Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
Indice


Abajo

Códices e incunables de la catedral de Vich en 1806

Jaime Villanueva1





  —320→  

Biblioteca de la Real Academia de la Historia, 12-19-5/70.

Catalogus voluminum tum Ms. tum typis editorum, qui in Ecclesia Cathedrali Vicensi asservantur.

Núm. I. Vol. fol. max. membr. continens libros Morales d. Gregorii Magni, in Job. Initium mutilum est; sed orditur ab epistola ipsius ad Leandrum Hispalensem directa. Ms. saec. XII, ternis columnis qualibet pagina dispositis.

Núm. II. Vol. fol. max. membr. continens CXXIII, homilias S. Augustini episcopi in Johannem. Ms. saec. XII.

Núm. III. Vol. fol. membr.-Martyrologium in usum huius Ecclesiae, prout constat ex die 31 Augusti, ubi festum Dedicationis primarii templi S. Petri in textu ipso continuata lectione inseritur. Similiter ad diem 1 Aprilis Inventio corporum SS. Luciani et Martiani martyrum. Scriptum est autem ante medium saeculum XIII, cum desint in eo festa SS. Dominici, Petri martyris, aliorumque qui eo tempore Sanctorum albo adscripti sunt. Id quoque notandum quod acta vetustiorum Martyrum fuso calamo persequitur, reliquis fere solo nomine indigitatis. Amplissima in qualibet pagina supersunt spatia pro usu Necrologii. In fine adduntur lectiones variae pro quolibet festo totius anni, quibus forte haec Ecclesia vel ad collationes in claustro, vel post Primam in Capitulo ad Proetiosa ut aiunt, loco Evangeliorum utebatur. Sequitur epistola B. Clementis Urbis Romae episcopi, quam misit ad B. Jacobum fratrem Domini de ordinatione clericorum; tum et varia capitula regulae Canonicae, concilio Aquisgranensi anno 816 decretae, ut ex eorum titulis apud Labbeum et quoscumque conciliorum editores quisque colliget.

Núm. IV. Vol. fol. max. membr., continens integrum Decretum   —321→   perpulcre conscriptum saec. XIII maiusculis litteris auro minioque fulgidis.

Núm. V. bis. Vol. fol. max. membr. Collectio decretalium Gregorii IX, auctore sancto Raymundo de Pennafort. Accedunt decretales Gregorii X in concilio Lugdunensi constitutae, anno 1274.

Núm. VI. Vol. fol. max. membr. Epistolae sancti Augustini episcopi, numero CCXXV, ms. saec. XII.

Núm. VII. Vol. fol. max. membr. ms. saec. XV, continens librum VI decretalium cum commentariis Joannis Andraeae.

Núm. VIII. Vol. fol. max. membr. Eiusdem Joannis Andraeae apparatus super Clementinis. Ms. eodem tempore.

Núm. IX. Vol. fol. max. membr. continens decretales Innocentii papae.

Núm. X. Vol. fol. max. membr. continens Speculum judiciale auctore Guillermo Duranti.

Núm. XI. Vol. fol. max. membr. continens Catholicon, hoc est Vocabularium, sive dictionarium cum rudimentis artis Grammaticae, auctore Fr. Joanne Januensi, seu de Balbis, Ordinis Praedicatorum.

Núm. XII. Vol. fol. max. membr. Summa super titulis Decretalium compilata ab ignoto auctore. M. saec. XIV.

Núm. XIII. Vol. fol. max. membr. Commentarii in Decretum Gratiani, auctore Guidone de Baysio, dicati Gerardo episcopo Sabinensi.

Núm. XIV. Vol. fol. max. membr. Catholicon alterum, idem quod supra núm. XI. Ad calcem finitus dicitur anno 1286.

