Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
Anterior Indice Siguiente




ArribaAbajoCapitulum XXV

In quo ponuntur auctoritates quedam ex dictis beati Ioannis Chrysostomi contra Iudeos, et in fine concluditur cum quanta cautela et custodia debeamus conversari cum eis


Quoniam autem sicut beatus Ioannes Chrysostomus scribit in sermone quinto contra Iudeos, qui per summam vim amoris Iesum diligere satagit nunquam satiatur ne adversus quidem illius hostes pugnandi ulla unquam satietate detinebitur, et ideo congruum plurimum ex dilectione Iesu domini nostri erit, ultra iam dicta de Iudeis, inserere quedam ex sermonibus beati Ioannis Chrysostomi excerpta que contra Iudeos mirabile sermone depinxit predicans et scribens. Cuius quidem temporibus, sicut ex dictis suis sermonibus patet, multi iudaizabant Constantinopolim, multique festivitates et ieiunia eorum ac alias ceremonias, multis ex causibus ab eisdem Iudeis attracti et decepti sequebantur et observabant. Propter contra utrosque, scilicet, tam Iudeorum quam falsos christianos deceptos, publice predicando perstitit et pugnavit vir sanctus atque mirabilis. Iudeos tamen et eorum perfidas observantias mirabili zelo et fervida fortitudine persequitur et confundit; christianos vero, licet perditos et deceptos, tamen singulari dilectione ad fidem revocat et reducit et mirabili dulcedine caritatis eos allicit atque magno fervore perquirit, magnoque amore recipit et confovet et ideo in secunda huius operis parte multa ex eius dictis et factis scribenda supersunt ad insinuandam hanc ipsam, quam debeamus habere in huiusmodi nostrorum fratrum evangelica correptione, mirabilem caritatem, ac mansuetam et pacificam discretionem. Nunc vero ea que Iudeos impetunt et convincunt nosque metipsos excitant et commonent ut ab eis, dum Iudei permanserint, fideli ac diligenti cautela custodiamur et separemur, in presenti capitulo scribentur, atque summatim et notabiliter perstringentur, ne per ignorantiam ab eis fratres nostri simplices seducantur neve maiores nostri, qui huiusmodi errores et causas eorum ex officio corrigere ac prohiberi tenentur, incurrant miserabiliter Dei omnipotentis indignationem et iram, si in his coercendis et castigandis, quod absit, negligentes extiterint et remissi. Nam sicut scribitur Extra de Iudeis, Etsi Iudeos: Multa contra fidem catholicam detestabilia et inaudita committunt dicti Iudei propter que fidelibus est verendum, ne divinam indignationem incurrant, cum eos perpetrare patiuntur indigne, que fidei nostre confusionem inducunt. Hec ibi. Dicit ergo iam dictus vir gloriosus multa in sermonibus suis contra Iudeos in quibus sepe concludit quod synagoga eorum non solum est lupanar, et theatrum, sed etiam spelunca latronum et beluarum diversorium. Immo et aliquid aliud, quod dici posset gravius et inmundius, de cuius verbis ex multis hec pauca scribentur. Unde in primo sermone circa principium huiusmodi, introducens sermonem sic dicit: Languor alius gravissimus nostram ad medendum linguam vocat. Languor utique eo perniciosior quo in ipso Ecclesie corpore natus coalescit; hunc igitur primo necessario excidere debemus, et tunc demum eorum qui extra sunt solicitudinem gerere; primo curare proprios, postea vero alienos; quis autem morbus est iste? Solemnitates infelicium amentiumque Iudeorum appropinquant perpetue ac iuges tube, scilicet, scenophegie, ieiunia, plurimique ex nostris nobiscum se sentire asserentes pergunt. Alii quidem inspiciendi gratia, alii autem ut festa una cum eis celebrent, unaque ieiunent. Hanc ego pessimam consuetudinem volo nunc arcere ab Ecclesia. Et parum infra dicit: Sed omittamus interim istos, scilicet, quosdam hereticos qui vocabantur Annomii; atque ad infelices amentesque Iudeos convertamur. Neque sane admiremini, cur ego ita illos appellaverim. Sunt enim revera infelicissimi, stolidissimique mortalium, qui tanta et tam eximia munera sibi celitus collata excussere de manibus, omnique studio abiecerunt. Et infra: Nihil eis infelicius, qui ubique contra salutem suam currunt. Nam et quando oportebat servari legem conculcabant eam, et modo quando quievit lex, eam observare contendunt, Quid ergo illis dici potest miserabilius, qui non solum prevaricatione legis irritant Deum, sed etiam observatione? Quo circa recte dictum est ad eos: dura cervice et incircunciso corde: vos semper Spiritui Sancto restitistis, non solum prevaricando legitima, sed intempestive ea servare cupiendo. Merito sane eos dura cervice esse dixit. Et infra: Tunc te ieiunare oportuit, o infidelis gens, quando te ebrietas pertrahebat ad hec precipitia, quando voracitas tua impietatem pariebat, non nunc; nunc enim ieiunium tuum improbum est, et execrabile. Et infra: Inter synagogam enim et theatrum nihil interest, id si cui fortasse non videtur meque audacie insimulat, quod nullam theatri et synagoge dixerim esse differentiam, ego potius eum stultitie ac temeritatis arguam. Siquidem enim a me ipso loquar, arguat me; sin vero prophete verba pronuntio mecum grate suscipiat; scio equidem quam multos christianos revereri Iudeos, illorumque conversationem putare venerabilem, idcirco perniciosissimam hanc opinionem radicitus evellere festino. Et infra: Non modo autem lupanar et theatrum synagoga est, sed et latronum spelunca et beluarum diversorium. Et infra: Cum vero Deus dereliquerit eam, quenam iam salutis spes relinquitur? Nonne demonum diversorium efficitur is locus quem ille deseruerit? Sed dicturi fortasse sunt: nempe et ipsi adorant Deum. Absit ut quisquam id vel sentire audeat, vel dicere; nullus omnino Iudeus colit Deum. Quis hoc ait? Dei Filius, scilicet: Si enim, inquit, Patrem meum cognovissetis, et me utique cognovissetis; quid hoc testimonio certius afferri potest? Si igitur Patrem nescierunt, Filium crucifixerunt, repulerunt Spiritus Sancti gratiam; quis non iam constanter asseveret locum illum demonum esse diversorium? Non adoratur illic Deus? Absit id penitus, sed idolatrie iam locus ille est, Et tamen eum quasi religiosus sit nonnulli venerantur, quod sane non coniectura assequor sed experimento didici. Et sequitur infra: Nec enim regiis aulis honestiora sunt stabula, immo