Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

501

Qui tuum imperium occultis conatibus invadit, contradicit ordinationi divinae. (Osius in Ep. ad Constantium ap. S. Athan. Ep. ad Solit. pag. 840.)

 

502

Si enim hostes exsertos non tantum vindices occultos agere vellemus, deesset nobis vis numerorum et copiarum? Plures, nimirum, Mauri et Marchomanni, ipsique Parthi, vel quantaecumque unius tamen loci, et suorum finium gentes, quam totius orbis? Hexterni sumus, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum. (TertuL Apol. adv. Gent., c. XXXVII.)

 

503

Nullum enim omnino genus est sive Graecorum, sive Barbarorum, sive quolibet nomine appellentur, vel Hamaxobiorum qui in plaustris degunt, vel Nomadum qui domibus carent, vel Scenitarum qui pecora pascentes habitant in tentoriis, nullum, inquam, ejusmodi genus est, in quo non per nomen Crucifixi Jesu preces et gratiarum actiones Patri et Creatori universorum fiant. (S. Just. M. Dial. cum Tryph., n. 117.) Christiani vero ad finem terrae propagati. (S. Cyril. Hierosolym. catech. X, n. 16.)

 

504

Cui bello non idonei, non prompti fuissemus, etiam impares copiis, qui tam libenter trucidamur? (Tert. Apol., c. XXXVII.)

 

505

Tota autem et accurata Christianismi ratio in humilibus dictis et actibus invenitur. (S. Athan. de Incarnat. Verbi Dei n. 1.)

 

506

Cui bello non idonei fuissemus... si non apud istam disciplinam magis occidi liceret, quam occidere? (Tert. ib.)

 

507

Si bene facientes pacienter sustinetis; haec est gratia apud Deum. In hoc enim vocati estis. (I. Pet. II. 20. 21.)

 

508

Sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. (Ib. v. 15.)

 

509

In cujus perniciem aliquando convenimus? Hoc sumus congregati, quod et dispersi: hoc universi, quod et singuli: neminem odentes, neminem contristantes. Quum probi, quum boni coeunt, quum pii, quum casti congregantur; non est factio dicenda, sed curia. (Tert. Apol., cap. XXXIX.)

 

510

II. Paral. XIII. 5. seq.