Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

601

Deus propter Christianorum semen, quod in causa esse novit, cur rerum natura conservetur, tenet se ne confusionem inducat, et dissolutionem totius mundi. (S. Just. M. apol. II, n. 7. op, p. 93.)

 

602

Quomodo ergo Reges Domino serviunt in timore (Ps. II. 10.), nisi ea quae contra jussa Domini fiunt, religiosa severitate prohibendo, atque plectendo? Aliter enim servit quia humo est, aliter quia etiam Rex est. Quia homo est, ei servit vivendo fideliter: quia vero etiam Rex est, servit leges justa praecipientes, et contraria prohibentes, convenienti vigore sanciendo. Sicut servivit Ezechias (IV. Reg. XVIII. 4.), lucos, et templa idolorum, et illa excelsa quae contra praecepta Dei fuerant constructa, destruendo: sicut servivit Josias (IV. Reg. XXIII. 4. 5.), talia et ipse faciendo: sicut servivit Rex Ninivitarum. (Jonae III. 6.), universam civitatem ad placandum Dominum compellendo: sicut servivit Darius, idolum frangendum in potestatem Danieli dando (Dan. XIV. 21. et 41.), et inimicos ejus leonibus ingerendo. Sicut servivit Nabuchodonosor, de quo jam diximus (Ib. III. 96.) omnes in regno suo positos a blasphemando Deo lege terribili prohibendo. In hoc ergo serviunt Domino Reges in quantum sunt Reges, cum ea faciunt ad serviendum illi, quae non possunt facere nisi Reges. (S. Aug. ep. CLXXXV, n. 19.)

 

603

Rursus autem ostendit (Paulus) quod istud Deo ita probetur, qua in re consilium quoque suum concludit dicens: Siquidem Ministri Dei sunt. (S. Joan. Chrys. in Ep. ad Rom., cap. XIII, hom. XXIII.)

 

604

Deinde ut et laborem miseriamque magistratuum ostendat, subdit: In hoc ipsum incumbentes. Haec enim illis est vita, hoc studium, ut tu quoquo modo pace fruaris. (Id. ib.)

 

605

Propterea ab antiquis temporibus communi omnium sententia Principes a nobis sustentari debere visum est, ob id, quod sui ipsorum negligentes, communes res curant: universumque suum ocium ad ea impendunt, quibus non solum ipsi, sed et quae nostra sunt, salvantur. (Id. ib.)

 

606

Interrogaverunt eum, dicentes: Magister..., licet nobis tributum dare Caesari, an non?... Ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. (Luc. XX. 21. seq.)

 

607

Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Reddite ergo omnibus debita; cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal. (Rom. XIII, 6. 7.)

 

608

Si habes divitias, obnoxius es Caesari. Si vis nihil Regi debere terreno, relinque omnia tua, et sequere Christum. (S. Ambr. in Luc., lib. IX, n. 35.)

 

609

Si enim censum Dei filius solvit, quis tu tantus es, qui non putes esse solvendum? (Matt. XVII. 26.) Et ille censum solvit qui nihil possidebat: tu autem qui saeculi sequeris lucrum, cur saeculi obsequium non recognoscas? cur te supra saeculum quadam animi arrogantia feres, cum saeculo sis misera cupiditate subjectus? (Idem in Luc., lib. IV, n. 73.)

 

610

Jubet Rex tributa pendere? Paratus sum solvere. (Tatian. Assyrii Orat. cont. Graecos n. 4. int. op. S. Just. M, p. 246.)