Núm. XV. Vol. fol. membr., continens primo commentarium super Decretum, auctore Paulo de Liazariis. Secundo commentaria in decretales Gregorii papae, auctore Guillermo de Monte Lauduno minore, dicata Joanni filio Domini Regis Aragonum (fortasse Petri IV). Tertio Bernardi Compostellani apparatus in Decreta; qui in prologo sese vocat cappellanum Domini Papae. Omnia scripta saec. XIV exeunte.

Núm. XVI. Vol. fol. membr. Decretum cum glossa; mutilum in principio et in fine.

Núm. XVII. Vol. fol. membr. Expositio in librum VI Decretalium,   —322→   auctore Dyno legum doctore. Hic codex videtur in usu fuisse Ferdinando Petri Calviello, decano Tirasonensi, decretorum doctori (postea episcopo Vicensi); cum initio codicis propria ipsius manu, ut puto, his notis nomen eius adnotatum legatur.

Núm. XVIII. Vol. fol. membr. Digestum Juris civitis cum glossis.

Núm. XIX. Vol. fol. membr. Josephus de antiquitatibus Judaeorum. Codex integer saec. XIV.

Núm. XX. Vol. fol. chartac. Concordantiae biblicae, editae Nurembergae typis Antonii Roturger, anno 1485, V kal. Julii.

Núm. XXI. Vol. fol. membr. Idem, ms. saec. XIII exeunte, dono datum huic Ecclesiae a Domino Galcerando Çacosta episcopo Vicensi una cum Rationali sive Speculo Ecclesiae et Missali mixto et completo.

(XXII-XXV). Vol. fol. membr. Biblia sacra IV.or voluminibus distincta. Ms. saec. XIII.

XXII. Volumen I.m continet a libro Genesis usque ad Ruth.

XXIII. Volumen II a libro Regum usque ad Psalmos inclusive.

XXIV. Volumen III a Parabolis Salomonis usque ad libros Machabaeorum.

XXV. Volumen IV continet novum Testamentum. Ad calcem leguntur versus sequentes2.

Núm. XXVI. Vol. fol. membr. Rationale divinorum officiorum, auctore Guillermo Duranti. Ms. saec. XIV. Dono datum huic Ecclesiae a Domino Gelcerando Çacosta episcopo anno 1341. In fine legitur: Iste liber est Domini..., qui fuit compositus per manum Petri Dominici clerici, anno Domini 1331, die lunae post festum omnium Sanctorum.

Núm. XXVII. Vol. fol. membr. Commentarii in librum Sapientae, auctore Roberto Kolkot, Ordinis Praedicatorum, doctore Cantabrigiae in Anglia. Ms. saec. XIV exeunte.

Núm. XXVIII. Vol. fol. membr. Expositio super Pentatheucum, auctore Brunone episcopo Signiensi, dicata Petro episcopo. Ms. saec. XII exeunte.

  —323→  

Núm. XXIX. Vol. fol. membr. Commentaria Fratris Johannis de Friburgo in Summam Confessorum sancti Raymundi de Pennafort; in quorum fine hi legantur versus:


Finis adest metae, mercedem quaero dietae;
Ut potem laete, vinum detur michi de te.

Accedit eiusdem Fr. Johannis Tractatus de instructione confessorum. Initio praeponitur prologus eiusdem in libellum quem edidit de quaestionibus casualibus.

Núm. XXX. Vol. fol. membr. Expositio in Psalmos, incerto auctore, sed certo saec. XIII, quemadmodum ex scholastica exponendi methodo constat. Ms. eodem tempore, aut initio saec. sequentis.

Núm. XXXI. Vol. fol. membr.

Núm. XXXII. Vol. fol. membr. Hymnodia sacra compilata a viro prudente, nomine Hilario, ex hymnis editis a Gregorio, Prudentio, Ambrosio, Sedulio; ut ipse ait in brevi praefatiuncula. Additur etiam expositio cuiuslibet hymni, moralis et historica, pro re nata.

Núm. XXXIII. Vol. fol. membr. Arbor vitae crucifixi Jesu, auctore Fratre Ubertino de Cassalis Ordinis Minorum. Ms. saec. XIV.

