Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

361

Et bona et mala in ordine sunt. Credite si vultis. Nam quomodo id explicem, nescio. (Idem de Ord., lib. I, cap. VI, n. 16.)

 

362

Hinc est ut Gentilem in potestate tamen positum honorificemus, licet ipse indignus sit, qui Dei ordinem tenens gratias agit diabolo. Potestas enim exigit, quia meretur honorem. (Idem Quaest. ex vet. Test. q. XXXV.) Competens igitur mansuetudini tuae deferimus honoris obsequium, cui regalis apicem culminis divina cernimus largitate conlatum. (S. Fulg. Rusp. de Myst. mediat. Christi ad Trasimund. Reg. Vandal. in Africa, lib. I, cap. II.)

 

363

Cor autem Regis cum est infidele, aut exercentur, aut probantur boni: cum vero est fidele, aut corriguntur, aut plectuntur mali. (S. Aug. contra Gaudent. Donatist. Episc., lib. II, cap. XXXIX.)

 

364

Potestas autem a summa Dei potestate omnino dari creditur, saepe etiam deterioribus in meliores, id est, iniquis in eos qui vel jam tenent justitiam, vel ad eam tenendam pervenire nituntur: ad hoc enim datur, ut probati per patientiam manifesti fiant, vel sibi ad spem, vel aliis ad imitationem. (Idem contra Secundin. Manich., cap. X.)

 

365

Etiam talibus (malis Principibus) tamen dominandi potestas non datur nisi summi Dei providentia, quando res humanas judicat talibus dominis dignas. Aperta de hac re vox divina est, loquente Dei sapientia: Per me Reges regnant, et Tyranni per me tenent terram. (Prov. VIII. 15.) Sed ne tyranni non pessimi atque improbi Reges, sed vetere nomine fortes dicti existimentur..., apertissime alio loco de Deo dictum est: (Job. XXXIV. 30.) Qui regnare facit hominem hypocritam propter perversitatem populi. (Idem de Civit. Dei, lib. V, cap. XIX.)

 

366

Praebete aures vos, qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum: quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur: quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae. (Sap. VI. 3. seq.)

 

367

Rom. XIII. I.

 

368

Genes. XIV. 13. seq.

 

369

Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes... accinxi te, et non cognovisti me. (Isai. XLV. I. 5.)

 

370

Matth. XXII. 21.