vero stabulo omni synagoge locus ignobilior est. Nec enim latronum aut cauponum tantum, sed etiam demonum est diversorium. Nec id de synagogis tantum dixerim, sed multo magis de infelicium ipsorum Iudeorum animabus, idque in fine orationis conebor ostendere. Hortor igitur et commoneo ut ista maxime memorie mandetis que diximus. Et infra: Considerate, queso, quibus, scilicet, Iudeis, illi, scilicet, christiani, communicant, qui Iudei modo ieiunant, illis nempe qui clamaverunt: Crucifige, crucifige; qui dicebant: sanguis eius super nos et super filios nostros. Et infra: Quoniam vero nonnulli synagoge locum honestum et religiosum arbitrantur, pauca etiam ad eos necessario dicenda sunt: cuius rei gratia queso locum illum reveremini, contemnendum omnino, et execrabile et fugiendum? Lex, inquit, ibi posita est, ac prophetarum libri; quid hoc ad rem? Num enim ubicunque hi libri sunt, locus etiam continuo sanctus erit? Minime sane. Equidem idcirco maxime synagogam odi ac detestor, quod, cum prophetas habeant, illis minime omnium credunt, eosque quotidie legentes, testimonia illorum non admittunt, quod maxime iniquum et iniuriosum est. Et infra: Prophetas illic, scilicet, in synagogis, Moysemque incluserunt, non honorandi gratia, sed ut contumeliis et ignominiis afficiant; cum enim dicant ipsos ignorasse Christum, nihilque de eius adventu predixisse, quam inferre possunt sanctis viris illis maiorem contumeliam, dum illos accusant suum ignorare Dominum, impietatis sue socios dicunt? Itaque ideo maxime ipsos et ipsorum synagogam odisse merito debemus, quod sanctos illos contumeliosissime tractant. Et infra: Immo hoc ipsum maioris illos impietatis reos efficit quod tam perdita voluntate ac sententia libros illos continent. Nec enim tanti criminis rei essent nisi prophetas habuissent, nec essent adeo inmundi ac profani, nisi sacras litteras legerent; nunc autem idcirco omni spe venie privati sunt, quod cum precones veritatis habeant adversus illos ipsos atque adversus veritatem inimicos et infideli mente perdurant. Itaque idcirco maxime el profani et scelesti sunt ac perditi, quod cum prophetas relegant hostili animo illis utuntur; quocirca hortor ac moneo ut illorum cetus fugietis. Hoc enim parum inde detrimenti capiunt infirmiores fratres, nec nimiam Iudeis ipsis datur arrogantie occasio, si videant nos cultorem eius quem ipsi crucifixerunt, illorum ceremonias persequi religiosasque existimare; nonne se putabunt omnia optime gessisse, nostraque omnia inania et nulla, cum vos, qui ea prefertis ac colitis, ad adversarios illorum atque eversores accurratis? Et infra: Fugiantur itaque illorum concilia et loca, neque solum sanctorum librorum gratia venerationi non habeantur, verum ipsorum in primis gratia, et odio et execrationi sint, quod sanctos illos contumeliis afficiunt, dum neque ipsorum dictis fidem habent, ipsosque impietatis sue socios affirmant; qua profecto sanctis illis nulla maior iniuria inferri potest. Et infra: Ceterum libri illi in sanctitate sua durant, neque eam loco propter convenientium flagitia communicant; idem itaque et de synagoga sciendum est, et si enim illic idola non sunt, demones, tamen incolunt locum. Et infra: Quod si quis me audacie insimulet, ego rursum incredibiles eius stultitiam atque insaniam arguam. Nam oro: ubi demones habitant, etiam si desint statue, nonne impietatis locus est? Ubi Christi conveniunt interfectores, ubi probro habetur crux, ubi blasfematur Deus, ubi Pater ignoratur, ubi gratia Spiritus renuitur? Immo maius inde perniciosiusque detrimentum sumitur quam ex idolorum templis: illic enim nuda et aperta impietas non facile quempiam attraheret aut falleret, cui cordis ac prudentie quicquam inesset; hic autem cum se Deum adorare asserant, et adversari idola prophetasque habere in honore, verbis istis plurimos ex simplicibus fratribus illiciunt, atque intra sua retia includunt. Itaque horum ac gentilium impietas par est; fallendi autem ratio periculosior apud istos est, quippe et apud hos ara deceptionis, invisibilis erecta est, in qua non oves et vitulos sed humanas animas mactant. Prorsus vero, tu, si Iudaicam superstitionem veneraris, quid tibi nobiscum commune est? Si enim magna et honesta Iudaica sunt,nostra ergo falsa et reiicienda. Sin vero nostra verissima sunt, ut sunt, profecto fallacie illa plenissima sunt. Et infra: Animadvertitis demones illorum inhabitare animas, graviusque modo illos vexare quam antea? Nec sane mirum. Tunc enim impii in prophetas fuerunt, nunc in ipsum prophetarum Dominum. Hominibus ergo plenis demonio, totque inmundos habentibus spiritum, in que cedis et homicidiis nutriti, congredi presumitis, nec exhorrescitis? Istosne alloqui oportuit et vel brevi sermone dignari, et non magis tanquam communem pestem ac morbum humani generis odisse atque execrari? Nonne omnem speciem iniquitatis exercuere? Nonne prophete omnes prolixos illos sermones eos accusando consumpserunt? Quam tragediam, quod iniquitatis genus isti suis flagitiis non trascendunt? Et infra: Quante igitur stoliditatis est quanteque dementie, qui ignominia perpetua notati sunt, qui a Deo derelicti, qui Dominum irritaverunt, eis se in suis solemnitatibus prebere consortem? Si quis filium tuum enecuisset, num oro illum tolerasses? Num illius alloquium admitteres? Ac non magis ut pessimum demonem, ut diabolum ipsum exhorresceres? Domini tui Filium interfecerunt et audes cum eis congredi? Et is quidem qui occisus est, ita te honoravit ut fratrem suum coheredemque faceret. Tu econtra ita illum inhonoras, ut interfectores eius, et qui cruci illum affixerunt foveas, ac solemnitate et communione honores atque ad eorum profana loca gradiens impuras conscendas valvas, communicesque demoniorum mense? Ita enim ego appellandum censeo post occisionem Christi Iudaicum ieiunium. An vero non demonibus favent, qui Deo contraria gerunt? Et cetera. Plurima ex hoc sermone Chrysostomi brevitatis causa dimisi, signanter similitudines pulchras, auctoritates mirabiles ac exempla perlucida, que omnia ad insinuandam Iudeorum perversam obstinationem et execrabilem maculam, in eodem vir sanctus adducit. Sed iam ad sermonem eius secundum pertranseo.

