431
Magnum quidem est et spiritale documentum quod Christiani viri sublimioribus potestatibus docentur debere esse subjecti; ne quis constitutionem Regis terreni putet esse solvendam. (S. Ambros. Exp. Ev. sec. Lucam, lib. IV, n. 73.)
432
Quod ejusmodi sint in mundo principatus ac potestates, nemo illorum Regem (Deum) esse negaverit; sed ita principatus illos ac potestates in mundo esse fatebitur, ut interim illorum esse Regem agnoscat. (S. Epiphan. adv. Haeres., lib. I, haeres. XL. al. XX, n. 4.)
433
Nondum, inquit, Deus abdicavit illum principatu, nondum fecit eum ex Rege privatum. Itaque ne invertamus ordinem, neque rebellemus Deo, Apostolicum illud dictum factis praestantes: Quoniam quisquis resistit potestati, Dei ordinationi resistit. (S. Joan. Chrys. de Dav. et Saule hom. I. pen. fin.)
434
Balteum Regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum. (Job. XII. 18.) Dejecisti Reges ad perniciem, et confregisti facile potentiam ipsorum. (Eccli. XLVIII. 6.)
435
Qui adversati erant Deo (Principes) jacent; qui templum sanctum everterant, ruina majori ceciderunt: qui justos excarnificaverant, caelestibus plagis, et cruciatibus meritis nocentes animas profuderunt. Distulerat enim poenas eorum Deus, ut ederet in eos magna et mirabilia exempla, quibus et posteri discerent, et Deum esse unum, et eundem mortem digna ultione superbis et impiis ac persecutoribus irrogare. (Lact., lib. de Mort. persecut., cap. I.)
436
Deus unus et verus... temporalia regna atque terrena quibus voluerit et quamdiu voluerit, secundum praedestinatum ordinem saeculorum, vel sinendo vel donando distribuit. (S. Aug. de Cons. Evang., lib. I, cap. XII, n. 19.)
437
Illud advertimus quod Regum lapsus poena populorum sit. Sicut enim eorum virtute servamur, ita etiam errore periclitamur. (S. Ambr. Apolog. David altera, cap. XI, n. 56.)
438
Dabo pueros Principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. (Isai. III. 4.)
439
Moneo et exhortor omnes qui tales sunt, ut... judicare judices desinentes, attendant sibi, et secundum divinam voluntatem conversari contendant. Nam non quiescit divinum judicium, sed contra dissidentes divinus furor stillabit. (Basil. Imperat. in VIII. Synod. General. ap. Harduin. Conciliorum tom. V.)
440
Principum ipsorum principes sunt leges. (S. Joan. Chrys. in Gen., serm. IV, n. 2.)