis dederit Imperium. Sciunt qua homines quis et animam. Sentiunt eum Deum esse solum, in cujus solius potestate sunt, a quo sunt secundi, post quem primi, ante omnes et super omnes deos. Quid ni? Cum super omnes homines, qui utique vivunt, et mortuis antistant. Recogitant quousque vires imperii sui valeant, et ita Deum intelligunt. Adversus quem valere non possunt, per eum valere se cognoscunt... Ideo magnus est, quia caelo minor est. Illius enim est ipse, cujus et caelum est, et omnis creatura. Inde est Imperator, unde est et homo antequam Imperator: inde potestas illi, unde et spiritus. (Tertulian. Apol., num. 30.)

 

269

Orate pro vita Nabuchodonosor Regis Babylonis, et pro vita Balthasar filii ejus, ut sint dies eorum sicut dies caeli super terram: et ut det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor Regis Babylonis, et sub umbra Balthasar filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum. (Baruch I. II. 12.)

 

270

Jeremias cum populo Dei veteri venturam praenuntiaret captivitatem, et divinitus imperaret ut obedienter in Babyloniam irent, Deo suo etiam ista patientia servientes, monuit et ipse ut oraretur pro illa, dicens (Jerem. XXIX. 7.) quia in ejus est pace pax vestra, utique interim temporalis, quae bonis malisque communis est. (S. August. de Civ. Dei, lib. XIX, cap. XXVI.)