Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

711

Felicitatem illam attendite: Oves eorum multiplicantes in exitibus... Ne dicat sibi quisque, sed hoc dixit de illis qui rapiunt res alienas. Non est hinc dictum aliquid: alibi fit talium mentio. Nam manifestum est sceleratos esse puniendos. (S. Aug. serm. XXXII. in Ps. CXLIII, c. XXVII, n. 27.)

 

712

Reperi et aliam vanitatem sub sole: unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat dicens, Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est, et afflictio pessima. (Eccles. IV. 7. 8.)

 

713

In Evangelio, fratres, insultatum est homini gaudenti de temporali felicitate, quamvis illi felicitas de agro proprio esset, non de rapinis alienis. (S. Aug. loc. prox. laud.)

 

714

Si omnis prudentia tua qua consulere conaris rebus humanis: si omnis fortitudo, qua nullius iniquitate adversante terreris: si omnis temperantia, qua in tanta labe nequissimae consuetudinis hominum te ab corruptionibus abstines: si omnis justitia qua recte judicando sua cuique distribuis, id laborat, id nititur, ut hi, quibus vis ut bene sit, salvi sint corpore, et ab omni cujusquam improbitate tuti atque pacati, habeant filios sicut novellas constabilitas, filias ornatas sicut similitudinem templi, cellaria plena eructantia ex hoc in hoc, fecundas oves, crassas boves, nec maceriae ruina deformet praedium, nec litigantium clamor personet in plateis eorum; ita non erunt verae virtutes tuae, sicut nec ipsorum beatitudo. (Idem. ad Macedonium epist. CLV, num. 10.)

 

715

Si quaelibet, inquam, administratio tua illis, quas commemoravi, instructa virtutibus, hoc intentionis fine determinatur, ut homines secundum carnem nullas iniquas molestias patiantur; nec ad te existimas pertinere, quo istam quietem quam praestare niteris, referant, id est (ut verbis non ambiam) quomodo Deum verum, ubi est quietae vitae omnis fructus, colant; nihil tibi prodest ad vitam vere beatam tantus labor. (Idem ib., n. 10.)

 

716

Deus enim sic ostendit in opulentissimo et praeclaro Imperio Romanorum, quantum valerent civiles etiam sine vera Religione virtutes, ut intelligeretur, hac addita fieri homines cives alterius civitatis, cujus Rex veritas, cujus lex charitas, cujus modus aeternitas. (Idem ad Marcellin., epist. CXXXVIII, c. III, n. 17.)

 

717

Lepida quidem lingua, ac elegans dictio delectationem afferunt, ac laudem ad inanem gloriam miseris hominibus... Veritatis autem amator non ducitur sermonibus fucatis, sed sermoni opus adjunctum, quodnam et quale sit, inquirit. (S. Theoph. ad Autolyc., lib. I, n. 1. int. op. S. Just. M, p. 338.)

 

718

Primum ipsum quod putant philosophi justitiae munus, apud nos excluditur... ut nemini quis noceat nisi lacessitus injuria: quod Evangelii auctoritate evacuatur. Vult enim Scriptura (Luc. IX. 56.) ut sit in nobis spiritus Filii hominis qui venit conferre gratiam, non inferre injuriam. (S. Ambr. de Off. l. I, c. XXVIII, n. 131.) Fundamentum ergo est justitiae fides... Ecclesia autem quaedam forma justitiae est: commune jus omnium. (Id. ib., c. XXX, n. 144.) Ab ineunte aetate ubi primum sensus infundi coeperit, vitam amamus tanquam Dei munus, patriam parentesque diligimus, deinde aequales quibus sociari cupimus. Hinc charitas nascitur, quae alios sibi praefert, non quaerens quae sua sunt, in quibus est principatus justitiae. (Id. ib., c. XXVII, n. 127.) Primi igitur nostri definierunt justitiam spectare ad societatem generis humani. (Id. ib., c. XXV, n. 118.) Vera autem justitia non est, nisi in ea republica, cujus conditor rectorque Christus est: si et ipsam rempublicam placet dicere, quoniam eam rem populi esse, negare non possumus. (S. Aug. de Civ. Dei, lib. II, cap. XXI, n. 4.)

 

719

Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. (Prov. XIX. 6.)

 

720

Si enim desit pietas et charitas, quid est ab illis et a caeteris mundi malis tranquillitas et quies, nisi luxuriae perditionisque materies, sive invitamentum, sive adjumentum? (S. Aug. ad Darium, ep. CCXXXI, n. 6.)

Cavendum igitur adversus philosophiam est, et humanarum traditionum non tam evitanda sunt studia, quam refutanda. Neque enim his ita concedendum est, quasi vincant potius, quam fallant: quia nos Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam praedicantes, aequum est humanas doctrinas non tam diffugere, quam refellere; et simpliciores, ne ab his spolientur, et obstruere et instruere... Oportet eos, qui Christum praedicant mundo, irreligiosis mundi imperfectisque doctrinis per scientiam sapientis omnipotentiae contraire. (S. Hilar. de Trinit., lib. XII, num. 20, op. col. 1122.)