Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

401

Tradidit igitur (Deus) et tibi sceptra regia, non ut aliis antecellere te putes, sed ut jus cuique suum tribuas, atque justitiam administres. (Sanct. Joan. Chrysost. Epistol. ad Imperatricem Eudoxiam.)

 

402

Non enim ordo rectus, aut ordo appellandus est omnino, ubi deterioribus meliora subjiciuntur. (S. Aug. de Lib. arb., lib. I., c. VIII, n. 18.)

 

403

Haec igitur in dominationibus et servitutibus clara justitia est, ut qui excellunt ratione, excellant dominatione: quod cum in hoc saeculo per iniquitatem hominum perturbatur..., ferunt justi temporalem perversitatem, in fine habituri ordinatissimam et sempiternam felicitatem. (Idem QQ. in Genes., lib. I, q. CLIII.)

 

404

Hoc enim affectare debemus, tolerare hic malos, quam tolerari a bonis. (Idem in Psalm. LI, n. 6.) Ille forte impius est et iniquus; tu jam fidelis et justus: indignum est ut justus et fidelis serviat iniquo et infideli. Non hoc ei dixit, sed, Magis servi. (Idem Enarr. in Ps. CXXIV, n. 7.)

 

405

Neque enim qui patitur, sed qui facit convicium miser est. (S. Cypr. ad Cornel. epist. LV.)

 

406

Cum quisque profecerit in Ecclesia, necesse est patiatur malos in Ecclesia. Sed non eos cognoscit qui talis est; quamquam multi mali murmurant adversus malos, quomodo facilius unus sanus fert duos aegrotos, quam duo aegroti se invicem singulos. (Idem Enarr. in Ps. XXV, n. 5.)

 

407

De hominibus malis exercet nos, et de illorum insecutionibus erudit. De malitia mali flagellatur bonus, et de servo emendatur filius. (Idem in Ps. XCIV, n. 25.)

 

408

Cum quis impius nobis plane infestus innumerisque nos malis afficiens imperium tenet, tunc florent nostra ac splendidiora efficiuntur: tunc praemiorum ac trophaeorum tempus. (S. Joan. Chrys. lib. de S. Babyla cont. Jul. et Gentes n. 8.)

 

409

Diabolus princeps impiae civitatis, adversus peregrinantem in hoc mundo civitatem Dei vasa propria commovendo, nihil ei nocere permittitur. Cui proculdubio et rebus prosperis consolatio, ut non frangatur adversis; et rebus adversis exercitatio, ut non corrumpatur prosperis, per divinam providentiam procuratur... Nam et id quod ait (Paulus): Quicumque volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur, nullis putandum est deesse posse temporibus. (S. Aug. de Civit. Dei, lib. XVIII, cap. LI.)

 

410

Veris illis catholicis membris Christi malo suo prosunt (inimici Ecclesiae) dum Deus utitur et malis bene, et diligentibus eum omnia cooperantur in bonum. Inimici enim omnes Ecclesiae, quolibet errore caecentur, vel malitia depraventur, si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent ejus patientiam; si tantummodo male sentiendo adversantur, exercent ejus sapientiam; ut autem etiam inimici diligantur, exercent ejus benevolentiam, aut etiam beneficentiam. (Id. ib.)