Núm. XXXIV. Vol. fol. membr. De remediis utriusque fortunae, libri II, auctore Francisco Petrarcha Florentino. Ms. saec. XV exeunte.

Núm. XXXV. Vol. fol. membr., continens: I. Libros IV Dialogorum S. Gregorii Papae. Ms. saec XI ineunte.-II. Quaestionus de litteris vel libris vel singulis causis interrogante Carolo Magno et respondente magistro suo Alcuino. Opus hoc auctorem habet Alcuinum, cuius etiam epistola ad Carolum ibidem inscribitur, tum et istius responsio; nisi hae epistolae ex illarum numero sint quas Alcuino falso attribui ostendit Ceillier.-III. Ordo qualiter divina opera in Ecclesia per totum annum agatur, et de ordinibus ecclesiasticis.-Duo haec posteriora opuscula mss. saec. XI.

Núm. XXXVI. Vol. fol. membr. Continet primo beati Isidori Hispalensis opus de summo bono, IV.or libris distinctum. Idem opus est quod Sententiarum vulgo dicitur; tres tantum   —324→   libros in editis ipsius Divi operibus complectens. Hic vero codex quartum librum addit, qui scilicet primus ibidem audit. In finali epigraphe Isidorus Toletanae Sedis Archiepiscopus falso dicitur, opusque suum ex libris XXXVI beati Gregorii Papae quos ad Leandrum misit decerpsisse.-II. Vita canonica Aquisgranensis c.XLV. capitibus distincta, prout apud Labeum reperitur.-III. Narratio de inventione sancti Michaelis in monte Gargano et alia minora. Ms. in sancta Sede B. Petri, Vico, in anno IV. regnante Philippo rege (1064), curante Ermemiro huius Sedis canonico.

Núm. XXXVII. Vol. fol. membr. Secunda secundae sancti Thomae Aquinatis. Ms. saec. XIII, vel saltem ante ipsius solemnem apotheosim, qui solo hic Fratris titulo designatur. Vol. mutilum, incipiens a quaestione XI.

Núm. XXXVIII. Vol. fol. membr. Sermones sancti Bernardi in Cantica. Ms. saec. XIV.

Núm. XXXIX. Vol. fol. membr., cui titulus in dorso erat Alcuinus in psalmos. Sed Alcuinus commentarium integrum nos edidit in omnes psalmos, quale hic codex complectitur, qui in cacumine cuiuslibet paginae nomina sanctorum Patrum scribit, praecipue Augustini, Cassiodori, Hieronymi et aliorum. Ignotus auctor est. Ms. videtur saec. XIV.

Núm. XL. Vol. fol. membr. Expositio in omnes divi Pauli epistolas. Ms. eodem characteris genere ac praecedens, eademque exponendi methodo, quae fere scholastica est, disponitur.

Núm. XLI. Vol. fol. min. Fratris Nicolai de Lica Ordinis Minorum Postilla in Biblia a libro Genesis usque ad Paralipomenon.

Núm. XLII. Eiusdem in Novum Testamentum. Utrumque typis editum in incunabulis typographiae atque anni et typothetae nota.

Núm. XLIII. Martyrologium sum hoc titulo: Incipit Martirologium quo genere vel ritu sancti Martires venerandi sunt. Sequitur Prologus ex libro Augustini episcopi. Ms. saec. XII. In fine folia quaedam appicta sunt, quae varia fragmenta operum sanctorum Patrum complectuntur. Scripta ab Ermemiro supra relato, anno Christi 1064.

Núm. XLIV. Vol. fol. Missale secundum consuetudinem   —325→   Ecclesiae Vicensis sub ordinatione Joannis de Tormo episcopi editum Lugduni, typis Cornelii de Septem grangis, anno 1547.

Núm. XLV. Vol. fol. Aliud exemplar eiusdem editionis.

