Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

71

De peccato nostro quod in homine peccatore ipsa natura nostra commisit, et genus humanum factum est magnum decus ornamentumque terrarum, et tam decenter divinae providentiae procuratione administratur, ut ars ineffabilis medicinae ipsam vitiorum foeditatem in nescio quam sui generis pulchritudinem vertat. (S. August. lib. de Vera Rel., c. XXVIII, n. 51.)

 

72

Idcirco Deus Principes dedit, ut populum corriperent delinquentem, et ad rectum iter retraherent. ( S. Hier. in Osee, lib. II, c. IX, v. 8.)

 

73

Gen. X. 5. 25. 31.

 

74

Jure divino Domini est terra et plenitudo ejus. (Psal. XXIII. I.) Pauperes et divites de uno limo fecit, et pauperes et divites una terra supportat. Jure tamen humano dicit: Haec villa mea est, haec domus mea, hic servus meus est. Jure ergo humano, jure Imperatorum. (S. Aug. in Jo., c. I, tr. VI, n. 25.)

 

75

Regum autem proprium est facere judicium et justitiam, et liberare de manu calumniatorum vi oppressos, et peregrino, pupilloque et viduae (qui facilius opprimuntur a potentibus ) praebere auxilium. (S. Hieron. in Jerem., lib. IV, cap. XXII, initio.)

 

76

Ipsa jura humana per Imperatores et Reges saeculi Deus distribuit generi humano... Sed quid mihi est Imperator? Secundum jus ipsius possides terram. Aut tolle jura Imperatorum, et quis audet dicere, mea est illa villa, aut meus est ille servus, aut domus haec mea est? (S. August. in Joan., cap. I, tractat. VI, num. 25.)

 

77

Quid enim sum ego miser sine te, nisi dux in praeceps?... Et quis homo est quilibet homo, cum sit homo? Sed irrideant nos fortes et potentes, nos autem infirmi et inopes confitebimur tibi. (Idem Confessionum lib. IV. capit. I.)

 

78

Ineffabili misericordia Dei temporali dispensatione per creaturam mutabilem, sed tamen aeternis legibus servientem, ad commemorationem primae suae perfectaeque naturae, partim singulis hominibus, partim vero ipsi hominum generi subvenitur. (Idem de Vera Religion., cap. X, num. 19.)

 

79

Apostolus voluit serviri Regibus, voluit honorari Reges, et dixit: Regem reveremini. (I. Pet. II. 17.) Noli dicere, Quid mihi et Regi? Quid tibi ergo et possessioni? Per jura Regum possidentur possessiones. Dixisti, Quid mihi et Regi? Noli dicere possessiones tuas; quia ad ipsa jura humana renuntiasti, quibus possidentur possessiones. (Idem in Joan., c. I, tr. VI, num. 26.)

 

80

Quoniam absistens a Deo homo in tantum efferavit, ut etiam consanguineum hostem sibi putaret, et in omni inquietudine, et homicidio et avaritia sine timore versaretur; imposuit illi Deus humanum timorem (non enim cognoscebant timorem Dei), ut potestati hominum subjecti, et lege eorum adstricti ad aliquid assequantur justitiae, et moderentur ad invicem, in manifesto propositum gladium timentes. Sicut Apostolus ait: Non enim sine causa gladium portat: Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male operatur. Et propter hoc et ipsi magistratus indumentum justitiae leges habentes, quaecumque juste et legitime fecerint, de his non interrogabuntur, neque poenas dabunt. Quaecumque autem ad eversionem justi inique et impie, et contra legem, et more tyrannico exercuerint, in his et peribunt; justo judicio Dei ad omnes aequaliter perveniente, et in nullo deficiente. (S. Irenaeus contra Haeres, lib. V, cap. XXIV, num. 2.)