Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

561

Regi licet in civitate cui regnat jubere aliquid quod neque ante illam quisquam, nec ipse unquam jusserat; et non contra societatem civitatis ei obtemperatur. Generale quippe pactum est societatis humanae obedire Regigibus suis. (S. Aug. Confes., lib. III, cap. VIII.)

 

562

Sive enim Deus, sive homo vicarius Dei mandatum quodcumque tradiderit; pari profecto obsequendum est cura, pari reverentia deferendum, ubi tamen Deo contraria non praecipit homo. (S. Bern. lib. de Praec. et dispensat., cap. IX, initio.)

 

563

Quid respondent etiam de Juliano?... An ipse non est Ecclesiam persecutus, qui Christianos liberales litteras docere ac discere vetuit? (S. August. de Civ. Dei, lib. XVIII, cap. LIL, n. 2.)

 

564

Quam legem ille (Victorinus) amplexus, loquacem scholam deserere maluit, quam verbum tuum, quo linguas infantium facis disertas. (Idem Confes., lib. VIII, c. V.)

 

565

Filiis suis praeceperat (Jonadab) ut vinum non biberent, neque in domibus, sed in tabernaculis habitarent. Praeceptum autem patris filii tenuerunt et servaverunt; et ex hoc benedici a Domino meruerunt. Dominus autem hoc non praeceperat, sed pater ipsorum. Sic autem hoc acceperunt tanquam praeceptum a Domino Deo suo. Quia etsi Dominus non praeceperat ut non biberent vinum, et in tabernaculis habitarent; praeceperat tamen Dominus, ut filii patri obedirent. (Idem in Psalm. LXX, serm. I, n. 2.)

 

566

Ipsos humanarum rerum gradus advertite. Si aliquid jusserit curator, nonne faciendum est? Tamen si contra Proconsulem jubeat, non utique confemnis potestatem, sed eligis majori servire. Nec hinc debet minor irasci, si major praelatus est. Rursum si aliquid ipse Proconsul jubeat, et aliud jubeat Imperator, numquid dubitatur, isto contempto, illi esse serviendum? Ergo si aliud Imperator, et aliud Deus, quid judicatis? Solve tributum, esto mihi in obsequium. Recte, sed non in idolio. In idolio prohibet. Quis prohibet? Major potestas. (S. Aug. ser. LXII. de verb. Evangel. Matth. VIII, n. 13.)

 

567

Obedire oportet Deo magis quam hominibus. (Act.V. 29.)

 

568

Cum ad periculum ventum fuerit quo parvulus dividatur, cum sibi honorem falsum simulatio vindicat, et scindere parata est unitatem; contemnat mater honorem suum, dum filium videat integrum, vivumque servet. (S. Aug. de Jud. Salom., ser. X, n. 8.) Melius est enim ut pereat unus, quam unitas. (S. Bern. epist. CII. in fine.)

 

569

Evangelium etenim non solum fidei doctrina, sed etiam morum est magisterium, et speculum justae conversationis. Invenio in Evangelio, quod Dominus Jesus multorum affectus et officia susceperit; ut doceret quomodo nos in his conversari oportet officiis. (S. Ambros. in Ps. CXVIII, serm. XX, n. 33.)

 

570

Non ita Christus. Ille siquidem dedit vitam ne perderet obedientiam. (S. Bern. de Officio Episc., cap. IX, n. 33.)