Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

551

Sic enim docet beatus Apostolus Paulus: Rogate pro Regibus et Potestatibus, ut quietam et tranquillam vitam cum ipsis agamus. Non enim Respublica est in Ecclesia, sed Ecclesia in Republica est, id est, in Imperio Romano. (S. Opt. Milev. de Schism. Donatist., lib. III, cap. III.)

 

552

Deus enim pro utilitate communi hujusmodi Principatus instituit.... Nisi enim illi servarentur, atque inter bella et hostes prospere agerent, necessario et nostra omnia turbis, tumultibusque plena essent. (S. Joan. Chrys. in I. Tim. II. 2.)

 

553

Ut quietam (inquit ) et tranquillam degamus vitam. Ac si dicat: In illorum salute securitas nostra consistit. (S. Joan. Chrys. in hunc loc.)

 

554

Non igitur assentandi gratia hujusmodi mandatum dedit, verum justitiae servavit leges. (Id. ib.)

 

555

Ricant. in Vita Mahumetis IV. Gisbert. Cuper. Not. in Lactant. de Mort. persequut., cap. XXXIV.

 

556

Quaeso, gloriose Rex, ut in te consideres largitatem divini muneris, et potestatem non minuas largitoris; ut qui tibi temporale donavit regnurn, donet etiam sempiternum. (S. Fulg. Rusp. de Myst. med. Christi ad Trasim. Reg. Vand. in Africa, lib. III, cap. XXXVI.)

 

557

Nam et inter homines poenas luit, et apud Deum frontem non habebit, qui hoc facere noluit quod ei per cor Regis ipsa veritas jussit. (S. Aug. ad Donatist., ep. CV, cap. II, n. 7.)

 

558

Nonne scriptum est: Non contradicas ullo modo veritati? (Eccli. IV. 30.) Cui autem nisi veritati contradicitur, cum etiam Regi ex veritate aliquid jubenti resistitur? (Idem cont. Epist. Parm., lib. III, cap. VI, n. 29.)

 

559

Qui timore poenae, non amore justitiae opus legis facit, profecto invitus facit. Quod autem invitus facit, si posset fieri, mallet utique non juberi. Ac per hoc legis quam vellet non esse, non est amicus, sed potius inimicus: nec mundatur opere qui inmundus est voluntate. (S. Aug. in Ps. CXVIII. serm. XI, n. 1.)

 

560

Sub vindicta enim Regum potest hominum pertinacia falso nomine virtutis velle laudari; aeternis autem ignibus concremari nec erit, nec vocabitur fortitudo. (Id. contr. Ep. Parm. n. laud.)