1. Muratori Phil. Moral. cap. 3.
2. Praeclare ergo Aristoteles, si essent, inquit, qui sub terra semper habitavissent bonis, & illustribus domiciliis, quae essent ornata signis, atque picturis, instructaque rebus iis omnibus, quibus abundant ii, qui beati putantur, nec tamen exissent unquam supra terram, accepissent autem fama, & auditione esse quoddam numen, & vim Deorum: deinde aliquo tempore patefactis terrae faucibus ex illis abditis fedibus evadere in haec loca, quae nos incolimus, atque exire potuissent: cum repente terram, & maria, coelumque vidissent, nubium magnitudinem, ventorumque vim cognovissent, aspexissentque Solem, ejusque tum magnitudinem, pulchritudinemque, tum etiam efficientiam cognovissent, quod is diem efficeret toto coelo luce diffusa: cum autem terram nox opacasset, tum coelum totum cernerent astris distinctum, & ornatum, Lunaeque luminum varietatem, tum crescentis, tum fenescentis, eorumque omnium ortus, & occasus, atque in omni aeternitate ratos, immutabilesque cursus; hec cum viderent, profecto, & esse Deos, & haec tanta Opera Deorum esse arbitrarentur.Cicero de natura Deor. lib. 2. cap. 70. pag. 230.
3. Nos enim ne nunc quidem oculis cernimus ea que videmus. Neque enim esst ullus sensus in corpore, sed ut non solum Physici docent, verum etiam Medici qui ista aperta, & parefacta viderunt, viae quasi quaedan sunt ad oculos, ad aures, ad nares a sede animi perforatae. Itaque saepe, aut cogitatione, aut aliqua vi morbi impediti apertis, atque integris oculis, & auribus, nec videmus, nec audimus: ut facile intelligi possit animum, & videre, & audire, non cas partes quae quasi fenestrae sunt animi. Cic. Tuscul, lib. I cap. 39. pag. 123.
4. Ceci sunt oculi cum animus alias res agit. Publ. Mim. Sent.. III.
5. Presbyter fuit quidam nomine Restitutus in paroecia Calamensis Ecclesie, qui quando ei placebat, rogabatur autem ut hoc faceret aba eis qui rem mirabilem coram scire cupiebant, ad imitatas quasi lamentantis cujuslibet hominis voces ita se auferebat a sensibus, & jacebat simillimus mortuo, ut non solum vellicantes, atque pungentes minime sentiret, sed aliquando etiam igne ureretur admoto sine ullo doloris sensu, nisi postmodum ex vulnere. S. Aug. de Civ. Dei, lib. 14. c. 24.
6. Dolores porro qui dicutur carnis Animae sunt in carne, & ex carne. Sed dolor carnis tantummodo offensio est animae ex carne, & quedam ab ejus passione dissensio. Aug. de Civ. Dei, lib. 14. cap. 15.
7. Cum enim tibia ob pedem sphacelo depastum abscissa, trucoque obligato vis dum in lectum repofitus esset; de nullo alio conqueri coepit, quam maximum pedis affecti digitum unice sibi dolere. Hildan. Obsero. Chirung. cent. 3 observ. 14.
8. Paterniacensi tamen cuidam Jacobo Denisio nomine cum crus dextrum ad genu abscidissem, is non modo praesentibus adhuc circa trumcum doloribus, ingentes insuper adhuc dolores circa talum, & digitos pedis pati, atque pedem nunc frigore, nunc calore nimio affici, verum etiam absoluta curatione hujusmodi non raro persuadebat... Id enim omnibus fere quibus aliquod horum membrorum amputatum est, accidit. Hildan. Observat, Chirurg. cent. 3 observ. 15.
