Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

271

["ningnno" en el original (N. del. E.)]

 

272

Potest movere aliquos, cum cogitaverint ab istis potestatibus persecutionem saepe passos fuisse Christianos. Numquid ergo non faciebant bonum, quia non solum non sunt laudati ab istis potestatibus, sed etiam poenis affecti et necati sum? Consideranda sunt verba Apostoli. Non enim ait, Bonum fac, et laudabit te potestas: sed ait, Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Sive enim probet factum tuum bonum, sive persequatur, laudem habebis ex illa... Tamen quoniam dixit, Necessitate subditi estote; ne quis non integro animo, et pura dilectione subditus fieret hujusmodi potestatibus, addidit, dicens, Non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam, id est, non solum ad iram evadendam, quod potest etiam simulate fieri; sed ut in tua conscientia certus sis, illius dílectione te facere, cui subditus fueris jussu domini tui. (Idem Propos. ex Epist. ad Roman. expos. propos. LXXIII. et LXXIV.)

 

273

Lex vero aeterna est, ratio divina, vei voluntas Dei, ordinem naturalem conservari jubens, perturbari vetans. (Idem cont. Faust., lib. XXII, cap. XXVII.)

 

274

Eam rerum dispensationem, ac distributionem temporum ordo poscebat, ut prius appareret etiam ipsa bona terrena, in quibus et humana regna, et ex hostibus victoriae deputantur..., non nisi ad unius Dei veri potestatem, atque arbitrium pertinere. (Idem cont. Faust., lib. XXII, cap. LXXVI.)

 

275

Perversa enim celsitudo est deserto eo cui debet animus inhaerere principio, sibi quodammodo fieri atque esse principium. (Idem de Civ. Dei, l. XIV, c. XIII, n. 1.)

 

276

Omnis potestas a Deo est, et repraesentat summam potestatem Dei... Ipse tribuit Regibus et Principibus auctoritatem, et populo reverentiam, timorem et subjectionem. Psalmus (143.) Qui subdit populum meum sub me. Nam alias, quomodo tot millia hominum uni homini subderentur? (Sanct. Thom. a Villanov. conc. in Dominica XX. post Pentecost., cap. II.)

 

277

Qui nec exigui, nec contemptibilis animantis viscera, nec avis pennulam, nec herbae florulum, nec arboris folium sine suarum partium convenientia, et quadam veluti pace dereliquit; nullo modo est credendus regna hominum, eorumque dominationes et servitutes a suae providentiae legibus alienas esse voluisse. (S. Aug. de Civ. Dei, lib. V, cap. XI.)

 

278

(Movet Apostolus) eas (rationes) quae potestatibus ex debito obedire jubent, ostendens quod ista imperentur omnibus, et Sacerdotibus, et Monachis, non solum saecularibus: id quod statim in ipso exordio declarat quum dicit: Omnis anima potestatibus supereminentibus subdita sit, etiam si Apostolus sis, si Evangelista, si Propheta, sive quisquis tandem fueris. (S. Joan. Chrys. in Epist. ad Rom., c. XIII, hom. XXIII.)

 

279

Quantum ad ordinem pertinet publicae disciplinae, cognoscentes tibi Imperium superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent Religionis Antistites. (S. Gelas. epist. VIII.)

 

280

Clerici rebellio in Regem non est crimen laesae majestatis, quia non est subditus Regi. (Emman. Sa Aphorism. Confes. verb. Clericus, edit. Colon. 1590. pag. 41.) Quod vero Clerici sint etiam in temporalibus a laica potestate exempti, probatur, tum quia nullus est directe subditus ei, qui non habet jurisdictionem in ipsum... Princeps autem laicus non habet jurisdictionem in Clericos, seu in Ecclesiasticos... Ergo Ecclesiastici non sunt subditi Principibus laicis. Assero secundo. Clerici exempti sunt a laica potestate jure tum humano Civili et Canonico, tum etiam Divino. (P. Joan. Dicastillo de Just. et Jure l. II. tr. I. disp. IV. dub. VIII, n. 126, p. 191.) Quod dicitur: Omnis anima subdita sit potestatibus, sensus est: Ut quaevis anima illi obediat, quem sibi agnoscit, vel agnoscere debet habere super legitimam potestatem. Quod vero in Clericos Princeps saecularis hanc habeat, hoc maxime negatur, nec ex hoc loco deducitur. (P. Alphons. Salmeron Comment. in Ep. Paul., lib. IV, disp. IV, t. XIII, edit. Matriti 1602, pag. 912.)