Núm. XLVI. Vol. fol. Catholicon Fratris Joannis Januensis, editum Lugduni, typis Jacobi Maillet, anno 1500. Vide supra numeros XI et XIV.

Núm. XLVII. Vol. fol. membr. Continens primo Martyrologium scriptum medio saec. XI in usum huius Ecclesiae, ut patet in die XXXI Augusti, ubi festum Dedicationis huius Ecclesiae eodem characteris genere ac textus continuatur.-Secundo, capita varia vitae canonicae Aquisgranensis, foliis interrupto ordine permixtis.-III. Aliud martyrologium paulo antiquius quam prius, ut patet tum ex scripturae genere, tum quia festum Dedicationis huius Ecclesiae, in margine, diverso charactere adnotatur.

Núm. XLVIII. Vol. fol. membr. Missale iuxta ordinem Romanae Ecclesiae cum praefationibus propriis tam de Sanctis quam de tempore, quam etiam in Missis votivis. In fine haec leguntur: Anni Dni, ab incarnatione Millesimi XXXVIII. fuit Ecclesiam (sic) S. Petri in vico dedicata II. kal. septembr. anno VIII. regni regis Henrici: et iste libellus scriptus in praefata sede in praedicto tempore, in diebus domni Olivae, anno ordinationis suae in episcopatu XXI.

Núm. XLIX. Vol. fol. membr. Summa Fratris Raymundi de Pennafort de poenitentia et matrimonio, absque glossis. Ms. saec. XIII exeunte.

Núm. L. Vol. fol. chartaceum. Ms. saec. XV continens vitas sanctorum vernaculo lemosino conscriptas; qui codex recte Flos sanctorum potest appellari.

Núm. LI. Vol. fol. membr. continens primo sancti Joannis Chrysostomi librum Quod nemo laeditur nisi a seipso.-Secundo eiusdem de compunctione ad Seleucum.-III. Liber de medicina animae, auctore Hugone de sancto Victore.-IV. Eiusdem tractatus de meditatione.-V. Sancti Bernardi sermones de amore Dei. -VI. Sancti Augustini de contemptu mundi.-VII. Liber de beato Latrone.-VIII. De honestate mulierum.-IX. De triplici habitaculo.-X. Petri Ravennatis sermo de Sancto Joanne Baptista.-   —326→   XI. Sancti Augustini ut non solum lingua sed opere et moribus laudetur Deus; et alia plura sancti Augustini opuscula, quae inter dubia ipsius opera a PP. Maurinis recensita sunt.

Núm. LII. Vol. fol. membr. Horatii opera omnia. Ms. saec. XI cum variis notis marginalibus.

Núm. LIII. Vol. fol. membr. Virgilii opera omnia. Ms. saec. XI. Codex mutilus in fine.

Núm. LIV. Vol. fol. membr. Codex continens Postillam in parabola Salomonis.

Núm. LV. Vol. fol. membr. Petri Tercensis sive Trecensis commentaria in universam sacrae Scripturae historiam, Wilelmo archiepiscopo Senonensi dicata. Ms. saec. XIII.

Núm. LVI. Vol. fol. Nicolai de Lira Postilla in librum Esdrae, Tobiae, Judith. Eiusdem editionis ac volumen indicatum supra num. XLI et XLII.

Núm. LVII. Vol. fol. membr. Sententiae Petri Lombardi. Ms. saec. XIII exeunte.

Núm. LVIII. Vol. fol. membr. Sancti Augustini de Civitate Dei libri XXII. Ms. saec. XIV. In principio eum emisse dicitur Philippus de Medalia, archidiaconus Barchinonensis, Avinione cum de concilio Constantiensi rediret anno 1418.

Núm. LIX. Vol. fol. membr. Libri IV.or Regum et liber Macchabaeorum cum prologis Ss. Hieronymi et Isidori. Codex mutilus in fine, ms. medio saec. X, ut puto. Libri Regum per capitula non dividuntur, sed continuata serie textus scribitur. Libri vero Macchabaeorum per capita distincti sunt, licet numeris careant.

