Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

461

Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum, ne regnet super Israel? (I. Reg. XVI. I.)

 

462

Tenebatque Saul lanceam, et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete: et declinavit David a facie ejus. (I. Reg. XVIII. 10. 11.)

 

463

Saul cogitabat tradere David in manus Philistinorum... factusque est Saul inimicus David cunctis diebus. (I. Reg. XVIII. 25. 29.) Indicavit Jonathas David, dicens: Quaerit Saul pater meus occidere te... Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane... porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est. (I. Reg. XIX. 2. 11. 12.)

 

464

Dixit (David) ad Regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus. (I. Reg. XXII. 3.)

 

465

Ib. v. 5.

 

466

Quam honestum quod cum potuisset Regi inimico nocere, maluit parcere! Quam etiam utile, quia successori hoc profuit, ut discerent omnes fidem Regi proprio servare, nec usurpare imperium, sed vereri. Itaque et honestas utilitati praelata est, et utilitas sequuta honestatem est. (S. Ambros. de Offic. Minist., lib. II, cap. IX, num. 60.)

 

467

Non nescius David divinam esse traditionem in officio ordinis regalis, ideirco Saul in eadem adhuc traditione positum, honorificat, ne Deo injuriam facere videretur, qui his ordinibus honorem, decrevit. (S. Aug. Quaest. ex vet. Text. q. XXXV.)

 

468

Propitius sit mihi Dominus ne faciam hanc rem Domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia christus Domini est. (I. Reg. XXIV. 7.)

 

469

Confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul. (Ib. v. 8.)

 

470

Cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est. (Ib. v. 2.)