Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

321

Tu elegisti me regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum et filiarum. (Sapientiae IX. 7.)

 

322

Sed quid ego amplius de religione atque pietate Christiana in Imperatorem? Quem necesse est suspiciamus ut eum quem Dominus noster elegit: ut merito dixerim, noster est magis Caesar, ut a Deo constitutus. (Tertul. Apolog. adv. Gentes n. 33.)

 

323

Rex Deorum et universae potestatis. (Estb. XIV. 12.)

 

324

Sicut aballis nostra exigimus, ita singulis sua jura servamus. (S. Greg. M. Registr. Ep,. lib. III, ind. XI, ep. XXIX.)

 

325

Subjecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum: sive Regi quasi praecellenti; sive ducibus tanquam ab eo missis. (I. Pet. II. 13. 14.)

 

326

Videt ille (Gentilis) divitias, ipsisque inhiat, et obstupescit: video et ego divitias, et irrideo. Videt ille paupertatem, et ingemiscit: video et ego paupertatem, et exsulto: alio ego, alio ille modo res inspicimus. (S. Jo. Chrys. in illud: De dormientibus nolo vos etc., n. 2.)

 

327

Cur beatus hic est? Num quia admirabilem habet equum, et aureo fraeno exornatum? aut quia magnum famulatum? aut quia praeclaram habet vestem? et ebrietate deliciisque quotidie solvitur? Sed inde miser atque infelix est, et multis lacrymis prosequendus. (Idem Orat. in Kalendas n. 4.)

 

328

Tibi Deus imperium tradidit... Qui tibi imperium subripit, Deo ordinanti repugnat. (Osius ap. Athanas. ad Monach.)

 

329

Homo namque ab homine potestatem aliquam quasi mortalis a mortali, et quasi non habens a non habente accipiens..., merito quam cito eam amittit. (S. Basil. de Hom. struct. orat. I, n. 7.)

 

330

Ad ruinam non movet pedem nisi superbia. (S. August. Enarr. in Ps. CXX, n. 5.)