Núm. LX. Vol. fol. membr. Libri Paralipomenon ms. saec. XI, in anno VI Philipi regis (1066) sub ordinatione Ermemiri Sacerdotis.

Núm. LXI. Vol. fol. membr. Postilla Fratris Nicolai de Lira in Psalmos. Ms. saec. XIV. Vide supra num. LVI.

Núm. LXII. Vol. fol. membr. Liber Psalmorum cum notis marginalibus et interlinealibus ignoti auctoris. Ms. saec. XI.

Núm. LXIII. Vol. fol. membr. Sancti Gregorii Papae homiliae X in Ezechielem. Ms. saec. X inseunte.

Núm. LXIV. Vita Christi] auctore Ludolpho Carthusiano, partim in membrana partim in charta scripta. Pars I.

  —327→  

Núm. LXV. Eiusdem pars II.

Núm. LXVI. Eiusdem II item pars cum nonnullis additionibus. Omnia mss. medio saec. XV.

Núm. LXVII. Vol. fol. membr. Sancti Bonaventurae Distinctiones L in libros Sententiarum. Ms. labente saec. XIII.

Núm. LXVIII. Vol. fol. membr. Hugonis de Sancto Victore liber de sacramentis veteris et novi Testamenti. Ms. saec. XIV.

Núm. LXIX. Vol. fol. membr. Flos Sanctorum, quod videtur Jacobi de Voragine. Ms. saec. XIV.

Núm. LXX. Vol. fol. membr. Missale proprium Ecclesiae Vicensis. Ms. saec. XI, eiusdem ritus et modi cum indicato supra num. XLVIII.

Núm. LXXI. Inventarium fusissimum omnium librorum et codicum Callixti Papae III, quod ordinavit Cosmas de Monteserrato datarius ipsius Domini Papae, et postea Vicensis episcopus.

Núm. LXXII. Vol. fol. membr.-Historia tripartita.-Joannis Chrysostomi sermo de lapsu.-Eiusdem in psalmum L. Codex in fine mutilus sed certo saec. XI exaratus.

Núm. LXXIII. Vol. fol. Nicolai de Lira, Postilla in Prophetas et Macchabaeos, editum saec. XV.

Núm. LXXIV. Horatii opera cum interpretatione Christophori Landini, typis edita saec. XV.

Núm. LXXV. Vol. fol. chartaceum. Dictionarium latinum. In fine sic legitur: Vide alla núm. 61.

Núm. LXXVI. Vol. fol. membr.-Libellus a Magistro Willelmo de Mandagoto archidiacono Nemausensi compositus super electione facienda et eius processibus ordinandis. Dicatus Magistro suo Berengario Fredoli succentori Ecclesiae Biterrensis.

Núm. LXXVII. Vol. fol.-Libri Ethicorum Aristotelis, editi in incunabulis typographiae.

Núm. LXXVIII. Vol. fol. membr.-Fr. Joannis de Burgo Expositio in Cantica Canticorum, dicata Bertrando Tolosano antisti i, in cuius epistola nuncupatoria Egidium se vocat; ideo constat Ordinis Minorum fuisse.

Núm. LXXIX. Vol. fol. membr. Sancti Isidori etymologiarum libri XX. Codex mutilus in fine, ms. saec. XII.

Núm. LXXX. Vol. fol. membr. continens.-I. Sancti Isidori   —328→   de poenitentia et confessione, scriptum ab Ermemiro canonico, anno 1056.-II. Liber Synonymorum Sancti Isidori.-III. Eiusdem liber Soliloquiorum ad Sisebutum regem.-IV. Eiusdem fragmentum expositionis in Genesim.-V. Alcuini libri tres de Trinitate cum aliis eiusdem opusculis minoribus.-Omnia mss. medio saec. XI.