9. Lanciss. de Sede cog. anime, pag. 311.
10. Diar. de Esp. tom. 6. pa. 78.
11. Malebr. Inquis. de la ver. t. I. lib.2 cap.5
12. Solus enim vidit primum esse Deos, quod in omnium animis eorum notionem impressisset ipsa natura. Quae est enim gens, aut quod genus hominum quod non habeat sine doctrina anticipationem quandam Deorum.... cum enim non instituto aliquo, aut more, aut lege sit opinio constituta, maneatque ad unum omnium firma consensio; intelligi necesse est esse Deos quoniam insitas eorum, vel potius innatas cognitiones habemus. De quo autem omnium natura consentit, id verum esse necesse est. Esse igitur Deos consitendum est. Cicer. de Nat. Deor. lib. I. cap. 32. pag. 203.
13. Plin. Hist. nat. lib. 7. Prefac.
14. Verum ubi vehementi magis est commota metu mens,
Sudores itaque, & pallorem existere toto
Corpore, & infringi linguam, vocemque aboriri
Caligare oculos, sonere aures, succidere artus
Dentque concidere ex animi terrote videmus
Saepe homines..................................................
.........................................................animamque
Praeterea pariter fungi cum corpore, & una
Consentire animum nobis in corpore cernis.
Lucret. de Rer. natur. lib. 3.
15. Post, ubi jam validis quassatum est viribus aevi
corupus, & obtusis ceciderunt viribus artus,
cladicat ingenium.
Lucret. de Rer. nat. lib. 3.
16. Arist. de Memor. et reminiscens. cap 2.
17. Felix qui potuit rerum cognoscere causas,
atque metus omnes, & inexorabile fatum
subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari,
Virgil. Geor. lib. 2. vers. 490.
18. Arist. Art. Rbet. lib. I cap. 2.
19. Hoc vero feculo fuisse etiam in Academiis multos, qui omnem ferme Theologia disputationem sophisticis, ineptisque rationibus transegerint, utinam ipsi non fuissemus experti. Cano de Loc. lib. 9. cap. 7.
20. Duo illa vitia maxime vitanda sunt, quae Cicero commemoravie unum, ne incognita pro cognitis, incertaque pro certis habeamus. Qua in re in Theologia etiam multa peccantur, ut illi qui D. Thomae, Scotique opiniones vel indilcussas amplectuntur, proque his non aliter pugnant, ac pro aris. Cano de Loc. lib. 4. cap. 7.
21. Quid est enim temeritate fortius? Aut quid tam temerarium, tamque indignum sapientis gravitate, atque constantia quam, aut falsum sentire, aut quod non satis explorate perceptum sit, & cognitum sine ulla dubitatione defendere? Cic. de Nat. Deor. lib. I.
22. Cicer. de Divinat. lib. 2. cap. 93. pag. 300.
23. Iis opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere corum instituta solebat verbis. Hujus ex uberrimis sermonibus extiterunt doctissimi viri, &c. Cicer. in Brut. pag. 495.
24. Hic in omnibus fere sermonibus, qui ab iis qui illum audierunt prescripti varie, & copiose sunt, ita disputat, ut nihil affirmet ipse, refellat alios, nibil se scire dicat, nisi id ipsum, eoque prestare caeteris quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dctum quod hec esset una omnis sapientia non arbitrari sese scire quod nesciat. Cic. Acad. quast. lib. I. pag. 34.
25. Atheniensium res geste, sicut ego existimo, satis ample, magnificae que fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur, sed quia provenere ibi magna Scriptorum ingenia, per terrarum orbem, Atheniensium facta pro magnis celebrantur. Ita eorum quia ea fuere virtus tanta habetur, quantum verbis ea potuere extollere praeclara ingenia. Sallust. Bell. Catilin. cap. 8. pag. 12.
26. Mallebr. Recherch. de la Verit. tom. I part. 3. lib. 2 cap. 5.
27. Art. de pens. part. 3. cap. 20 pag. 397.
28. Cic. Quaest. Academic.
29. Non facile dixerim utrum magis irascar illis, qui nos nihil scire voluerunt: an illis, qui ne hoc quidem nobis reliquerunt nihil scire. Senec. epist. 88. ad Lucil.
