Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

471

Ib. v. 2. 12. 13. 16.

 

472

Ib. XXIII. 1. seq.

 

473

Ib. XXVII. 2. seq.

 

474

Nec quicquam esset irrationabilius et crudelius quam per seditionem tyrannidem impedire velle. Seditionem voco rebellionem popularem... quae saepenumero pejor est tyrannide. (Juan Gerson en un sermón predicado el 1405 a presencia de Carlos VI. op. nov. edition. tom. IV. col. 597.)

 

475

Si enim judicialia sustuleris tribunalia, omnem vitae nostrae ordinem sustuleris... Quod enim in domibus faciunt lignorum contignationes, hoc magistratus in civitatibus: et sicut si illas sustuleris, dissoluti parietes per sese corruunt; et si ex mundo magistratus tollas, et horum metum, et domus, et civitates, et gentes cum multa inter se licentia corruent, nemine existente qui contineat et repellat, et poenae timore eos quiescere persuadeat. Ne igitur doleamus, dilecti propter magistratuum metum, verum et Deo gratias agamus, quod torporem nostrum corripuit, et nos graviores effecit. (S. Joan. Chrys. Quod utilis est magistr. timor. homil. VI.)

 

476

Sicut si gubernatorem a navi separaveris, scapham submerseris; et si ducem ab exercitu abduxeris, vinctos hostibus tradideris milites: ita si magistratus de civitatibus abstuleris, feris irrationabilibus magis irrationabilem degemus vitam, inter nos mordentes, et nos devorantes, pauperiorem potentior, mansuetiorem audatior... Multi vero ad vitium spectantes, nisi ab his timorem sibi superpositum haberent, infinitis utique malis civitates implessent, quae Paulus quoque cognoscens dicebat: Non enim est potestas nisi a Deo, et quae sunt potestates, a Deo ordinatae. (Id. ib.)

 

477

Non judices contra judicem. (Eccli. VIII. 17.)

 

478

Ordo est quem si tenuerimus in vita, perducet ad Deum, et quem nisi tenuerimus in vita, non perveniemus ad Deum. (S. Aug. de Ord., lib. I, cap. IX, n. 27.)

 

479

Ordini pro nostris meritis assuti sumus. (Idem de Musica, lib. VI, c. XI, n. 30.) Quis neget, Deus magne..., te cuncta ordine administrare? (Idem de Ord., lib. I, cap. V. 14.)

 

480

Judicet Dominus inter me et te (Saul), et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te... Sit Dominus judex, et judicet inter me et te: et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua. (I. Reg. XXIV. 13. 16.)