Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

21

Tibi Deus imperium tradit... Qui tibi imperium subripit Deo ordinanti repugnat. (Osius ap. Athan. in hist. Arian. ad Mon.)

 

22

Maxima quidem in hominibus sunt dona Dei a superna collata clementia; sacerdotium et imperium: et illud quidem divini ministrans; hoc autem humani praesidens, ac diligentiam exhibens. Ex uno eodemque principio utraque procedentia, humanam exornant vitam. (Justinianus novella VI.)

 

23

Dei enim imaginem habet Rex, sicut et Episcopus Christi. (S. Aug. QQ. ex vet. Test., q. XXXV.)

 

24

Volens itaque Deus ostendere etiam terrenam temporalemque felicitatem suam donum esse, nec aliunde nisi ab ipso sperari oportere; prioribus saeculi temporibus dispensandum judicavit Testamentum vetus, quod pertineret ad hominem veterem a quo ista vita necesse est incipiat. (Id. de Grat. novi Test., lib. ad Honorat. ser. ep. CXL, c. II, n. 5.)

 

25

A quo (Deo) est omnis modus, omnis species, omnis ordo. (Idem de Civ. Dei, lib. V, cap. XI.)

 

26

Qui creare te noverat, ordinare te non novit? (Idem serm. CXXV. de Verb. Evangel. Joan. V, num. 5.)

 

27

Nolo siquidem mihi objicias quod subinde quis potestate hac abutitur: sed constitutionis ipsius decorum inspice; et multam ejus qui ista ab initio constituit sapientiam videbis. (S. Joan. Chrys. in ep. ad Rom., cap. XIII. hom. XXIII.)

 

28

Potissima Regi (est) referenda reverentia, quia enim a Deo regnum est. (S. Hilar. fragm. I, n. 5. Op. col. 1282.)

 

29

Observantia per quam homines aliqua dignitate antecellentes cultu quoddam et honore dignamur. (S. August. de Divers., Quaestion. 83, quaest. XXXI, num. I.)

 

30

Da unum, et populus est: tolle unum, et turba est. (Idem serm. CIII. de Verb. Evang. Luc. X, n. 4.) Quae autem non sunt simplicia, concordia partium imitantur unitatem, et in tantum sunt, in quantum assequuntur. Quare ordinatio esse cogit, inordinatio vero non esse. (Id. de Morib. Manich., lib. II, cap. VI, n. 8.)