30. Lex est ratio summa insita in natura quaa jubet ea quae facienda sunt, prohibetque contraria. Eadem ratio cum est in hominis mente confirmata, & confecta lex est. Cicer. de Legib. lib. I. cap. 14.
31. Hanc igitur video sapientissimorum fuisse sententiam, legem neque hominum ingeniis fuisse excogitatam, nequc scitum aliquod esse populorum, sed aeternum quiddam quod universum mundum regeret imperandi, prohibendique sapientia. Cicer. de Legib. lib. 2. cap. 7.
32. Hortensiumque nostrum dissentientem commoveris eam Philosophiam sequere, que confundit veri cum falsis, spoliat nos judicio, privat approbatiane, omnibus orbat sensibus? Isti autem quos tu probas, tantis offusis tenebris ne scintillam quidem ullam nobis ad aspiciendum reliquerunt, quos si sequamur iis vinculis sumus adstricti ut nos commovere nequeamus: sublata enim assensione omnem, & motum animorum, & actionem rerum sustulerunt quod non modo recte fiere, sed omnino fieri non potest. Cic. q. Acad. lib. 2.
33. Et natura tenacissimi sumus eorum, quae rudibus annis percepimus, ut sapor quo nova imbuas durat..... & hac ipsa magis pertinaciter herent quae deteriora sunt. Quintilian. Instit. Orat. lib. I. cap. I.
34. Quo semel est imbuta recens, servabit odorem
testa diu. Horat. Epistol. lib. I. espist. 2. vers.69.
35. Ordiamur igitur a sensbus, quorum ita clara judicia, & certa sunt, ut si optio naturae nostrae detur, & ab ea Deus aliquis requirat, contentane sit suis integris, incorruptisque sensibus, an postulet melius aliquid non videam quid quaerat amplius. Neque vero hoc loco ipectandum est, dum de remo inflexo, aut de collo columbae respondeam non enim is sum, qui quidquid videtur tale dicam esse, auale videatur. Cicer. Quaest. Acad. lib. 2, cap. 20.
36. Meo autem judicio ita est maxima in sensibus veritas si & sani sunt, & valentes, & ominia removentur quae obstant, & impediunt, &c. Cicero Quaest. Acad. lib. 2. cap. 21.
37. Gassend. Phil. Epic. t.2. pag. 78.
38. Me pinguem, & nitidum bene curata cute vises,
cum ridere voles, Epicuri de grege porcum.
Horat. Epistolar. lib. I, espist. 4. vers. ultim.
39. Stoici cum nostro dogmate in plerisque concordant. Hieronym. in Isai. cap. 10.
40. Heicnecc. Fundament. Styli cultior. part. 3. cap I.
41. Fortuna magna, magna domino est servitus. Publ. Mim. Sent. 229.
42. S. Chrysostom. homil. 55. Sup Matth.
43. O fortunatos nimium, sua si bona norint
agricolas, quibus ipsa, procul discordibus armis
fundit humo facilem victum justissima tellus.
Virgl. Georgic. lib. 2. vers. 477.
44. Beatus ille, qui procul negotiis,
ut prisca gens martalium,
paterna rura bobus exercet suis,
solutus omni foenore.
Hort. Epod. lib. ode .2.
45. Galen. de Simpl. Medic. facultat. lib. 4. cap. 9 y cap. 15.
46. Galen. de Simpl. Meic. facultat. lib. 4 cap. 7.
47. Nos autem qui rerum magis quam verborum amatores utilia potiùs quam plausibilia sectamur; non id quaerimus, ut in nobis inania faeculorum ornamenta, sed ut salubria rerum emolumenta laudentur. Salvian. de Judic. et Provid. Dei in Proemio, pag. 28.
48. Non a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia, & per fines capitulorum singulorum acuta quaedam, brevioraque conclusa quae plausus, & clamores excitant audientium. S. Hieron. ad Nepotian.
