Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

31

Quid est enim res publica, nisi res populi? Res ergo communis, res utique civitatis. (Idem ad Marcell. ep. CXXXVIII, c. III, n. 10.)

 

32

Ordo enim ad convenientiam quamdam quod ordinat redigit. Nihil est autem esse, quam unum esse. Itaque in quantum quidque unitatem adipiscitur, in tantum est. Unitatis est enim operatio convenientia et concordia, qua sunt in quantum sunt, ea quae compsita sunt. (Idem de Morib. Manich., lib. II, c. VI, n. 8.)

 

33

(Lex aeterna) est qua justum est ut omnia sint ordinatissima. (Idem de Lib. arb., lib. I, c. VI, n. 15.)

 

34

Neque enim ulla vis, ullus casus, ulla rerum labes umquam effecerit ut justum non sit omnia esse ordinatissima. (Idem ib.)

 

35

Ordo est per quem aguntur omnia quae Deus constituit. (Idem de Ord., lib. I, cap. IX, n. 28.)

 

36

Hic dicitur vetus homo et exterior et terrenus, etiam si obtineat eam quam vulgus vocat felicitatem, in bene constituta terrena civitate, sive sub Regibus, sive sub Principibus, sive sub legibus, sive sub his omnibus. Aliter enim bene constitui populus non potest, etiam qui terrena sectatur; habet quippe et ipse modum quemdam pulchritudinis suae. (Idem lib. de Vera Rel., cap. XXVI, n. 48.)

 

37

Hoc jubent Imperatores quod jubet et Christus: quia cum bonum jubent, per illos non jubet nisi Christus. (Idem ad Donatistas ep. CV, cap. II, n. 7.) Etsi tam manifeste innotuerit indigna Praelati alicujus vita, ut nihil omnino dissimulationis, nihil excusationis admittat; propter eum tamen a quo est omnis potestas, ipsum quem modo talem novimus, excelsum reputare debemus, non praesentibus personae meritis, sed ordinationi divinae et dignitati ipsius officii deferentes. (S. Bern. de Adv. Dom., serm. III, n. 4.)

 

38

Quaerenda est Religio... apud eos solos qui Christiani, Catholici, vel Orthodoxi nominantur, id est, integritatis custodes, et recta sectantes. (S. Aug. lib. de Vera Relig., cap. V, n. 9.)

 

39

Quaecumque a Christo et a Prophetis qui eum antecesserunt, edocti dicimus, sola (sunt) vera, et scriptoribus omnibus antiquiora. (S. Justinus Mart. apolog. I, n. 23.)

 

40

Qui enim injuste se ordinat in peccatis, juste ordinatur in poenis. (S. August. ep. CXL. seu lib. de Grat. nov. Test., cap. II.)