Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

391

Non tribuamus dandi regni atque imperii potestatem nisi Deo vera, qui dat felicitatem in regno caelorum solis piis; regnum vero terrenum et piis et impiis, sicut ei placet, cui nihil injuste placet... Ille igitur unus verus Deus, qui nec judicio, nec adjutorio deserit genus humanum, quando voluit, et quantum voluit Romanis regnum dedit: qui dedit Assyriis, vel etiam Persis, a quibus solos duos Deos coli, unum bonum, alterum malum continent litterae istorum: ut taceam de populo Hebraeo, de quo jam dixi, quantum satis visum est, qui praeter unum Deum non coluit, et quando regnavit. Qui ergo Persis dedit segetes sine cultu deae segetiae, qui alia dona terrarum sine cultu tot deorum, quos isti rebus singulis singulos, vel etiam rebus singulis plures praeposuerunt; ipse etiam regnum dedit sine cultu eorum, per quorum cultum se isti regnasse crediderunt... Haec plane Deus unus et verus regit et gubernat ut placet. (Idem de Civit. Dei, lib. V, cap. XXI.)

 

392

Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. (Roman. XIII. 2.) Quamvis non sit malignitas a Domino, non est tamen potestas nisi a Deo. (S. Aug. de Div. QQ. ad Simplic., lib. II, q. I, n. 1.)

 

393

Vobis patri et filio (M. Aurelio, et L. Aurelio Commodo) parent omnia qui caelitus regnum accepistis. (Athenag. Legat. pro Christ., n. 18. int. op. S. Just. M, p. 293.)

 

394

Nec vituperabilis ordo regiae potestatis, si Rex crudelitate tyrannica saeviat. Aliud est namque injusta potestate juste velle uti; et aliud est justa potestate injuste uti. (S. Aug. de Bono conjugali, c. XIV, n. 16.)

 

395

Aliquando injusti perveniunt ad honores saeculi: cum pervenerint, et facti fuerint vel judices, vel Reges, quia hoc facit Deus propter disciplinam plebis suae, propter disciplinam populi sui; non potest fieri nisi ut exhibeatur illis honor debitus potestati. (Idem Enarr. in Ps. CXXIV, n. 7.)

 

396

O quam detestandus est error hominum, qui clarorum virorum quaedam non recte facta laudabiliter se imitari putant! (Idem lib. de Unico bap. cont. Pet., c. XIII, n. 22.)

 

397

Majorum imperia tunc etiam veneranda sunt, cum ipsi laudabilem non habent vitam. (S. Gregor. M., lib. II, in I. Reg., cap. IV, n. 12.) Si autem magistrorum vita jure reprehenditur, oportet ut eos subditi, etiam cum displicent, venerentur. (Idem Moral., lib. XXV, in cap. XXXIV. B. Job, n. 37.)

 

398

Sed hoc est solerter intuendum, ne aut quem venerari necesse est, imitari appetas: aut quem imitari despicis, venerari contemnas. (Id. ib.)

 

399

Si voluero apud Deum sic me defendere, ut dicam, Domine vidi male viventem illum..., et ideo male vixi: nonne mihi dicturus est, Serve nequam, nonne a me audieras, Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite?... Quaerit sibi (qui iniquum imitatur) non patronum ad caussam malam, sed comitem ad poenam. Nam nunquam eum ille defensurus est in die judicii quemcumque malum voluerit imitari. (Sanctus Augustinus serm. CXXXVII. de verbis Evangel. Joann. X, cap. VII.)

 

400

Aliquando injusti perveniunt ad honores saeculi: cum perveniunt, et facti fuerint vel Judices vel Reges... non potest fieri nisi ut exhibeatur illis honor debitus potestati. (Idem Enarr. in Psalm. CXXIV, n. 7.)