49. Sin expari coeant (habla de la naturaleza, y del arte ) in mediocribus quidem utrisque majus adhuc naturae credam esse momentum, consummatos autem plus doctrine debere quam naturae putabo, ficut terrae nullam fertilitatem habenti nihil optimus agricola profuerit, e terra uberi utile aliquid etiam nullo colente nascetur. At in solo fecundo plus cultor, quam ipsa per se bonitas soli efficiet. Quintil. instit. orat. lib. II. cap. 19.
50. V. P. Lami Ordin. S, Bened. in libr. de Cognit. sui ipsius, tom. 5. annot. 5. & alii apud Dupin de Verit, pag. 315.
51. S. Agustin, lib. 4. de Doctr. Chist. cap. 2 num. 3. 6. 8.
52. P. M. Feijoò Cart. erud. tom. 2 pag. 55. num. 23.
53. Nam veluti pueris absinthia tetra medentes
cum dare conantur, prius oras pocula circum
contingunt mellis dulci, flavoque liquore;
sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
tristior esse quibus non est tractata, retroque
vulgus abhorret ab hac: volui tibi suaviloquenti
carmine Pierio rationem exponere nostram.
Lucret. de Rer. natur. lib. 4. vers. 11.
54. Indagatio ipsa rerum tum maximarum, tum etiam occultissimarum habet oblectationem. Si vero aliquid ocurret, quod verssimile videatur, humanissima completur animus voluptate. Cicer. Quaest. Acad. lib. 2 cap. 118.
55. Mallebranche Recherche de la veritè, t. I. part. 3. cap.4.
56. Cleric. Pneumatol. cap. 8 Sect. 3.
57. Philosoph. Moral. cap. 6.
58. Murator. Phil. Moral. cap. 10.
59. Plutarc. de clar. Mulier.
60. Baillet Jugemens de Savans, tom. 5.
61. Meken. Charlat. Eruditor. pag. 155.
62. Omnia enim stolidi magis admirantur, amantque,
inversis quae sub verbis latitantia cernunt
veraque constituunt, quae belle tangere possunt
aureis, & lepido quae sunt fucata sonore.
Lucret. de Rer. natur. lib. I. vers. 638.
63. Horat. Art. Poes.
64. Segnius irritant animos demissa per aures,
quam quae sunt oculis subjecta fidelibus.
Horat. Art. Poet.
65. Omnes quorum in aleterius manu vita posita est saepe illud cogitant, quid possit is, cujus in ditione ac potestate sunt quam quid debeant facere.
Cicer, pro. P. Quinct.
66. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, & volucrum, & quadrupedum, &c. Paul. ad Rom. cap. I. v.21.
67. Utrumque enim lumen, & naturae, & fidei, quorum altero naturalia, & altero supernaturalia videre dicimur, a Deo est. Illa enem: Erat lux vera quae illuminat omnem bominem, et signatum est super nos lumen vultus tui Domine, ad naturalem etiam mentis illustrationem referuntur; luminis igitur naturalis ducatum, investigationemm argumenta repellere non modo stultum est, quod Augustinus 4. de Trinit. doce, sed impium. Cano de loc. lib. 9. c. 8.
68. Cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, ser evanuerunt in cogitationibus suis, & obscuratum est insipiens cor eorum, dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Paulus ad Rom. cap. I. v. 21.
69. Non intelligo quid causae fuerit viris doctis, ut sub Dialectice nomine exponibiles, obligationes, insolubiles, reflexiones, aliave id genus monstra in scholam intulerint, du usu Dialectice non fecerint ne verbum quidem ullum Nonne igitur sunt illa pueris utilia? sint; nam nos quoque Sophistae fuimus aliquando, sed obsecro ita utilia habeantur ista non ut ornamenta virorum, sed ut exercitamenta puerorum. Cano de Locis, lib. 9. cap. I.
70. Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria. Phedr. lib. 3. Fabul. 17.
71. Feijoò t. 7. disc. I. pag. I. 2. etc.
72. Non aliud revera sunt, quam vana temporis jactura. Elian. lib. I. var. hist. cap. 17.
73. Vere mihi hoc videor esse dicturus, ex omnibus iis, qui in haurum artium studiis liberalissimis sint, doctrinisque versati, minimam copiam Poetarum egregiorum extitisse. Cic. de Orat. lib. I. pag. 255.
