Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

331

Quid enim aliud in ea (superbia vana) homo appetit, nisi solus esse, si fieri posset, cui cuncta subjecta sint? (Idem lib. de Vera Rei., cap. XLV, n. 84.)

 

332

Superbia, mater invidentiae est: non potest nisi generare hanc, et cum illa semper esse. (Idem Enarr. in Ps. C, n. 9.)

 

333

Nota omnibus humana miseria, qua peragitur haec vita, a primis fletibus nascentium, usque ad extremos halitus morientium. (Id. Op. imp. contra Julian., lib. I, cap. L.)

 

334

Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo; aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt. (I. Corint. XII. 21. 22.) Ex ipsa corporis nostri constitutione societatem necessariam esse Dominus nos docuit. Cum enim haec ipsa nostra membra considero, quorum nullum sibi ipsi ad agendum satis est; quomodo mihi ipse videbor ad vitae negotia sufficere? (S. Basil. ep. XCVII.) Multa membra uno in corpore... per officium quidem diversa sunt, sed eo quo sibi vicissim congruunt, unum fiunt. Unde fit ut pesper oculum videat, et per pedes oculi gradiantur... In ipsa igitur corporis positione accipimus quod in actione servemus. (S. Greg. Magn. Reg. Past. P. III, c. X.)

 

335

Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. (Gal. VI. 2.)

 

336

Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo charitas Dei manet in eo? (I. Joann. III. 17.)

 

337

Pensent invidi charitas quantae virtutis est, quae alieni laboris opera, nostra sine labore facit. (S. Greg. Magn. Reg. Past. P. III, c. X.) Et si me participem operatio non facit, laboris vestri me participem charitas facit. (Idem Reg. Ep., l. VII. ind. XV, ep. XL.)

 

338

Divisio enim dissensioque et bellum non exstarent inter homines, nisi peccatum naturam divisisset. ( S. Basil. Constitut. Monast., c. XVIII, n. 2.)

 

339

Perfectissimam vitae societatem appelio ego eam a qua exclusa est omnis possessio propria, fugataque est animorum dissensio, et ex qua perturbatio omnis contentioque ac dissidia absunt: in qua vero omnia sunt communia... communis Deus, communis pietatis negotiatio, salus communis, communia certamina, communes labores, coronae communes, ubi multi unus, et unus non solus, sed in pluribus... Tales nos ab initio Deus esse voluit, et ea de causa condidit. (Id. ib.)

 

340

Cujus (charitatis) tibi sum debitor... ob communem hominum naturam. (S. Basil. epistol. CCLXXII.)