Núm. LXXXI. Vol. fol. membr. Postilla in librum Job, auctore ut videtur Nicolao de Lira, mutilum in principio. Ms. saec. XIV.

Núm. LXXXII. Vol. fol. membr. Summae institutionum a Placentino compositae apud Montem Pessulanum. Sequitur alius tractatus cum hac epigraphe: Has legum summas de alla núm. 62.

Núm. LXXXIII. Vol. fol. min. membr. Breviarium ms. Ecclesiae Vicensis, saec. XIV.

Núm. LXXXIV. Vol. 4. membr. continet primo Summam Joannis Beleth de ecclesiasticis officiis per totum anni circulum.-II. Translatum epistolae domni Berengarii de Çaguardia huius Sedis episcopi ad universos sibi subditos directae an. 1326. pro constructione claustri huius Ecclesiae.-III. Consueta Ecclesiae Vicensis, quam ordinavit Andreas de Almunia canonicus ipsius, qui obiit anno 1234.-Postremo descriptae sunt variae ordinationes Episcoporum et Capituli pro divinorum officiorum celebratione.

Núm. LXXXV. Vol. 4. maius membr., continens, I expositionem sancti Gregorii Magni in Cantica, eamdem quam supra diximus núm. XXXI.-II. Homilias domni Brunonis Signiensis episcopi in IV libros divisas.

Núm. LXXXVI. Vol. 4. membr. Homiliae in Evangelia de tempore totius anni, quae videntur conscriptae ad usum chori. Codex ms. saec. XI.

Núm. LXXXVII. Vol. 4. maius membr. Manipulus Florum, auctore Fratre Thoma de Hibernia. Ms. saec. XIV exeunte.

Núm. LXXXVIII. Vol. 4. membr. Opuscula Alcuini, seu potius 51 capita libri forte de virtutibus, vel quid simile, nam codex mutilus est in principio. Sequitur opus de Trinitate in libros III distinctum. Postremo varia ipsius opuscula circa fidem Trinitatis, scilicet expositio Fidei catholicae, item symboli, quod vulgo   —329→   sancto Athanasio tribuitur, cui et illud adiudicat, et in veteribus codicibus sub eius nomine reperiri affirmat, invocatio et confessio sanctissimae Trinitatis. Explanatio symboli beati Nicetae episcopi Aquiliegensis. Item symboli sancti Augustini expositio. Expositio Orationis dominicae. Disputatio juxta seriem symboli contra omnes haereses.-Ms. saec. XII exeunte.

Núm. LXXXIX. Vol. 4. membr. Textus IV.or evangeliorum absque capitum distinctione, quibus praecedunt tabulae concordantiarum, prologi sanctorum Hieronymi et Isidori, tum et Breviarium, cuiusque evangelii. Codex ms. saec. XI.

Núm. XC. Vol. fol. membr. Evangelium sancti Matthaei cum glossis marginalibus et interlinealibus. Ms. saec. XIV.

Núm. XCI. Vol. 4. membr. Prophetia Isaiae cum glossis eiusdem aevi ac praecedens.

Núm. XCII. Vol. 4. membr. Expositio in libros Sententiarum, auctore Fratre Herveo Natali Ordinis Praedicatorum.

Núm. XCIII. Idem, auctore Fratre Petro de Tarantasia Ordinis Praedicatorum, postea summo pontifice Innocentio V.

Núm. XCIV. Vol. 4. membr. Sancti Bonaventurae de gradibus divinae sapientiae et alia opuscula.

Núm. XCV. Vol. 4. membr. Ivonis Carnotensis collectio canonum. Ms. saec. XIII.

Núm. XCVI. Vol. 4. membr. Summa theologiae moralis, quae aurea appellatur in fronte. Ms. saec. XV.

Núm. XCVII. Vol. 4. membr. Liber dialogorum sancti Gregorii Papae. Ms. saec. XI exeunte.

