Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

341

Cupiditas vana, ac per hoc prava, vincit in eis (hominibus) et fraenat alias pravas cupiditates... Notum est amatores pecuniae quantis patienter laboribus doloribusque subdantur, a quantis se contineant voluptatibus, sive cupiditate augendi pecuniam, sive timore minuendi, quanta lucrum sagacitate sectentur, et prudenter dampa devitent, quam timeant pierumque aliena diripere, et aliquando sua sibi ablata contemnant, ne repetendo et litigando plus perdant. (S. Aug. cont. Jul. Pelag., lib. IV, c. III, n. 18.)

 

342

Cupiditas, qua peccatum commutatur potius vel augetur, cupiditate alia non sanatur. (Idem cont. duas Ep. Pelag., lib. III, cap. IV, n. 2.)

 

343

Nec praeter ordinem sunt mala quae non diligit Deus; et ipsum tamen ordinem diligit. (Idem de Ord., lib. I, cap. VII, n. 18.)

 

344

Pigritia dicit, Dormi: avaritia dicit, Surge. Pigritia dicit, Noli pati frigidos dies: avaritia dicit, Tolera in mari etiam tempestates. Illa dicit, Quiesce: illa non sinit quiescere. Jubet, non solum, Procede, sed et, Naviga, trans mare, quaere terras quas ignoras. Merces in Indiam deportandae sunt; non nosti linguam Indorum, sed intelligibilis videtur sermo avaritiae. Venies ignotus ad ignotum; das, accipis, emis, portas; periclitatus pervenisti, cum periculis redis... Quam multi has sarcinas portant! (Idem serm. CLXIV. de verb. Ap. Gal. 6, cap. III et IV.)

 

345

Cum sarcinis intrarunt, cum sarcinis exeunt: avari ingressi sunt, avari discedunt. (Idem ib.)

 

346

Da mihi hominem de saeculo, petat a Deo divitias; dentur, et vide innumerabiles consequi laqueos mortis ejus. Opprimit inde pauperem, superbit homo mortalis super hominem parem sibi, quaerit honores ab hominibus vanos; ut autem adipiscatur, exhibet illis ludicra nequitiae, ludicra malae cupiditatis: ludos et ursos emit, donat res suas bestiariis, esuriente Christo in pauperibus. (Idem serm. XXXII. in Psalm. CXLIII, cap. XX.)

 

347

De avaritia proditio, fraus, fallacia, perjuria, inquietudo, violentiae, et contra misericordiam obdurationes cordis oriuntur. (S. Greg. Magn. lib. XXXI, in cap. XXXIX. B. Job., cap. XLV, n. 88.)

 

348

Avarus non veretur tempus, non agnoscit terminum, successionis ordini non cedit: sed ignis vim imitatur, invadit omnia, omnia depascitur. (S. Basil. homil. in Divites n. 5.)

 

349

Véase el lugar de S. Ireneo cit. pág. 27. y los de S. Gregorio M. cit. en la pág. 110.

 

350

Metu coercet ergo (legis humanae potestas), et ad id quod vult torquet ac retorquet miserorum animos, quibus regendis accommodata est. Dum enim haec (terrena bona) imittere timent, tenent in his utendis quemdam modum aptum vinculo civitatis qualis ex hujuscemodi hominibus constitui potest. (S. Aug. de Lib. arb., lib. I, cap. XV, n. 32.)