Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

491

Virtus enim Dei est in salutem omni credenti. (Rom. I. 16.)

 

492

Verbum veritatis, Evangelium salutis vestrae. (Eph. I. 13.)

 

493

Quod elegerit vos Deus primicias in salutem in santificatione spiritus. (II. Thessal. II. 12.)

 

494

Vease declarada esta máxima según los principios del Evangelio en el tratado de Unica Religione ad vetus dictum, Salus populi suprema lex esto, compuesto por el docto Español José Esteve Obispo de Orihuela. Imprimiose por apéndice a su obra de Bello sacro, Religionis caussa suscepto. Edit. Oriolae 1603. pag. 285. seq.

 

495

Quidnam est seditio? Civium dissensio; speciale crimen contra charitatem... Contra tyrannum nec peccatum est, nec proprie seditio; quia tyrannica gubernatio ad commune bonum non dirigitur. (P. Antonius Escobar liber, Theologiae Moral 24. Soc. Jesu Doctoribus reseratus. Edit. Lugdun. 1659, tract. I. exam. VII, cap. III, pag. 119.)

 

496

Etsi omnes molestae seditiones, justae tamen nonnullae et prope necessariae. (Cicer. de Oratore lib. II.)

 

497

Modo quia nihil apud Imperatores potestis, nobis inde vultis facere invidiam. Si autem aliquid possetis, quanta faceretis; quando nihil potestis, et non cessatis? (S. Aug. ad Donat., ep. CV, cap. II, n. 7.)

 

498

Adversum vos (o Principes Gentiles) nullus unquam (Christianorum) bellum gessit. Neque enim Christianis fas est necessitate ac violentia illata errorem subvertere; sed tum suadela, tum ratione, tum mansuetudine hominum salus concilianda est (S. Jo. Chrys. lib. de S. Babyla et cont. Gent.)

 

499

Olim idololatrae Gentiles et Barbari bellum inter se gerebant, et crudeles etiam in propinquos erant... At postquam Christi doctrinam susceperunt, tunc utique quod revera valde admirandum est, mente compuncti caedium saevitiam reliquerunt, nec jam bella amplius amant; sed nihil illis cordi est nisi perpetua pax et amicitia... Statim a bello ad agriculturam se conferunt, nec jam manus gladiis armant, sed eas ad precandum extendunt. (S. Athan. Orat. de Human. natur. a Verbo assumpta, n. 51. 52.)

 

500

Si Christiani olim non deposuerunt Neronem, et Dioclecianum, et Julianum Apostatam, ac Valentem Arianum, et similes; id fuit quia deerant vires temporales Christianis. Nam quod alioqui jure potuissent id facere... (Rob. Belar. de Controv. fidei, lib. V, cap. VII, edit. Ingolstadii 1596, pag. 1095.)