Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

441

Rectores habent judicem suum... per semetipsum (Dominus) facta examinat magistrorum. (S. Greg. M. Moral. l. XXV. in c. XXXIV. B. Job, n. 36.) Regali enim subnixus fastigio (David) quasi legum, dominus legibus reus non erat, soli Deo obnoxius tenebatur, qui dominus est potestatum. (S. Ambr. ad Simplic. Epist. clas. I, ep. XXXVII, n. 26.)

 

442

Interrogabit (Dominus) opera vestra, et cogitationes scrutabitur; quoniam cum essetis Ministri Regni illius non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae. (Sapientiae VI. 4. 5.)

 

443

Horrende et cito apparebit vobis: quoniam judicium durissimum his qui praesunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur. Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cujusquam; quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. Fortioribus autem fortior instat cruciatio. (Sap. VI. 6. seq.) Potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis facis quod vis... tu autem patienter sustine, et videbis magnam potestatem ipsius, qualiter te et semen tuum torquebit. (II. Mach. VII. 16. 17.)

 

444

Si nullus ei (Principi) casus accidat, est ad iracundiam proclivis, et potestate ad nequitiam abutitur, ut rationem non redditurus ei qui promissionem accepit. (S. Joan. Chrysost. in Ps. CXLV, n. 1.) Rex utique erat (David), nullis ipse legibus tenebatur, quia liberi sunt Reges a vinculis delictorum, neque enim ullis ad poenam vocantur legibus, tuti sub imperii potestate. Homini ergo non peccavit, cui non tenebatur obnoxius. (S. Ambros. Apol. David, cap. X, n. 1.)

 

445

Dolere potero, potero fiere, potero, gemere: adversus arma, milites, Gothos quoque lacrymae meae arma sunt... Quod si objiciunt quod defensionem ab iis requiram, non nego, sed etiam ambio. Habeo defensionem, sed in orationibus pauperum. Caeci illi, et claudi, debiles et senes, robustis bellatoribus fortiores sunt. (S. Amb. serm. cont. Auxent. de Basilicis tradendis n. 2. 33.)

 

446

Cum ergo corpus Christi ab impiis et iniquis etiam corporaliter in fine separandum, nunc inter eos interim gemat... quid agit proxima Christi in medio filiarum, sicut lilium in medio spinarum? Quae sunt voces ejus? quae conscientia? quae species filiae Regis intrinsecus? Ecce audi quid dicat: Proba me, Deus, et scito; cor meum. Tu, Deus, tu proba, tu scito; non homo. (S. Aug. in Ps. CXXXVIII, n. 29.)

 

447

Habeo arma, sed in Christi nomine: habeo offerendi mei corporis potestatem... Veteri jure a Sacerdotibus donata imperia, non usurpata: et vulgo dici quod Imperatores Sacerdotium magis optaverint, quam imperium Sacerdotes. Christus fugit, ne Rex fieret. Habemus tyrannidem nostram. Tyrannis Sacerdotis, infirmitas est... Nunquam Sacerdotes tyranni fuerunt, sed tyrannos saepe sunt passi. (Sanct. Ambros. ad Sororem epistol. XX. class. I, num. 23.)

 

448

Pacem nobis Christus dedit, concordes atque unanimes esse praecepit, dilectionis et charitatis foedera incorrupta atque inviolata servari mandavit. (S. Cypr. lib. de Unitate Eccl. op, p. 199.) Ejusmodi namque nostrum est bellum: non ex vivis mortuos reddit, sed ex mortuis vivos efficit mansuetudine, ac multa redundans benignitate. (S. Joan. Chrysost. Homil. in S. Phocam M., n. 2.)

 

449

Congrega omnes Judaeos, quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad Regem. (Esth. IV. 16.)

 

450

Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo. (Act. XII. 5.)