Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

611

Et ipse Dominus, ut nobis hujus sanae doctrinae praeberet exemplum, pro capite hominis, quo erat indutus, tributum solvere non dedignatus est. (S. Aug. de Catechiz. rud., cap. XXI, n. 37.)

 

612

Accesserunt qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma? Ait: Etiam... Dixit illi Jesus... Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me, et te. (Matth. XVII. 23. seq.)

 

613

Quid enim Christiani laeserant regna terrena, quamvis eis regnum caelorum promiserit Rex eorum?... Numquid eorum Rex milites suos prohibuit impendere et exhibere quae debentur Regibus terrae? Nonne de hoc sibi calumniam molientibus Judaeis ait, Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt? (Matth. XXII. 21.) Nonne tributum de ore piscium ipse persolvit? Nonne Praecursor ejus militibus regni hujus quid facere deberent pro aeterna salute quaerentibus, non ait, Cingulum solvite, arma projicite, Regem vestrum deserite, ut possitis Domino militare; sed ait (Luc. III. 14.), Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum? Nonne unus militum ejus, et dilectissimus comes ejus, commilitonibus suis, et quodammodo Christi provintialibus dixit, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit? (Rom. XIII. 1.) Et paulo post ait, Reddite omnibus debita, cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis? (Ib. 7. et 8.) Nonne praecepit ut pro ipsis etiam Regibus oraret Ecclesia? (I. Tim. II. 2.) Quid ergo eos Christiani offenderunt? Quod debitum non reddiderunt? In quo Christiani non sunt terrenis Regibus obsecuti? (S. Aug. in Psalm. CXVIII, serm. XXXI, n. 1.)

 

614

In Ecclesia iste ordo est, alii praecedunt, alii sequuntur: et qui praecedunt exemplo se praebent sequentibus; et qui sequuntur imitantur praecedentes: sed et illi qui se exemplo praebent sequentibus (Rom. I. 17.), numquid neminem sequuntur? Si neminem sequuntur, errabunt. Sequuntur ergo et illi aliquem, ipsum Christum... Et cernitis ordinatos gradus per Apostolum Paulum dicentem: Imitatores mel estote, sicut et ego Christi. (I. Cor. IV. 16. (S. Aug. Enarr. in Ps. XXXIX, n. 6.))

 

615

Christianus es? Audi Christum. Servus es? Audi Dominum. Filius es? Audi Patrem. (Idem in Ps. XVIII. enarr. II, n. 6.) Dominus noster Jesus Christus imitandum se nobis praebuit, ut quoniam Christiani sumus, aut ipsum imitemur, aut alios qui eum imitati sunt. (Idem serm. V. de Luctatione Jacob., n. 1.)

 

616

Honorare, et non imitari, nihil est aliud quam mendaciter adulari. (Idem serm. CCCXXV. in natali XX. Martyr., n. 1.)

 

617

Verbum Dei est Christus, qui non solum sonis, sed etiam factis loquitur hominibus. (Idem serm. CCLII. in dieb. Paschal., n. 1.)

 

618

Tota itaque vita ejus in terris per hominem quem suscipere dignatus est, disciplina morum fuit. (Idem de Vera Religion, cap. XV, n. 32.)

 

619

Tanta quotidie aerario augendo prospiciuntur remedia censuum, vectigalium, collationum, stipendiorum: nec unquam usque adhuc ex Christianis tale aliquid prospectum est, sub aliqua redemptione capitis et sectae redigendis, cum tantae multitudinis nemini ignotae fructus ingens meti posset. Sanguine empti, sanguine numerati, nullum nummum pro capite debemus: quia caput nostrum Christus est. Non decet Christum pecunia constare. Quomodo et martyria fieri possent in gloriam Domini, si tributo licentiam sectae compensaremus?... Alius est denarius quem Caesari debeo, qui ad eum pertinet, de quo tunc agebatur, tributarius a tributariis scilicet, non a liberis datus. (Tertul. de Fuga in persecut., n. 12.)

 

620

Si quis ergo putat quoniam Christianus est, non sibi esse vectigal reddendum, aut tributum, aut non esse exhibendum honorem debitum eis quae haec curant, potestatibus; in magno errore versatur. (S. Aug. Prop. ex Ep. ad Rom. exposit. prop. LXXII.) Dicit enim et Apostolica doctrina... ut reddantur omnibus omnia, cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; et caetera quae salvo Dei nostri cultu, constitutionis humanae Principibus reddimus. (Idem. de Catech. rud, cap. XXI, n. 37.) Quid igitur non humiliter responsum a nobis est? Si tributum petit (Imperator) non negamus. Agri Ecclesiae solvunt tributum: si agros desiderat Imperator, potestatem habet vindicandorum: nemo nostrum intervenit... non faciant de agris invidiam, tollant eos, si libitum est Imperatori: non dono, sed non nego. (S. Ambr. ser. cont. Auxent. de Basilicis tradendis n. 33.)