Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

481

Multi bonitate Principum, et honore qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam: et non solum subjectos Regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos qui dederunt, moliuntur insidias. Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se jura violare; sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam. (Ex epist. Artaxerxis pro Judaeis Esth. XVI. 2. 3. 4.)

 

482

Nihil tam facile quam vilem plebeculam et indoctam concionem linguae volubilitate decipere. (S. Hieron. ad Nepoc., epist. LII, num. 8.)

 

483

Devoraverunt judices suos: omnes Reges eorum ceciderunt: non est qui clamet in eis ad me. Ephraim in populis ipse commiscebatur... Nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. Et factus est Ephraim quasi columba seducta, non habens cor... Reversi sunt ut essent absque jugo. (Osee VII. 7. seq.)

 

484

I. Reg. XIV. 24. II. Reg. V. 20.

 

485

Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum? (IV. Reg. XVII. 27.)

 

486

Exclamavit voce magna judaice, et ait... Non vos seducat Ezechias... neque fiduciam vobis tribuat super Dominum... nolite audire Ezechiam... Facite mecum quod vobis est utile, et egredimini ad me: et comedet unusquisque de vinea sua et de ficus sua: et bibetis aquas de cisternis vestris, donec veniam, et transferam vos... Nolite audire Ezechiam qui vos decipit. (Ib. v. 28. seq.)

 

487

Ib. v. 32.

 

488

Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum. (Eccli. VII. 7.)

 

489

Ordo tamen ille naturalis mortalium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas, atque consilium penes Principem sit; exsequendi autem jussa bellica ministerium milites debeant paci salutique communi. (S. August. cont. Faust., lib. XXII, cap. LXXV.)

 

490

Quae funera facta sunt, cum prior Gracchus occisus est? quae etiam, cum alius frater ejus non longo interposito tempore? Neque enim legibus et ordine potestatum, sed turbis armorumque conflictibus nobiles ignobilesque necabantur. (Id. de Civ. Dei l. III c. XXIV.)