Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

351

Nec legibus Rex solutus est, sed leges suo solvit exemplo. An fieri potest, ut qui de aliis judicat, suo ipse sit liber judicio? et in se suscipiat, in quo et alios adstringat? (Sanct. Ambros. Apolog. David altera, cap. III, numer. 8.)

 

352

Deus enim principatus constituit ad communem utilitatem. (S. Joan. Chrys. in I. Ep. ad Tim., cap II., hom. VI, n. 1.) Qui praeticitur communitati... Deo placendo, et habilitatis ac virium cujusque habita ratione, ad commune commodum sanciat imperetque. (S. Basil. Reg. brev. tract. resp. ad inter. CCCIII.)

 

353

Non modo quaerimus utrum sit factum, sed utrum fuerit faciendum. Sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda est, cui quidem et exempla concordant, sed illa quae tanto digniora sunt imitatione, quanto excellentiora pietate. (S. Aug. de Civ. Dei, l. I, c. XXII, n. 2.)

 

354

Etiam nocentium potestas non est nisi a Deo. (S. August. de Nat. adv. Manich., cap. XXXII.) Sicut non est mala voluntas a Deo, sic non est potestas nisi a Deo. Quamvis enim sit in cujusque potestate quid velit, non est tamen in cujusque potestate quid possit vel facere cuiquam, vel a quoquam pati. Nam et ipse Filius unicus Dei passurus ad tempus humiliter, homini superbe loquenti, et dicenti, quod potestatem haberet occidendi eum, vel dimittendi: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data tibi esset desuper. (Joan. XIX. II.) (S. August. de Diversis Quaestion. ad Simplic., lib. II, quaest. I, num. 4.) Pro potestate igitur (Pilate) non pro aequitate crucifigendum Dominum tradidisti: per potestatem absolvisti latronem, auctorem vero vitae interfecisti. (S. Ambros. in Ps. CXVIII, ser. XX, n. 38.)

 

355

Non enim est potestas nisi a Deo. Quid dicis? Omnis ergo Princeps a Deo constitutus est? Istud, inquit (Apostolus), non dico. Neque enim de quovis Principum sermo mihi nunc est, sed de ipsa re. (S. Joan. Chrys. in Ep. ad Rom., cap. XIII, hom. XXIII.)

 

356

Dei enim imaginem habet Rex, sicut et Episcopus Christi. Quandiu ergo in ea traditione est, honorandus est, si non propter se, vel propter ordinem. Unde Apostolus inquit: Potestatibus sublimioribus subditi estote. Non est potestas nisi a Deo. Quae enim sunt, a Deo ordinatae sunt. (Idem vel A. QQ. ex veter. Testament. quaest. XXXV.)

 

357

Deus amat ordinem, vere amat, ab ipso manat, et cum ipso est. (Idem de Ord., lib. I, cap. VII, n. 17.)

 

358

A Deo potestatum ordinatio, a malo ambitio potestatis... Non ergo potestas mala, sed ambitio... Non ergo muneris aliqua culpa est, sed ministri: nec Dei potest ordinatio displicere, sed administrantis actio. (S. Ambr. in Luc., lib. IV, n. 29.)

 

359

Aspernis electum? metue eum qui elegit. Etenim si vulgares istos Principes ab Imperatore designatos, etiam si sint improbi, si fures, si praedones, si injusti, si denique quodcumque aliud fuerint, timemus cum horrore, non propter malitiam despicientes eos, sed propter dignitatem illius a quo electi sunt, reverentes; multo amplius id facere convenit in his quos elegit Deus. (S. Joan. Chrysost. de Davide et Saule hom. I. pen. fin.)

 

360

Non quia videntur perversae res humanae, videatur nobis non esse gubernatorem rerum humanarum. Omnes enim homines in locis suis ordinantur: sed unicuique videtur quia ordinem non habent. Novit artifex ubi te ponat... Non cures ubi te ordinet qui non novit errare: scit ubi te ponat. Sic enim per leges istas mundi videmus hoc fieri. Effractor esse voluit nescio quis: novit lex judicis quia contra legem fecit; novit lex judicis ubi illum ponat: ordinat illum optime. Ille quidem male vixit, sed non male ordinavit lex. Ex effractore erit metallicus. De opere metallici quanta opera construuntur? Illius poena damnati ornamenta sunt civitatis. Sic ergo Deus novit ubi te ponat. Noli putare quia turbas consilium Dei, si perversus esse volueris. (S. Aug. serm. CXXV. de verb. Ev. Jo. V, n. 5.)