Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

311

Inter haec toleratur iniquitas male habentium, et quaedam inter eos jura constituuntur, quae appellantur civilia; non quod hinc fiat ut bene utentes sint, sed ut male utentes minus molesti sint. (Id. ib.)

 

312

Donec fideles et pii, quorum jure sunt omnia, qui vel ex illis fiunt, vel inter illos tantisper viventes malis eorum non obstringuntur, sed exercentur, perveniant ad illam civitatem, ubi hereditas aeternitatis est, ubi non habet nisi justus locum, non nisi sapiens principatum, ubi possidebunt quicumque ibi erunt, vere sua. (Id. ib.)

 

313

Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. (Antioch. ap. II. Mach. IX. 12.) Subditus fiat omnis mundus Deo. (Roman. III. 19.) Duae voluntates sunt (Dei et tua); sed voluntas tua corrigatur ad voluntatem Dei, non voluntas Dei detorqueatur ad tuam. Prava est enim tua, regula est illa: stet regula, ut quod pravum est ad regulam corrigatur. (S. August. in Psal. XXXI. enarr. II, n. 26.) Dei voluntas aequalis est, tua curva est: propterea tibi curva videtur illa, quia tu illi coaptari non potes: dirige ad illam te, ne illam velis curvare ad te; quia non potes, frustra conaris; illa semper directa est. Vis illi haerere? Corrigere. (Id. in Ps. XLIV. Enarr., n. 17.)

 

314

Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. (Isai. XLVI. 10.)

 

315

Et ait Judas... sicut autem fuerit voluntas in caelo, sic fiat. (I. Machab. III. 60.) Deus... aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem. (Hebr. XIII. 20. 21.)

 

316

Videte quomodo hoc docet Dominus Jesus Christus. Tristis est anima mea usque ad mortem: et, Pater si fieri potest, transeat a me calix iste. Ecce ostendit humanam voluntatem. Sed vide rectum cor: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater. Hoc ergo fac gaudens in his quae tibi accidunt. (S.Aug. in Pi.XXXL enar. IL n. 26.)

 

317

Ergo in Domino, dicet, meae sunt justitiae et imperium... confundentur omnes qui repugnant ei. (Isai. XLV. 25.)

 

318

In manu Dei potestas terrae; et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. (Eccli. X. 4.)

 

319

Meritorum et personarum justissimus distributor (Deus est), faciens quaedam per se ipsum, quae illo sola digna sunt, eique soli conveniunt... alia per servientem sibi creaturam, integerrimis legibus pro meritis ordinatam. (S. August. lib. de Div. QQ. 83, q. 53, n. 2.)

 

320

Hoc tempore quo discedentes malos deserit Deus, non operatur in eis quod ei displicet, sed operatur per eos quod ei placet, postmodum eis redditurus quod ab ejus justitia merentur. Recipient enim non pro eo quod Deus bene usus est eorum operibus malis, sed pro eo quod ipsi male abusi sunt Dei operibus bonis. (S. Fulg. Rusp. ad Monim. de dupl. praedestin., lib. I, cap. XXVII.)