74. Nunc fatis est dixisse: Ego mira poemata pango. Horat. Art. Poet.
75. Nihil est infelicius, quam in eo in quo minimum proficias, plurismum laborare. Menk. Charlat. pag. 224.
76. Mandare quenquam literis cogitationes suas, qui eas nec disponere, nec illustrare sciat, nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis, & ocio, & literis. Cicer. Q. Tusc. lib. I. cap. 5.
77. Omnes omnium Jurisconsultorum libors evolvendos sibi putant, totaque citatorum que vocant plaustra colligunt, quibus suas dissertatiunculas, responsa, decreta, no tam ornant, quam onerant. Menken. Charl. pag. 267.
78. Sed Jurisconsulti, sive erroris objiciendi causa quo plura, & difficiliora scire videantur, sive quod similius veri est ignoratione docendi, nam non solum scire aliquid artis est, sed quaedam ars etiam docendi, saepe quod positum est in una cognitione, in infinita dispartiuntur. Cicer. de leg. 2. c. 45.
79. Itaque si mihi homini vehementer occupato stomachum moveritis, vel triduo me Jurisconsultum esse profitebor. Cicer. pro Muraen.
80. Sunt enim ingeniis nostris femina innata virtutum, quae si adolescere liceret ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret; nunc autem simul, atque editi in lucem, & suscepti sumus, in omni continuo pravitate, & in summa opinionum perversitate versamur, ut pene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur. Cum vero parentibus redditi magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur erroribus ut vanitati veritas, & opinioni confirmatae natura ipsa cedat. Accedunt etiam Poetae, qui cum magnam speciem doctrinae, sapientiaque prae se tulerunt, audiuntur, leguntur, ediscuntur, & inhaerescunt penitus in mentibus. Cum vero accedit eodem quasi maximus quidem magister populus, atque omnis undique ad vitia consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum pravitate, a naturaque ipsa desciscimus. Cicer. Q. Tuscul. lib. 3. cap. 2.
81. Refert certe in quacumque arte plurimum unum in illa excellentem Authorem legere, cui potissimum te addicas. Nullus tamen quamlibet eruditus sentienti tibi, ac dissentiendi Author futurus est. Nemo enim fuis omnium, qui non ut homo interdum allucinaretur. Cano de Loc, lib. 10. cap. 5.
82. Nec vero probare soleo id quod de Phithagoricis accepimus, quos ferunt, si quid affirmarent in disputando, cum ex iis quaereretur quare ita esset, respondere solitos: Ipse dixit. Ipse autem erat Phytagoras, tantum opinio prajudicata poterat, ut etiam sine ratione valeret authoritas. Cicer. de Nat. Deor. lib. I. cap 8. pag. 198.
83. Extant & quidem non pauci, qui Doctorem unum ita prae caeteris diligunt, ejusque dista adeo religiose, ne dicam supestitiose, amplectuntur, ut non gloriae solum, verum etiam piaculum ducant ab illius verbis, ne latum quidem unguem discedere. Nihil propterea quam Phytagoricum illud: Ipse dixit, frequentius ipsis est... tantum quippe apud eos potest praejudicata quaevis opinio Magistri, in cujus verba jurant, ut non secus ac de Phytagorae discipulis olim preclare scripserat Tullius, etiam sine ulla prorsus ratione illius quaevis vel minima apud eos valeat authoritas. Brix. Logic. pag. 164.
84. Sed meum judicium semper fuit omnia nostros aut invenisse per se, sapientius quam Graecos, aut accepta ab illis fecisse meliora. Cicer. Q. Tusc. lib I. cap. 2.
85. Cecer. Quaest. Tuscul. lib. I. cap. 4.
86. Brutus quidem noster, excellens omni genere laudis, sic Philosophiam Latinis literis persequitur, nihil ut eisdem de rebus a Graecis desideres. Cicer. Acad. q. lib. 2. cap. 9.