Sequuntur dicta de secundo sermone

Nec enim id mihi dixeris quia ieiunant, id potius ostende quia ex Dei sententia ieiunent, alioquin ebrietate omni ieiunium hoc nequius ac turpius est. Non enim solum quod ab eis geritur inspiciendum, sed rationem quoque cur id faciant sollerter inquirendum est. Nempe enim quod secundum voluntatem Dei fit, etiam si malum videatur, omnium optimum habendum est; quod autem preter voluntatem illius ac sententiam fit, etiam si videatur optimum, id omnium pessimum ac nequissimum est. Et infra: Hac igitur regula, istud quoque ieiunium examinemus. Et infra: Et si quidem hos ex Dei nutu ieiunare perspexeris opus amplectere, sin vero preter illius voluntatem hoc facere animadverteris, eos ut ebriis omnibus et amentibus furiosisque nihilo meliores, odi atque execrare. In hoc autem ieiunio non causa solum inquirenda est, sed et locus et tempus. Et infra: Qua ergo ratione tu te servari putas, qui te ultro ad iniquam illam ac profanam conversationem transfers? Num parum inter nos atque Iudeos interest? Num pro minimis quibusque controversia est, ut tu unum idem esse arbitreris, et misceas que misceri penitus non possunt? Crucifixerunt illi Christum, tu adoras. Videsne quantum sit medium? Quomodo ergo tu ad interfectores illos curris, qui te crucifixum adorare asseris? Et infra: Erat aliquando tempus quando ista servari oportebat, sed modo iam non est, et ideo quod aliquando in lege fuit, nunc preter legem est. Et infra: Quoniam in illos iam invehi cupio, necessario pluribus agendum esse cernitis, ut ostendamus Iudeos, dum ieiunant modo, legem importune hac observatione violare, Deique precepta calcare, contra illius decretum ac voluntatem cuncta semper faciendo. Denique cum illos iuberet ieiunare, tunc impingabantur et dilatabantur; quando autem illorum adversatur ieiunium, tunc ieiunare contendunt. Cum illos offerre sacrificia precipiebat, ad idola currebant, quando festa eos volebat celebrare, tunc celebrare recusabant, modo contra illius nutum huiusmodi celebritatibus insistunt. Que circa recte beatus Stephanus ad illos ait: Vos semper Spiritui Sancto restitistis. Ad hoc solum, inquit, studiose operam dedistis: ut iussis Dei semper contraria faceretis. Sic igitur hodie quoque agunt; unde id constat? Ex ipsa lege, scilicet, nam in ipsis festivitatibus iudaicis, non solum tempus observandum precipit lex, sed locum etiam. Et infra: Et si servum habes, et si uxorem, domi contine ac severissime coerce. Si enim ad theatrum ire non permittis, multo id magis in synagoga faciendum est. Maior enim hic iniquitas admittitur; illic quod fit peccatum est, hic autem impietas; nec tamen hoc dicimus ut ad theatrum ire permittatis, et illud enim malum est, sed ut hoc multo amplius prohibeatis. Quid oro accurris videre tibiis homines concrepantes cum domi potius sedere debeas, ac pro illis ingemiscere et lacrimari qui Dei preceptis reluctantur, qui diabolus choree sue consortem ac ducem habent? Ut enim antea dixi, quod preter voluntatem Dei fit, et si hoc aliquando permissum erat, postea tamen iniquitas est, mileque cruciatuum materia, et cetera. Multa quidem etiam de hoc sermone brevitatis causa subticui, signanter tamen similitudines gratiosas quibus allicit et commonet ipsos Ecclesie pastores ad curandum et custodiendum populum Dei cum diligentia et fervore, specialiter ab hac pestifera labe. Item probationes invectivas contra ipsos Iudeos pulchras et efficaces ad eos convincendos, quod omnia quecunque nunc agunt, omnia illa agunt contra Dei voluntatem eiusque legem et beneplacitum, et ideo non sacrificia aut ieiunia sunt dicenda, sed magis iniquitas et sacrilegium. Item exhortationes fervidas et efficaces ad commonendum omnem hominem christianum ut pro salute proximi sui se reddat sollicitum et officiosum, et ad hoc se cognoscat lege evangelica obligatum. Sed omnibus his nunc relictis ad tertium sermonem convertar.

Sequuntur dicta de tertio sermone.

