Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

591

Quod enim dicunt qui contra suas impietates leges justas institui nolunt, non petisse a Regibus terrae Apostolos talia, non considerant aliud fuisse tunc tempus, et omnia suis temporibus agi. Quis enim tunc in Christum crediderat Imperator, qui ei pro pietate contra impietatem leges ferendo serviret, quando adhuc illud propheticum complebatur: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Adstiterunt Reges terrae, et Principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus? (Ps. II. 1.) Nondum autem agebatur quod paulo post in eodem Psalmo dicitur: (v. 10.) Et nunc Reges intelligite, erudimini qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore... Cum itaque nondum Reges Domino servirent temporibus Apostolorum, sed adhuc meditarentur inania adversus Dominum, et adversus Christum ejus, ut Prophetarum praedicta omnia complerentur, non utique tunc possent impietates legibus prohiberi, sed potius exerceri. (S. Aug. lib. de Correct. Donatist. ad Bonif. seu ep. CLXXXV, c. V, n. 19. 20.)

 

592

(Psal. LXXI. 2.)

 

593

Hortamur excellentiam vestram in cunctis quae ad Ecclesiasticam correptionem pertinent, vestri robur ei subrogetis auxilii... Si victorias quaeritis, si de commissae vobis provintiae securitate tractatis, nihil vobis magis aliud ad hoc proficere, quam zelari Sacerdotum vitas, et intestina Ecclesiarum quantum possibile est, bella compescere. (S. Gregor. Magn. Gennadio Patricio et Exarcho Africae Reg. Epist., lib. IV, ind. XII, ep. VII.)

 

594

Si jussiones Regum non pertinent ad praedicandam Religionem, et sacrilegia prohibenda, quare ad edictum Regis talia jubentis etiam ipsi vos signatis? An ignoratis verba Regis esse: Signa et ostenta quae fecit mihi Dominus Deus excelsus, placuit mihi in conspectu meo annuntiare, quam magnum et potens sit regnum ejus, regnum sempiternum, et potestas ejus in saecula saeculorum? (Daniel. III. 99.) An cum hoc audieritis, non respondetis amen; et hoc dicto clara voce ad edictum Regis, vos in sancta solemnitate signatis? (S. August. ad Donatist., ep. CV, cap. II, n. 7.)

 

595

Ecce nunc nonne humiliantur haeretici? Nonne leges contra illos datae sunt etiam ab hominibus? (Idem Enarr. in Ps. LIX, n. 2.)

 

596

In hoc Reges sicut eis divinitus praecipitur. (Ps. II. 10.) Deo serviunt in quantum Reges sunt, si in suo regno bona jubeant, mala prohibeant, non solum quae pertinent ad humanam societatem, verum etiam quae ad divinam Religionem. (Idem contra Crescon. Donatist., lib. III, cap. LI, n. 56.)

 

597

Converso terreno Principi eam quam sua morte mercatus est (Dominus) Ecclesiam credidit: quia videlicet in ejus manu quanta solicitudine pax fidei sit tuenda, commisit. (S. Gregor. Moral., lib. XXXI, in cap. XXXIX. B. Job., cap. VI.)

 

598

Postea vero quam coepit impleri qued scriptum est, Et adorabunt eum omnes Reges terrae, omnes gentes servient illi (Ps. LXXI. 2.), quis mente sobrius Regibus dicat, Nolite curare in regno vestro a quo teneatur vel oppugnetur Ecclesia Domini vestri; non ad vos pertineat in regno vestro quis velit esse sive religiosus, sive sacrilegus; quibus dici non potest, Non ad vos pertineat in regno vestro quis velit pudicus esse, quis impudicus? (S. Aug. de Correct. Donatist., lib. ad Bonif. seu epist. CLXXXV, c. V, n. 19. 20.)

 

599

Et Imperatores contra haereticos leges proponunt. Ibi impletum est, Et regna ut serviant Domino. (Idem in Ps. CI. Enarr. ser. II, n. 9.)

 

600

Ad hoc enim potestas super omnes homines dominorum meorum pietati caelitus data est, ut qui bona appetunt, adjuventur; ut caelorum via largius pateat; ut terrestre regnum caelesti regno famuletur. (S. Greg. M. Reg. Epist., lib. III, indict. XI, ep. LXV ad Maur. Aug.)