Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

531

Luc. IX. 55 seq.

 

532

Etiam si cum timore ut te Principi sistas opus sit, non putes ex eo cognationem tuam dehonestari. Deus enim ita exigit, ut creatus ab eo Princeps vires suas habeat... Neque enim extenuatio ex eo est, quod Principi honorem suum reddis; sed magis ex eo, quod illum negligendo contemnis. (S. Joan. Chrys. in Epist. ad Rom., cap. XIII, homil. XXIII.)

 

533

Contemnis, inquit, conservum tuum, reverere Dominum. Aspernis electum, metue eum qui elegit... Ne invertamus ordinem, neque rebellemus Deo. (Idem de Davide et Saule homil. I.)

 

534

Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. (Prov. XXII. 28.)

 

535

Qui juramentum praedictum praestat, ille negat Regem, licet Ecclesiam Dei penitus devastet, inque eam more alicujus Neronis, Diocleciani, Leonis Isauri, vel Copronymi grassetur, deponi posse... negat subditos a juramento fidelitatis praestito hujusmodi Regi, jam in Lycaonem vel Lycantrophum converso, liberari posse... Negat ergo talis Catholicam fidem. (P. Jacob. Gretserus Op. edit. Ratisbonae 1736. tom. VII. Comment. exeget., cap. VI, p. 50, col. 2, litt. G.)

 

536

Merito Paulus docet orandum esse pro Regibus et Potestatibus, etiam si talis Imperator esset, qui gentiliter viveret. (S. Optat. Milevit. de Schism. Donatist., lib. III, cap. III.)

 

537

Forte quis dixerit: Pro omnibus quod ait (Apostolus obsecrationes fieri) tantum fideles intelligi voluisse. At id verum non esse, quae sequuntur ostendunt. Denique ait pro Regibus. Neque enim tunc Reges Deum colebant, verum multis postea temporibus in infidelitate, quam per seriem successionis acceperant, perstiterunt. (S. Joan. Chrys. in Epist. I. ad Tim., cap. II, homil. VI.)

 

538

Nos solum Deum adoramus, vobis autem in rebus aliis laeti servimus, Reges ac Principes hominum esse agnoscentes, et simul precantes ut cum regia potestate sanam quoque mentem obtinere comperiamini. (S. Just. M. apol. I, n. 17. op. pag. 54.)

 

539

Quinam enim digniores qui ea quae petunt, impetrent, quam qui pro imperio vestro precamur, ut filius a patre prout aequissimum est, regnum accipiatis, et accessionibus ac incrementis imperium vestrum omnibus ditioni vestrae subjectis augeatur? Atque id quidem nostra etiam interest, quo tranquillam vitam agamus, et imperata omnia alacres ministremus. (Athenag. Legat. pro Christian. in fin. int. op. S. Justin. Martyr. pag. 313.)

 

540

Pro arcendis hostibus... rogamus semper, et preces fundimus, et pro pace ac salute vestra propitiantes ac placantes Deum diebus ac noctibus jugiter atque instanter oramus. (S. Cypr. lib. ad Demetr. op, p. 223.)