Itaque pugna illa quidem quam adversus Iudeos inieramus fine debita conclusa est, ac profligatis hostibus, victorie coronam reportavimus braviumque rapuimus priori illa disputatione nostra. Curavimus enim ostendere que nunc ab eis agerentur omnia contra legem fieri esseque funestam transgressionem hominumque contra Deum pugnam atque bellum, idque divinitus adiuti diligentius ostendimus. Et infra: Adhuc tu, Iudeo, ambigis, Christi prophetarumque responsis rerumque ipsarum eventibus contra te testimonia sententiamque ferentibus? At id mirum non est eiusmodi quippe gens vestra semper fuit impudens, contentiosa, manifestissimisque reluctari solita. Et infra: Illud interim a vobis postulo, id oro, id deprecor ut fratres servetis nostros, eosque errore liberatos ad veritatis lucem revocetis. Nulla enim est audiendi utilitas, si que auditis, operibus implere non curatis. Nam que dicta sunt, non vestri causa, sed infirmiorum fratrum diximus, ut hec illi a nobis audientes ac nequissima consuetudine erepti, sincere atque integre christiane religionis cultum servent pessimasque fugiant Iudeorum synagogas queque in urbe et que in suburbano sunt speluncas latronum et demonum diversoria; nolite igitur illorum salutem prodere sed perscrutantes ac studiose inquirentes huiusmodi infirmos ad Christum reducere satagite, ut et in presenti et in futuro seculo laboribus omnibus longe excellentem retributionem capiamus, et cetera. Multa denique brevitatis causa ex hoc sermone dimisi cum latissimus esset, in quo vir sanctus multa disseruit de mirabili Christi virtute ac de extensione sue sanctissime legis, et de eius radicatione contra seculi huius potestates et principes, ac de patientia martyrum et de eorum per tormenta gloriosa ac celesti victoria, et quomodo hec omnia a Christo fuerant predicta, et alia plura similia, que omnia, ut predixit, opere completa sunt, in quo eius virtus mirabilis et divinitas lucidissime monstrata et comprobata est; et quomodo omnes magnos viros qui sectam aliquam introducere voluerunt et post se discipulos ac sectatores relinquere, quorum ibi plurimos recitat, ipse Iesus benedictus, mirabiliter transcendit, ac omnes illos divinitatis virtute incomparabiliter superavit, et tamen iste idem gloriosus Iesus Iudeorum templum destruendum, eorumque desolationem et captivitatem extremam predixit, ac sic, ut dixerat, opere complevit. Et quomodo hec est grandis calamitas in Iudeis quod Christo non credunt post tanta et mirifica signa et post tam evidentissima rerum testimonia, in tam longissima ac perpetua eorum misera captivitate exhibita et monstrata; et ibi ponit multa de eorum duritie ac infidelitate. Ad idem commemorat tres antiquas Iudeorum transactas captivitates, scilicet, egyptiacam, babylonicam, et eam que sub Antiocho rege Machabeorum temporibus inducta est; quarum prima quadringentis annis duravit; secunda autem septuaginta; tertia vero solummodo tribus annis; et quomodo in qualibet harum dictarum captivitatum Iudei semper habuerunt prophetas et duces, et etiam, dum existerent in captivitate, cognoverunt tempus quo terminari debebat quelibet harum captivitatum, et ipsi liberandi erant ab oppressione suorum inimicorum; secundum quod ibi satis abunde declarat, hinc inde ad huiusmodi probationem diversa complicans testimonia. De hac vero longissima ac perpetua eorum captivitate que, Christi iudicio, in penam sue sacratissime mortis tenentur, probat esse totum contrarium, cum nec habeant nec habituri sint ducem nec prophetam aliquem, aut quodcunque simile aliquid, quod sibi prodesse valeat contra huiusmodi eorum miserabilem ac perpetuam desolationem; immo multoties tentaverunt ab eadem se eripere et templum recuperare et reedificare, et mirabiliter ac divinitus fuerunt prohibiti et conturbati, secundum quod etiam temporibus suis, scilicet beati Ioannis Chrysostomi, eis hoc idem contigisse describit. A cuius temporibus usque adhuc iam plus quam mille anni finxerunt in hac ipsa sua durissima captivitate. Unde recte ex hoc contra eos arguit et concludit quod huiusmodi eorum captivitas duratura sit usque in finem et quod nunquam amplius recuperaturi sunt templum nec cetera alia ad illius veteris cultus ritum et celebrationem quomodolibet pertinentia, et quod ipsa eorum perfidia, qua contrarium sperare se putant, et aliquando opere etiam aussi sunt attemptare nihil aliud est quod contra Dominum magna presumptio et quedam eorum infidelis ac ceca obstinatio, cum non sit consilium contra Dominum, nec eidem qui hoc sic egit et ordinavit resistere possit quisquam mortalium, secundum quod, ut iam dictum est, ibidem multum lato sermone declarat; que omnia, brevitatis causa relinquens, stilum iam ad quartum eius sermonem converto.

Sequuntur dicta de eius quarto sermone.