87. Plura enim multo homines judicant odio, aut amore, aut cupiditate, aut iracundia, aut dolore, aut letitia, aut spe, aut timore, aut errore, aut aliqua permonitione mentis, quam veritate, aut prescripto, aut juris norma aliqua, aut judicii formula, aut legibus. Cicer. de Orat. lib. 2. pag. 370.
88. Epicharmi illud teneto nervos, atque esse sapientiae non temere credere. Cicer. de pet. Consul.
89. Ne incognita pro cognitis habeamus, hisque temere assentiamus. Quod vitium effugere qui volet (omnes autem velle debebunt) adhibebit ad considerandas res, & tempus, & diligentiam. Cicer. de Offic. lib. I. cap. 29.
90. Plat. in Sophista, lib. 25.
91. Aristotel. I. Physic. cap. 1. 2. et 3.
92. Quaerentes enim Philosophi primi veritatem, & naturam entium, conversi sunt veluti in viam quandam aliam depulsi ob in experientiam... quod illi quidam non partientes aberraverunt, & propter hanc ignorantiam tantum insuper ignoraverunt, quod nihil aliorum opinati sunt fieri, aut esse, sed auferebant amnem generationem. Nos autem, & ipsi dicimus fieri quidem nihil simpliciter ex eo quod non ens, non ex eo quod inest, fit. Aristotel. lib. I. Phys. cap. 4.
93. Fuisse avidiorem gloriae, avidiorem carpendi alios; adde etiam non omnino pecuniae contemptorem, fatendum est; at desteritatem in tradendis artibus non dum est aliquis ab aevo condito consequtus. Utinam in refutandis alienis opinionibus induxislet in animum paulo candidius agere. Ludov. Vives de Civit. Dei, in lib. 8 cap. 12.
94. Gassend. Phil. Epic. tom. I. pag. 473.
95. Feijoò Theatr. Crit. tom. I. disc. 8.
96. Sola scripturarum ars est, quam sibi passim omnes vendicant, & aum aures populi, sermone composito mulserint, haec legem Dei putant, nec scire dignantur quid Prophete, quid Apostoli senserint, sed ad sensum suum incongrua optant testimonia: quiasi grande sit, & non vitiosissimum dicendi genus depravare sententias, & ad voluntatem suam scripturam trahere repugnantem. Hieronym. in Prolog. Galeat.
97. Vitiosum est artem, aut scientiam, aut studium quidpiam vituperare propter eorum vitia, qui in eo studio sunt, veluti qui Rhetoricam vituperant propter alicujus Oratoris vituperadam vitam. Aut. Rhet. ad Herem. lib. 2. c. 27.
98. Paul. ad Corinth. 6. vers. 9.
99. Aul. Gell. Noct. Attic. lib. 18. cap. 13.
100. Sed quid ego plura? Nam longiore praefatione, vel excusare, vel commendare ineptias, ineptissimum est. Plin. Jun. lib. 4. Epist. epist. 14.
101. Ut necesse est lancem in libra ponderibus impositis deprimi, sic animum perspicuis cedere. Cicer. Acad. quaest. I. cap. 13.
102. Ubi semel quis pejera verit, ei credi postea, etiamsi per plures Deos juret non oportet. Cicer. pro. C. Rabir. posthumo.
103. Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos? Job. cap. 13. v. 7.
104. Testium eo major est fides quo à re gesta propius abfuerunt, adeo ut equalium certior sit quam recentiorum, presentium quam absentium; certissima vero sit eorum qui rem oculis suis inspexerunt. Huet. Demonstr. Evang. axiom. 2.
105. Platonis, Aristotelis, Ciceronis, Varronis, aliorumque hujusmodi Authorum libros, unde noverunt homines quod ipsorum sint, nisi eadem temporum sibimet succedentium contestatione continua? S. Augustinus lib. 33 contra Faustum, cap. 6.
