Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

381

Hoc erit jus Regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet... agros quoque vestros, te vineas, et oliveta optima tollet, etc. (I. Reg. VIII. II. seq.)

 

382

Merito igitur se abjectum Dominus in Regis petitione conquaeritur, merito regiam dignitatem concedit indignatus. Tanta quidem erat indignitas postulantium, ut cum illud peterent per quod a Deo recederent, ex Dei judicio permitti posset, prohiberi non posset. (S. Greg. in I. Reg., lib. IV, cap. I, n. 10.)

 

383

De iure regio quia late superius diximus, hoc tantum de illo, memoramus: quia ad historiam non praecipitur, sed ostenditur quid acturi sunt Reges reprobi, quid vitaturi sunt boni. A Regibus quidem defendendi sunt subditi, non bonis propriis spoliandi. Auxilium praestare subjectis debent, agros, vineas et olivera auferre non debent. Quod si non vitanda, sed agenda scripta haec contendere quis voluerit, tyrannorum jus pro eo Rege scribitur, qui, abjecto Domino, postulatur. Crudelis ergo lex regni ultio est Dominum abjicientis populi. Non enim injustum erat, ut agros et vineas perderet, qui regnantem super se Dominum sponte perdebat. Cuncta ergo quae contra aequitatem in hoc jure regio continentur, aequa esse cernimus, si in petendo Rege quidquid populus deliquerat, consideramus. (Idem in I. Reg., l. IV, c. IV, n. 38.)

 

384

Cum ergo jus Regis praedicitur, nimirum in unius carnalis praepositi conversatione ostenditur, quod carnales caeteri ex tyrannide acturi sunt, non quod electi debeant imitari. (Idem in I. Reg., lib. IV, cap. II, n. 1.)

 

385

Dum ergo regni lex scribitur, perpetuae memoriae poena traditur, qua audaces puniantur... Rex sciat a populo quid exquirat; sciat populus quid exhibere suis Regibus debeat. (Idem in I. Reg., lib. IV, cap. IV, n. 38.)

 

386

Filii Belial, id est, absque jugo. (Judic. XIX. 22.)

 

387

Ad extremum vero qui Regem sequuntur, eorum corda a Deo tacta referuntur; qui Regem spernunt, Belial filii nominantur. (Id. in I. Reg., lib. IV, cap. IV, n. 39).

 

388

Cujus enim jussu homines nascuntur, hujus jussu et Reges constituuntur, apti his qui illo tempore ab ipsis regantur. Quidam enim illorum ad correptionem et utilitatem subjectorum dantur, et conservationem justitiae: quidam autem ad timorem, et poenam, et increpationem: quidam autem ad illusionem, et contumeliam, et superbiam, quemadmodum et digni sunt; Dei justo judicio, sicut praediximus, in omnibus aequaliter superveniente. (S. Iren. contra Haeres., lib. V, cap. XXIV, num. 3.)

 

389

Saecularem quippe sive ecclesiasticam dignitatem possunt, et vasa misericordiae, et vasa contumeliae temporaliter adipisci; quia ista bonis sunt malisque communia. (S. Fulg. Rusp. de Ver. praed. et grat., lib. II, cap. XXII, n. 39.)

 

390

Deus igitur ille felicitatis auctor et dator, quia solus est verus Deus, ipse dat regna terrena, et bonis et malis... pro rerum ordine ac temporum occulto nobis, notissimo sibi: cui tamen ordini temporum non subditus servit, sed eum ipse tanquam Dominus regit, moderatorque disponit... Et ideo regna terrena et bonis ab illo dantur, et malis; ne ejus cultores adhuc in provectu animi parvuli haec ab eo munera quasi magnum aliquid concupiscant. (S. Aug. de Civ. Dei, lib. IV, cap. XXXIII.)