Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

541

Precantes sumus omnes semper pro omnibus Imperatoribus, vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, et quaecumque hominis et Caesaris vota sunt. (Tertul. Apolog. adv. Gentes cap. XXX.)

 

542

Nos enim pro salute Imperatorum Deum invocamus aeternum, Deum verum, Deum vivum, quem et ipsi Imperatores propitium sibi praeter caeteros malunt... illuc sursum suscipientes Christiani manibus expansis quia innocuis, capite nudo quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus. (Tert. ib.)

 

543

(Gallus Imperator) viros sanctos, qui pro pace et incolumitate ipsius preces ad Deum allegabant, insectatus est. Cum illis ergo orationes pro ipso fieri solitas simul fugavit. Haec de Gallo Dionysius. (Euseb. Caes. Hist. Eccl., l. VII, c. I.)

 

544

Sic itaque nos ad Deum expansos ungulae fodiant, cruces suspendant, ignes lambant, gladii guttura detruncent, bestiae insiliant: paratus est ad omne supplicium ipse habitus orantis Christiani. Hoc agite, boni Praesides, extorquete animam Deo supplicantem pro Imperatore. Hic erit crimen ubi veritas et Dei devotio est. (Tertul. loc. laud.)

 

545

Adulati nunc sumus Imperatori, et mentiti vota, ad evadendam scilicet vim. Plane proficit ista fallacia. (Tertulian. Apologet. adversus Gentes cap. XXXI.)

 

546

Qui ergo putaveris nihil nos de salute Caesarum curare, inspice Dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus, et plerique casus ad extraneos transferunt. Scito ex illis praeceptum esse nobis ad redundantiam benignitatis etiam pro inimicis Deum orare, et persecutoribus nostris borra precari. Qui magis inimici et persecutores Christianorum, quam de quorum majestate convenimur in crimen? Sed etiam nominatim atque manifeste: Orate, inquit, pro Regibus, et pro Principibus, et pro Potestatibus, ut omnia tranquilla sint vobis. Cum enim concutitur imperium, concussis etiam caeteris membris ejus; utique et nos (licet extranei a turbis) in aliquo loco casus invenimur. (Id. ibid.)

 

547

Quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci: et orate pro ea ad Dominum: quia in pace illius erit pax vobis. (Jer. XXIX. 7.) Jussi sunt autem (Judaei), et orare pro eis a quibus captivi tenebantur, et in eorum pace pacem sperare, ad gignendos filios, et dornos aedificandas, et plantandos hortos et vineas. (S. Aug. de Catech. rud., cap. XXI, n. 37.)

 

548

Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion: et exierunt de Sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro (Demetrio) Rege. (I. Mach. VII. 33.)

 

549

Ait pro Regibus. Neque enim tunc Reges Deum colebant, verum multis postea temporibus in infidelitate, quam per seriem successionis acceperant, perstiterunt. (S. Joan. Chrysost. in I. Timot. II. 2.)

 

550

Obsecro... fieri obsecrationes, orationes... pro Regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo. (I. Tim. II. 1. seq.)