Núm. XCVIII. Vol. 4. membr. Origenis expositio in Exodum, Numeros, Josue, Judices et alios Sacrae Scripturae libros. Ms. saec. XII.

Núm. XCIX. Vol. 4. membr. Textus evangelii sancti Joannis cum glossis. Ms. saec. XIV.

Núm. C. Vol. 4. membr. Breviarium proprium huius Ecclesiae. Ms. saec. XIV.

Núm. CI. Vol. 4. Decretales Gregorii IX, editae initio saec. XVI.

Núm. CII. Vol. 4. membr. continens, I sermonem sancti Fulgentii   —330→   episcopi de fide Sanctissimae Trinitatis;-deinde altercationem sancti Athanasii cum Ario super veritate fidei catholicae, eum sententia Probi in fine. Ms. saec. XI.

Núm. CIII. Vol. 4. chartaceum, ms. saec. XV, quod Itinerarium vitae inscribitur.

Núm. CIV. Vol. 4. membr. continens, I. Alcuini opusculum de virtutibus.-II. Humberti Cardinalis librum, qui appellatur Correptorius contra haereticos et maxime Simoniacos.

Núm. CV. Vol. 4. membr. Ceremoniale episcoporum. Ms. saec. XI.

Núm. CVI. Vol. 4. membr. Breviarium huius Ecclesiae. Ms. saec. XIV.

Núm. CVII. Vol. 4. membr. Aliud eiusdem Ecclesiae et temporis.

Núm. CVIII. Vol. 4. membr. Aliud idem.

Núm. CIX. Vol. 4. membr. Aliud idem.

Núm. CX. Vol. 4. membr. Psalterium ms. saec. XIII.

Núm. CXI. Vol. 4. Liber antiphonarius huius Ecclesiae, saec. XI exaratus, notis musicis appictis, ubi clavium et linearum a Guidone Aretino adinventarum mentio desideratur.

Núm. CXII. Vol. 4. membr. Conclusiones Magistri Sententiarum.

Núm. CXIII. Vol. 4. membr. Ceremoniale episcoporum huius Ecclesiae, saec. XI, ubi extrema unctio ante viaticum, lotio corporum defunctorum, et alii antiqui ritus praescribuntur.

Núm. CXIV. Vol. 8. membr. Collectaneum, sive Orationes pro divinis officiis huius Ecclesiae. Ms. saec. XI.

Núm. CXV. Vol. 8. membr. Philosophia naturalis, auctore Guillermo de Conchis.

Núm. CXVI. Vol. 8. membr. Compendium theologiae moralis, auctore Hugone de Ripla Ordinis Praedicatorum. Accedit liber Soliloquiorum Sancti Augustini.

Núm. CXVII. Vol. 8. membr. Breviarium huius Ecclesiae editum saec. XVI, mutilum in principio et in fine.

Núm. CXVIII. Vol. 8. membr. Sermones dominicales ignoti auctoris, saec. XV.

Núm. CXIX. Vol. 8. membr. continens, I. Missale cum hac   —331→   epigraphe Ad glorificandum etc.-II. Textum IV evangeliorum cum hac epigraphe Ad privilegium, etc.

Núm. CXX. Vol. 8. membr. Summa de vitiis, ignoti auctoris. Ms. saec. XIV.

Núm. CXXI. Vol. 8. Institutiones artis grammaticae. Ms. saec. XV.

Núm. CXXII. Vol. 8. Summa Moralis, edita saec. XVI.

Núm. CXXIII. Vol. fol. membr. Codex Epistolarum totius anni, qui Comes solebat appellari. Ms. saec. XIV.

Núm. CXXIV. Vol. 8. membr. Codex processonarius huius Ecclesiae. Ms. saec. XIII.

Núm. CXXV. Pontificale romanum editum 1572.

Núm. CXXVI. Idem editum 1542.

Núm. CXXVII. Aliud idem.





Indice