In primis excusat se a predicatione martyrum quos illa die colebat et venerabatur Ecclesia; dicit ergo quod gratior erit martyribus sermo contra Iudeos quam in laude ipsorum martyrum factus. Unde inter alia sic dicit: Idcirco hec illis longe est gratior materia. Nihil enim illorum, ut dixi, glorie ex nostris laudibus adiicitur, ceterum ex huiuscemodi certaminibus magnam voluptatem capiunt, que contra Iudeos institimus, eaque in primis verba libentissime audiunt que pro Dei gloria dicuntur, Iudeos ideo quam maxime oderint martyres, quia, quem illi crucifixerunt, ipsi ardentissime diligunt; isti clamabant: sanguis eius super nos et super filios nostros; illi pro eo suum fuderunt sanguinem; itaque libentissime hos sermones audient. Et infra arguit multipliciter contra eos querens propter quod peccatum sint nunc in tanta et tam perpetua desolatione et captivitate, et sic ignominia perpetua notati sint. Et enumerat multa et nefanda crimina et peccata eorum que, temporibus antiquis, tam in Egypto quam in deserto quam etiam in Hierusalem et extra, contra Dominum et prophetas et legem comiserunt adorantes idola, prophetas persequentes et occidentes, in Deum murmurantes, et in Moysem et Aaron insurgentes, ac filios et filias suas demonibus sacrificantes, et tamen propter omnia ista nunquam Deus eos dereliquit omnino, immo correxit et castigavit et insuper beneficia plurima, et maxima prestitit; signa in Egypto propter eos faciendo, mare ad eorum transitum aperiendo, et pane celi eos pascendo, victoriam contra inimicos sine armis eis concedendo, et cetera talia, que longum est enarrare, et tamen nunc cum nihil horum agant, quia idola non colunt, filios non occidunt, nec prophetas persequuntur, nec Deum blasphemant, nec contra eum susurrant, immo eum, ut sibi videtur, ferventissime colunt, tamen sunt in perpetua captivitate et desolatione, a Deo omnino derelicti; unde concludit quod hoc fit propter eorum immanissimum crucifixionis Christi peccatum, respectu cuius alia omnia crimina ante dicta nulla fere reputantur; unde inter alia sic dicit: An forte tunc alius Deus erat, alius nunc? Nonne idem ipse est qui et tunc illa disponebat, et nunc ista operatur? Cuius ergo rei gratia, quando maiora erant scelera ac flagitia vestra, magno vos in honore habuit; quando autem minora peccatis vos omnino execratus est, atque ignominia perpetua notavit? Si enim vos propter peccata adversatur nunc, longe id magis facere debuit tunc. Sin vero tunc impie agentes tulit, multo magis modo vos ferre convenerat, quando nihil tale presumitis. Cur ergo non tulit? Ego tamen aperte eloquar veritatem, si vos eam proferre erubescitis; immo non ego, sed ipsa rerum veritas, quia Christum occidistis, quia contra Dominum sceleratas extendistis manus, quia fudistis pretiosum sanguinem, idcirco nulla iam vobis emendatio, nulla venia, nulla excusatio reliqua est; tunc enim in servos impie sevistis, Isaiam, scilicet, Moysem et Hieremiam; tunc et si quedam impietas admittebatur, at nondum supremum impietatis et scelerum verticem attingeratis; nunc vero, antiqua omnia facinora, pre huius magnitudine sceleris quo in Christum indignissime atque immanissime sevistis, fere evanescunt, atque nulla sunt. Idcirco nunc etiam diriores penas exsolvitis. Hec igitur omnino causa est vestri perpetui dedecoris. Et infra ponit multa et mirabilia per que invehit in Iudeos probans id quod supra contra eos, scilicet, quod propter eorum immanissimum crcifixionis Christi scelus, omnem istam desolationem ac perpetuam captivitatem iustissime incurrerunt in qua Deus perpetuo exsecratus est eos, nec habent ducem, nec principem, nec sacerdotem, nec quicquam aliud per quod placare Deum et placare eidem possint; immo per contrarium, per hec que nunc faciunt, Deum eos irritare demonstrat, atque convincit. Unde cum de huiusmodi plura dixisset eo de ordinatione pontificis secundum legem plurima enarrans, nihil huiusmodi tale Iudeos nunc facere convicisset, statim contra eos, post multa conclusit: Cum ergo dicat, scilicet, lex, per hec perfectus est, scilicet, sacerdos, per hec mundatus est, per hec sanctificatus, per hec placavit; nihil autem huiusmodi nunc fiet, non hostia, non holocaustum, non sanguinis aspersio, non olei unctio, non tabernaculum testimonii, non statuto dierum numero intra tabernaculum iugis immolatio; constat profecto eum qui apud eos nunc sacerdos est, imperfectum esse, impurum, scelestum, profanum, ac per id magis Dominum irritare. Et infra post alia, concludit et dicit: Hoc ritu pridem constituebantur sacerdotes, nunc autem omnia que faciunt Iudei ludibria sunt irrisionis, confusionis, fraudis, sceleris, iniquitatibusque plenissima. Istos ergo tu sequeris, qui contra Dei leges omnis studiose et facere et dicere contendunt, atque ad illorum synagogas accurris? Neque expavescis, neque metuis ne fulmen superne demisum tuum comburat caput? An ignoras eum qui in spelunca latronum deprehensus fuerit etiam si latrocinia minime exerceat, latronis infamia et supplicio afficiendum? Et quid ego latronum mentionem facio? Nostis profecto omnes ac meministis cum imperatoris statuas quidem apud nos impura et perditi evertissent, non illos solos qui id scelus admiserant, verum omnes quoque que pretereuntes, simpliciter id factum aspexerant, ad iudicia raptos, atque cum sceleris auctoribus adictos eandem excepisse sententiam. Tu ad eum locum, ubi Pater contumeliis afficitur, ubi blasphematur Filius, ubi Spiritus irritatur, accurrere festinas? Oro te ne paves neque exhorrescis in loca illa profana et impura te ipsum precipitans? Quam oro veniam habiturus es? Quam excusationem inventurus qui te ultro in barathrum impellis ac per precipitia deicis? Neque enim mihi dixeris illic reconditam legem ac prophetarum libros. Non id satis est ad sanctificandum locum. Quid enim maius est, libros alicubi iacere, an libro rum scripta eloqui ac memoriter tenere? Quid ergo, queso te, quoniam diabolus de scripturis locutus est, num idcirco sanctificatum est illius os? Quis