106. Necesse est nedum singulos evolvisse Scriptores ex quorum silentio tale argumentum eruitur, sed insuper nullatenus ambigere, num aliqui nobis desint, qui fuerint ipsis contemporanei. Contingere namque potest, quod Author cujus scripta ad nos minime devenerint, rei alicujus mentionem fecerit, quae tamen a ceteris fuerit praetermissa. Praeterea manifesta quadam ratione certi simus oportet, quod nihil de iis quae evenerunt in materia de qua agitur Scriptorum illius aevi qui nobis supersunt, solertia preterierit. Mabillon de Stud. Monast. p. 2. cap. 13.
107. Heicnecc. Praes. in Elementa Juris Civilis.
108. Cris. de Critices arte, pag. 146.
109. Dives loquutus est, & omnes tucuerunt, & verbum illius usque ad nubes perducent. Pauper loquutus est, & dicunt: Quis est hic? Et si ossenderis, subvertunt illum. Ecclesiastic. cap. 13. ver. 28. et. 29.
110. Persona autem non qualiscumque testimonii pondus habet, ad faciendam enim fidem authoritas quaeritur; sed autoritatem, aut natura, aut tempus affert. Naturae autoritas in virtute inest maxime. In tempore autem multa sunt, que afferant authoritatem: ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas, consursio etiam nonnumquam rerum fortuitarum. Nam & ingeniosos, & opulentos, & aetatis spatio probatos dignos, quibus credatur, putant: non recte fortasse, sed vulgi opinio mutari vix potest, ad eamque omnia dirigunt, & qui judicant, & qui existimant. Cicer. Topic. ad Trebat. pag. 672.
111. Etiam interjectione, qua & Oratores, & Historici frequenter utuntur, ut medio sermone aliquem inserant sensum, impediri solet intellectus, nisi quod interponitur breve est. Quintil. lib. 8 instit. orat. cap. 2.
112. Fit ut cum incidentes quaestiones, aliae questiones, & aliae rursus incidentibus incidentes pertractantur, atque solvuntur, in eam longitudinem ratiocinationis extendatur intentio, ut nisi memoria plurimum valeat, atque vigeat, ad caput unde agebatur, disputator sedire non possit. S. August. de Doctr. Chr. lib. 4. cap. 20.
113. Profecto quidam brevitatis aemuli necessaria quoque orationi subtrahunt verba, & velut satis sit scire ipsos quae dicere velint, quantum ad alios pertineat, nihil putant; quinimo persuasit quidem jam multos ista persuasio, ut id jam demum eleganter, atque exquisite dictum putent, quod interpretandum, &c. Quint. lib. 4. Inst. Orat. cap. 2.
114. Cicer. de Nat. Deor. lib. I. cap. 4.
115. Ordinis hec virtus erit, & Venus, aut ego fallor,
ut jam nunc dicat, jam nunc debentia dici
pleraque differat, & praesens in tempus omittat. Horat. Art. Poet.
116. Sext. Empiric. Pyrrh. hipoth. lib. 2 cap. 5.
117. Thucid. de Bell. lib. 2.
118. Lucret. de Rer. nat. lib. 6. circa finem.
119. Sallust. de Bell. Catil. cap. 6.
120. Seneca de Ira, lib. I.
121. Secundum hanc formulam imperamus Eumolpo ut plurimum tussiat, ut sit modo solutioris stomachi, cibosque omnes palam damnet; loquatur aurum, & argentum, fundosque mendaces, & perpetuam terrarum fertilitatem. Sedeat preterea quotidie ad rationes, tabulasque testamenti, omnibus fidem renovet; & ne quid scenae deesset, quotiescumque aliquem nostrum vocare tentasset, alium pro alio vacaret, ut facile appareret dominum etiam eorum meminisse, qui preesentes non essent. Petron. Satyric. cap. 117.
122. Quidquid in majus crevit, facilius agnoseitur si discessit in partes, quas ut dixi, innumerabiles esse, & parvas non oportet; idem enim habet vitii nimia, quod nulla divisio; simile confuso est quidquid in pulvere sectu est. Senec. ep. 89. p. 347. edit. Lipsien.
