Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
 

211

La Iglesia celebra la festividad de San Joaquín el 20 de marzo, y la de Santa Ana el 26 de julio. (Véase Bollan, t. 3, Mart., y t. VI, Julii).

 

212

Ineffabilis Deus, cujus viae misericordia et veritas, cujus voluntas, omnipotentia, et cujus sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter, cum ab omni aeternitate praeviderit luctuosissimam totius humani generis ruinam ex Adami transgressione derivandam, atque in mysterio a saeculis abscondito primum suae bonitatis opus decreverit per Verbi incarnationem sacramento occultiore complere, ut, contra misericors suum propositum, homo, diabolicae iniquitatis versutia actos in culpam, non periret; et quod in primo Adamo casurum erat, in secundo felicius erigeretur, ab initio et ante saecula unigenito Filio suo Matrem ex qud caro factus in beata temporum plenitudine nasceretur, elegit adque ordinavit, tantoque prae creaturis universis est prosequutus amore, ut in illa una sibi propensissima voluntate complacuerit. (Bula de S. S. Pío IX, para la proclamación del dogma de la Inmaculada Concepción, de 8 del diciembre de 1854).

 

213

Ut tota pulchra el perfecta eam innocentiae et sanctitatis plenitudinem proe se ferret, qua major sub Deo nullatenus intelligitur, et quam praeter Deum nemo assequi cogitando potest (Ibid.)

 

214

Quocirca sicut Christus Dei hominumque mediator humana assumpta natura delens quod adversus nos erat chirographum decreti, illud cruci triumphator affixit, sic sanctissima Virgo arctissimo et indissolubili vinculo cum Eo conjuncta, una cum Illo, el per Illum sempiternas contra venenosum serpentem inimicitias exercens, ac de ipso plenissime triumphans illius caput inmaculato pede contrivit (Ibid.)

 

215

Hum eximium, singularemque Virginis triumphum, excellentissimainque innocentiam, puritatem, sanctitatem, ejusque ab omni peccati labe integritatem, aque ineffabilem coelestium omnium gratiarum, virtutum, ac privilegiorum copiam, et magnitudinem iidem Patres viderunt tum in arca illa Noe, quae divinitus constituta a communi totius mundi naufragio plane salva et incolumis evasit; tum in scala illa, quan de terra ad coelum usque pertingere vidit Jacob, cujus gradibus Angeli Dei ascendebant et descendebant, cujusque vertici ipse innitebatur Dominus; tum in rubo illo, quem in loco sancto Moyses undique ardere, ac inter crepitantes ignis flammas non jam comburi, aut jacturam vel minimam pati, sed pulchre virescere ac florescere conspexit; tum in illa inexpugnabili turri a facie inimici, ex qud mille clypei pendent, omnisque armatura fortium; tum in illo horto concluso, qui nescit violari, neque corrumpi ullis insidiarum fraudibus; tum in corusca illa Dei civitate, cujus fundamenta in montibus sanctis; tum in augustissimo illo Dei Templo, quod divinis refulgens splendoribus, plenum est gloria Domini (Ibid).

 

216

Cum vera ipsi Patres, Ecclesiaque Scriptores animo menteque reputarent, beatissimam Virginem ab Angelo Gabriel sublimissimam Dei Matris dignitatem ei nuntiante, ipsius Dei nomine et jussu gratia plenam fuisse nuncupatam, docuerunt hac singulari solemnique salutatione nunquam alias audita ostendi, Deiparam fuisse omnium divinarum gratiarum sedem, omnibusque divini Spiritus charismatibus exornatam, imo eorumdem charismatum infinitum prope thesaurum, abyssumque inexhaustum, adeo ut numquam maledicto obnoxia, et una cum Filio perpetuae benedictionis particeps ab Elisabeth divino acta Spiritu audire meruerit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus veatris tui (Ibid).

 

217

Atque idcirco ad originalem Dei Genitricis innocentiam, justitiamque vindicandam, non Eam modo cum Heva adhuc virgine, adhuc innocente, adhuc incorrupta, et nondum mortiferis fraudulentissimi serpentis insidiis decepta saepissime contulerunt, verum etiam, mira quadam verborum sententiarumque varietate, protulerunt. Heva enim serpenti misere obsequata et ub originali excidit innocentia, et illius mancipium evasit; sed beatissima Virgo originale donum jugiter augens, quin serpenti aures unquam praebuerit, illius vim potestatemque virtute divinitus accepta funditus labefactavit (Ibid.)

 

218

Quapropter nunquam cessarunt Deiparam appellare vet lilium inter spinas, vel terram omnina intactam, virgineam, illibatam, inmaculatam, semper benedictam, et ab omni peccati contagione liberam, ex qua novus formatus est Adam, vel irreprehensibilem, lucidissimum, ammaenissimumque innocentiae, immortalitatis ac deliciarum paradisum a Deo ipso consitum et ab omnibus venenosi serpentis insidiis defensum, vel lignum immarcescibile, quod peccati vermis nunquam corruperit, vel fontem semper illimem, et Spiritus sancti virtute signatum, vel divinissimum templum, vel immortalitatis thesaurum, vel unam et solam non mortis sed vitae filiam, non irae sed gratiae germen, quod semper virens ex corrupta, infectaque radice, singulari Dei providentia praeter statas communesque leges effloruerit (Ibid).

 

219

Loquentes testati sunt naturam gratie cessisse ac stetisse tremulam, pergere non sustinentem (Ibid.)

 

220

Natura communicavit non culpa; imo prorsus decebat, ut sicut Unigenitus in caelis Patrem habuit quem Seraphim ter sanctum extollunt, ita matrem haberet in terris, quae nitore sanctitatis nunquam caruerit (Ibid).