id dixerit? Immo vero diabolus quod erat perduravit. Quid demones? Quoniam predicabant et dicebant: Hi homines servi sunt altissimi Dei, annuntiantes vobis viam salutis, num idcirco illos inter apostolos dinumeravimus? Nihil minus. Ceterum similiter eos odimus atque execramur. Verba igitur prolata non sanctificant, et libri reconditi sanctificant? Quam hoc rationem habeat? Et quidem idcirco maxime synagogam exhorresco, quia leges habet et prophetas, longeque amplius nunc illam odi, quam si nihil huiusmodi nunquam habuisset. Cur id? Quia per huiuscemodi illecebram plurimi ex simplicioribus fratribus illic seducuntur. Quippe et demonem illum loquentem magis quam si tacuisset eiecit Paulus: Fatigatus enim, inquit, spiritu, dixit ei: Exi ab eo. Cur ita? Quia clamabat: Hi homines servi Dei altissimi sunt. Tacentes enim non fallerent, loquentes vero plerosque simpliciores seduxissent ac persuasissent, et in reliquis sibi fidem habere; ut enim suis fallaciis aditum preberent, idcirco mendaciis vera pleraque miscuere; sicut qui venenum clam temperant, calicis os melle liniunt, ut ea potio gratius absorbeatur. Ideo Paulus quoque maxime indignabatur, eosque coercere satagebat, quia nihil ad se pertinentem dignitatem rapiebant. Idcirco et ego Iudeos odi, quia legem habent, ipsi maxime violatores legis, atque inde simpliciores quosque illicere nituntur. Non tanti criminis rei tenerentur, si prophetis fidem non habentes Christo non crederent. At nunc omni spe venie privati sunt, cum illis se credere dicentes, eum quem illi predixere contumeliis afficiunt. Et infra: Id, inquam, pavendum est ne in die illa a iudice seculorum audiatis: Discedite a me, non novi vos. Communicastis enim his qui me crucifixerunt, solemnitatesque quas ego dissolvi, contendentes adversum me instaurastis; accurristis ad synagogas violatorum meorum Iudeorum, atque ego quidem templum destruxi ac ruere feci religiosum illud fanum, quando apud se honoranda illa continebat, vos autem domicilia nullo modo cauponis meliora speluncamque latronum venerationi habuistis. Nam si quando in templo erat cherubim, quando arca, quando adhuc Spiritus florebat gratia, nunc quidem dicebat: fecistis eam speluncam latronum, nunc autem domum negotiationis propter illorum, scilicet, iniquitates ac scelera et homicidia, nunc quando illos deseruit Spiritus gratia sublataque sunt honesta illa omnia, atque adversus Deum pugnantes pessimum hoc obsequium, et ex lege, id est, extra legem observationem consummant, que iam reperiri poterit digna appellatio qua synagogam merito cognominamus? Si enim tunc spelunca latronum fuit quando servabatur adhuc religiosus ritus, nunc sane qui illam vel lupanar dixerit, vel iniquitatis locum, sive domicilium demonum, sive diaboli arcem, sive animarum interitum, sive totius perditionis precipitium et barathrum, sive aliud quodlibet illam appellaverit, minus profecto dicturus est quam illa mereatur. Templum videri cupis? Noli ad synagogam currere, sed tu esto templum. Unum evertit Deus templum Hierosolymis, et innumerabilia erexit, longe illo honestiora atque digniora. Vos enim, inquit Apostolus, templum Dei vivi estis; instrue, exorna, compone hanc domum, fuga ex ea omnem cogitationem nequam ut sis membrum Christi honorabile, ut efficiaris templum Spiritus Sancti; fac et alios huiusmodi, et cetera. Multa quidem et alia tam contra Iudeos brevitatis causa ex hoc sermone dimisi, quam etiam contra ipsos christianos fideles, qui salutem negligunt proximorum, et eos in caritate et mansuetudine non corripiunt, cum eos in huiusmodi iudaicos errores cecidisse conspiciunt. Sed iam ad sermonem quintum referatur stilus.

Sequuntur dicta de quinto sermone.

In quo inter alia sic dicit: Adhuc enim iudaicarum festivitatum reliquie supersunt; ceterum sicut illorum tube theatricis erant nequiores, ieiuniaque ebrietate omni et commessatione fediora, ita et tabernacula quo modo illi figunt meretricum cellulis nihilo honestiora sunt, immo etiam obsceniora; ac nemo ea, quod ita dixerim, audacie insimulet. Est enim summa insolentia summaque nequitia non ita de illis et sentire et loqui. Nam cum adversus Deum contendentes, Spiritui Sancto resistentes agant omnia, quis iam de illis dubitet hanc ferre sententiam? Fuit aliquando festivitas illa venerabilis, sed tunc profecto quando ex Dei precepto ac legis instituto servabatur; at modo non ita; omnis quippe illius dignitas, dum contra voluntatem Dei fit, sublata est. Et qui maxime omnium et legem et celebritates illas antiquas violant, hi in primis sunt qui eas consummare nunc videri volunt. Nos econtra legem maxime in honore habemus, qui illi iam pridem senescenti requiem damus, ac veluti senem hominem quiescere iubemus, neque post canitiem pugnare ac luctare sinimus; neque rursus intempestive certamina inire, et cetera. Plurima etiam brevitatis causa de hoc sermone dimisi contra Iudeos, in quibus concludit multipliciter contra eos quomodo vetus illorum sacrificium cessare debuit, et omnino cessavit, et hoc non solum propter peccata eorum, sed etiam propter imperfectionem dicti veteris sacrificii, cui successit, sicut debebat succedere, sacrificium novi et eterni testamenti corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi, quod est undique perfectissimum, secundum quod ibi diversimode lato sermone deducit; ac exinde cum aliis concludit Iudeos modo nullum habere sacerdotem nec cetera huiusmodi illius veteris ritus et ministerii. Ac deinde in fine, magno caritatis fervore, excitat et invitat omnes Christi fideles ad desiderandum salutem et salvationem fratrum suorum christianorum, et signanter illorum qui per Iudeos fuerant decepti ad iudaizandum; multisque rationibus et exemplis declarat quanta benevolentia, quanto amore, quanta diligentia et fervore hoc unusquisque debeat agere, ut fratrem suum pereuntem ab huiusmodi errore convertat et salvet; sed hec omnia, ut dixi, brevitatis causa relinquens iam ad sextum et ultimum sermonem convertor.

Sequuntur dicta de sexto et ultimo sermone.

