Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

421

Quia illa schola Christi in duodecim non defecit, quanto magis nos firmi esse debemus, cum implentur in Ecclesia magna quae de malorum permixtione praedicta sunt?... Quare igitur non, cum trituratur, in ea digne palea toleratur donec ultima ventilatione purgetur? (Idem in Ps. XXXIV. Enarr. serm. I, n. 10.)

 

422

Consideranda ergo sunt verba Apostoli. Non enim ait, Bonum fac, et laudabit te potestas: sed ait, Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Sive enim probet factum tuum bonum, sive persequatur, laudem habebis ex illa; vel cum eam in obsequium Dei lucratus fueris, vel cum ejus persecutione coronam merueris. Hoc enim in consequentibus intelligitur, cum dicit, Dei enim minister est tibi in bonum, etiam si sibi in malum. (Idem Propos. ex Epist. ad Rom. expos. propos. LXXIII.)

 

423

Non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas. (Psalm. CXXIV. 3.)

 

424

Mihi consuetum est persecutionem pati, non persequi: vexari, non vexare. ( S. Joan. Chrys. Hom. in S. Phocam M., n. 2.)

 

425

Quamdiu servi boni serviunt malis dominis, ferant ad tempus: quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum. Quare hoc? Ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas: ut ad tempus ferant justi iniquos dominantes, et intelligant non esse hoc sempiternum, sed praeparent se ad possidendam sempiternam hereditatem. Quam hereditatem? Ubi destruetur omnis potentatus et omnis potestas, ut sit Deus omnia in omnibus. (S. August. Enarr. in Psalm. CXXIV, n. 8.)

 

426

Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel. (Ps. CXXIV. 5.)

 

427

Quasi angariam faciunt (cives) in civitate transitura, et illic a Doctoribus civitatis sanctae jubentur servare fidem praepositis suis, sive Regi quasi praecellenti, sive Ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malorum, laudem vero bonorum (I. Pet. II. 13.), sive servi ut dominis suis subditi sint et Christiani Paganis, et servet fidem melior deteriori ad tempus serviturus, in aeternum dominaturus. Fiunt enim ista donec transeat iniquitas. (S. Aug. Enarr. in Ps. LXI, n.,8.)

 

428

Effundit despectionem supe Principes, eos qui oppressi fuerant, relevans. (Job. XII. 21.)

 

429

Hominem a Deo secundum... et solo Deo minorem... Sic enim omnibus major dum solo Deo minor est. (Tertul. ad Scapulam, p. 86.) Nos pro salute Imperatorum Deum invocamus aeternum..., in cujus solius potestate sunt; a quo sunt secundi, post quem primi. (Idem Apologet., cap. XXX.) Temperans majestatem Caesaris infra Deum, magis illum commendo Deo, cui soli subjicio. (Idem ib., c. XXXIII.)

 

430

Excelso excelsior est alius... et insuper universae terrae Rex Imperat servienti. (Ecclesiast. V. 7. 8.)