In quo inter alia dicit quod ieiunium Iudeorum est ebrietas quedam sine vino, et inde concludit Iudeos esse in conditionibus et proprietatibus omnino similes ebriis, immo turpiores atque peiores; unde ponens conditiones et proprietates ebriorum et applicans eas omnibus vitiosis, specialiter tamen dicit eas convenire ipsis obstinatis Iudeis; de quibus sic post alia concludit: Est quippe hoc ebrietatis proprium, ut sensum ac rationem tollat, neque sentire sinat feditatem suam, sicut etiam gravioris valetudinis indicium id est teterrimum, quoties languentes ne id quiden norunt quod languore detinentur; ita ergo et Iudei, modo ebrii cum sint, id omnino non sentiunt; itaque preteriit quidem illorum ieiunium omni ebrietate turpius ac fedius. Nos tamen fratrum nostrorum curam ac providentiam non omittamus, nec intempestivam putemus eorum iam esse diligentiam, et cetera. Deinde vero hanc ipsam materiam de fratrum correctione largo sermone prosequitur ac eandem applicans et adaptans ad hoc ipsum presens negotium, multa et miranda ponit, demonstrans omnibus fidelibus tam pulchris similitudinibus, quam etiam notabilibus exemplis quomodo in corrigendis et sanandis huiusmodi iudaizantibus ac pereuntibus fratribus omnem curam et sollicitudinem gerere debeant; nec unus pro alio se excusare, aut unus alium exspectare se fingat, in his que ipse ad salutem et honorem proximi poterit per se facere; et ad idem declarat quod hoc agendum est cum omni caritate et mansuetudine et benignitate, quantum fieri poterit, servata fidei veritate; ut sic fama proximi et Ecclesie honor et pax fidelium semper et diligenter observetur, et ideo multum invehit in eos, multumque reprehendit eos qui horum iudaizantium errores, et culpas eis detrahendo, eosque diffamando disseminant et publicant; ostenditque hoc esse peccatum maximum ac damnosum, quia sic fratres infamantur ac fides christiana plurimum inhonoratur; et ad ultimum non corriguntur huiusmodi errores, sed potius magis sic crescunt et augmentantur; secundum quod hec omnia, cum ceteris ad ea pertinentibus, in secunda huius operis parte, Deo dante, iam sepe institui largius declarare. Addit preterea ibidem vir sanctus atque mirabilis, quod quanto maior est numerus horum iudaizantium, maioraque ac graviora sunt crimina eorum, tanto cum maiore caritate et religiosa cautela, mansuetudine et benignitate debent corrigi et salubriter revocari; ac deinde, quia multi ad Iudeos accurrebant intuitu sanitatis, eisque familiaritate ac convictu necnon ritibus miscebantur, ab eisdem attracti atque decepti, putantes per ipsorum huiusmodi opera eos se posse sanari atque liberari, ideo satis lato et pulchro sermone declarat ibidem nihil huiusmodi eosdem Iudeos per talia opera infirmis se petentibus in veritate posse prestare, sed omnia talia ab eis facta esse prestigia, incantationes ac ligaturas, et veneficia inania atque sacrilega. Posito tamen quod ipsi pro huiusmodi opera prava atque sacrilega, aliquem possent ab infirmitate relevare atque curare, quod falsissimum est, concludit et dicit quod potius debet morbo consenescere, aut etiam morti succumbere, quam ad huiusmodi Iudeos Dei inimicos accurrere, ac talia committere; ad quod inferendum pulchras auctoritates, atque multa et mirabilia exempla, tam ex lege quam ex sacro evangelio producit; ac rationes efficaces et similitudines optimas eleganter adducit; breviter tamen sic ista concludit: Quod si curationes ille, aliquas tibi pretenderit, dixeritque se idcirco ad illos, scilicet Iudeos, properare, quia curare pollicentur, detege iam illorum prestigias, incantationes, ligaturas, atque veneficia, neque eis aliter curare videatur, nec revera curant. Absit id penitus. Ceterum ego, ut interim assentiam curare illos, nonne melius est mori quam ad inimicos Dei properare atque hoc modo curare? Que enim utilitas est ita curare corpus ut anima pereat? Quid emolumenti capimus si dum aliquo solatio fruamur, eternis ignibus ultro nos tradimus? Et cetera. Hec breviter excerpta ex dictis beati Chrysostomi contra iudaismum atque Iudeos a me hic dicta sunt tanta, non ut fratres nostros insimulem atque convicier qui ex eorum damnabili cecitate iudaismi, atque infideli et obstinata pernicie ad sanctam matrem Ecclesiam per sacrum baptisma venere, etiam si postmodum erraverint atque nunc errent; quos nobiscum unanimes et equales ac nostros per omnia compares et concives monstrare conatus sum tam lato sermone; ac deinde similiter pollicitus sum declarare in secunda huius operis parte, huiusmodi errantes atque iudaizantes debere corrigi et castigari canonice et secundum ordinem iuris, ablato omni rancore atque convicio et diffamatione, tam circa eum qui puniendus venire debebit, quam etiam circa ceteros fideles generis sui, quantum secundum Deum et conscientiam hoc observare licebit, prout sanctissima lex evangelica ac sacri canones iubent; sicuti corrigeretur ac puniretur alius quicunque generis alterius, deprehensus in eodem ac simili crimine, scilicet iuridice et mature ac cum omni pia et religiosa cautela in Christi caritate, ac eius mirabili evangelica mansuetudine; medicamentis enim eget qui huiusmodi est, non vulneribus; doctrinis salutaribus ac medicinalibus disciplinis, non amaris irrisionibus ac odiosis opprobriis, que corpus et animam simul irritant, interimunt, atque condemnant, et Ecclesiam Christi deordinant et infamant, ac deinde amaro quodam schismate eandem concutiunt atque conturbant, sicut, ut iam dictum est, in secunda parte largius habet declarari. Sed hec omnia supradicta a me adducta sunt et scripta contra Iudeos perfidos et obstinatos, dum, scilicet, in iudaismo permanserint, neque ad fidem sanctissimam nostram quomodolibet venire, ac Ecclesiam catholicam intrare decreverint; ut, scilicet, eos quales Ecclesia decernit et habet, qualesque a fidelibus suis habendos et evitandos iubet, ostendit et predicat, demonstrarem lupos rapacissimos et immanes sub vestimentis ovium venientes, ac canes rabidos et crudeles, christianas animas ac Ecclesiam catholicam, cuius sunt obstinatissimi inimici, multipliciter discerpentes. Scio nanque, ut iam dicta aliqua beati Chrysostomi repetam, scio, inquam, quamplures christianos revereri Iudeos ac illorum conversationem putare venerabilem, quod tamen erroneum, ut ex supradictis patet, ac nefas est cogitare; et quod omnium pessimum est, eosdem Dei inimicos Iudeos perfidos ataque sacrilegos, maiores ac principes nostri interponunt oratores et medios pro seipsis ad Deum ac pro suis negotiis periculosis et arduis, sicut ineundis bellis adversus alios reges et principes, aliquando patuit; et nunc in partu regine publice apparuit, pro cuius exitu ac expeditione felici, magna iactantia commoti sunt omnes Iudei publice orantes ac eleemosynas distribuentes, Deumque pro huiusmodi per eorum solemnitates impuras et impias, magno plausu ac supercilio deprecantes; eo quod per preconem, ut dicitur, eis sic facere fuerat iniunctum et imperatum, de quo satis mirandum est atque dolendum; ad hoc enim christiani sumus, sicut in nunc allegato sermone dicit beatus Chrisostomus, ut, scilicet, obtemperemus Christo, ac eius vivamus legibus, non ut ad illius hostes accurramus. Est enim certum et manifestum eosdem Iudeos esse in statu dammationis, sicut iam superius capitulo vigesimo secundo declaravi, et contrarium dicere esset hereticum manifeste, cum eius oppositum sit in sacra scriptura, non a quocunque, sed a ipso nostro gloriosissimo Redemtore expressum et declaratum (Marci, capitulo ultimo): Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur; et licet hoc de omnibus infidelibus teneat verum, specialiter tamen verificatur de Iudeis, cum eorum incredulitas sit peior ac gravior infidelitatis species, secundum quod declarat sanctus Thomas, secunda secunde, questione decima, articulo sexto; et supra similiter patuit ex dictis beati Ioannis Chrysostomi in presenti capitulo; et hoc propter eorum maiorem incredulitatem, ac omnimodam repugnantiam ad Christum et fidem nostram, contra quem contendentes et repugnantes agunt, et operantur omnia, ac per consequens contra legem et contra prophetas, Christum Iesum in omnibus figurantes ac predicentes et promittentes. Et idem certum est quod mortaliter et gravissime peccant in onmibus suis precibus et obsecrationibus, quas per huiusmodi ritus et ceremonias Deo se putant offerre in protestationem et assertionem sui infidelissimi erroris, secundum quod sanctus Thomas declarat et tenet secunda secunde, in allegata questione, articulo quarto. Et si Sarraceni iam secundum iura parificantur cum eis, hoc ideo est quia iam circunciduntur et iudaizant, nam iura antiqua magna differentia distinguunt inter paganos et Iudeos; semper tamen strictiori lege et rigore a nobis arcendi sunt ipsi Iudei. Quod autem Ecclesia eos in suis nefandis ritibus tolerat, hoc ideo est, quia non eos debet occidere aut destruere, aut per vim ad fidem convertere, sicut in sequenti capitulo statim largius haber declarari; quod tamen faceret si eos velut per quandam dissimulationem in huiusmodi suis ritibus non toleraret, quia sine istis iudaismus esse non posset, essetque iam infidelitas sua alterum genus rei, non tamen iudaismus. Et tamen iudaismus durare debet usque ad finem mundi, et Ecclesia habet tolerare Iudeos usque ad finem mundi, apud se dispersos et captivos, sicut statim capitulo sequenti patebit. Et ideo, licet, ut dictum est, eos Ecclesia toleret in suis ritibus, tamen non approbat, sed strictissime condemnat illos, ac ipsos Iudeos a suis fidelibus iubet esse districtis legibus sequestratos, scilicet, quod non habitent nec comedant cum eis, nec eos a sua convivia recipiant; item quod non vocent eos in infirmitatibus suis, nec ab eis medicinas recipiant, nec se cum eis balneent in eisdem balneis; item quod non permittant eos inter christianos habere seculares dignitates vel officia publica; item quod nullus eis in testamento quicquam relinquat, et cetera. Ipsos etiam Iudeos restringit et coartat in suis ritibus quantum potest, nam non permittit eis novas synagogas erigere, sed antiquas solummodo retinere, easque, si corruerint, reerigere, dum tamen non ampliores aut pretiosiores eas faciant, quam ante erant; item quod in diebus lamentationum non procedant in publicum, immo nec etiam fenestras aperiant; item quod talem habitum aut signum deferant quod manifeste ab aliis populis distingui ac cognosci valeant, secundum quod hec omnia ac plura alia districte sacri canones imperant. Et sic sancta mater Ecclesia per hec supradicta, et reliqua alia, ac per penas pro transgressoribus positas, huiusmodi perfidos et obstinatos Iudeos, quantum potest, restringit et artat, velut captivos ac infideles non qualescunque, sed improbos, Deoque et eius sanctissime legi adversos, et per omnia contrarios, ac populo christiano multum nocivos, eiusque ex opposito, directissimos inimicos; quod ideo sic, quantum potest, astringit et ligat, eorumque ritus et sacrificia per hoc ipsum condemnat; quia aliud de eis facere nequit, cum non eos debeat occidere aut per vim ad fidem reducere, sed eos per captivitatem usque in finem mundi apud se dispersos habere, sicut, ut iam dictum est, statim in capitulo sequenti patebit. Et ideo verendum est principibus ac maioribus nostris, ut Decretalis dicit, ne divinam indignationem incurrant, cum huiusmodi obstinatos Iudeos ea perpetrare patiuntur, que fidei nostre confusionem inducunt; sed multo magis verendum ac timendum est eis, cum ad perpetrandum ea, que confusionem nostre sacre fidei inducunt Iudeis sacrilegis, ipsi sunt auctores et causa, ipsique ab eis postulant aut imperant illa, sicut, ut dictum est, eos satis aperte fecisse compertum est, per huiusmodi opera, scilicet, orationes et suffragia, ab eis etiam publice expetita aut imperata, quod heresim sapere certum est; maximeque esset hereticum si post monitionem, aut debitam huius erroris notitiam et informationem, aliquis hec agere intentaret scienter et pertinaciter. An non hereticum est atque sacrilegum inimicos Christi perfidos ac obstinatissimos contra eum advocare atque ante eius conspectum adducere ad eum placandum, eumque misericorditer supplicandum, quorum sacrificium sacrilegium est coram eo, eorumque cultus impietas, quorum obsecrationes sunt blasphemie, orationesque sunt abominationes, maxime cum stent contra Dominum semper, omniaque agant contra Christum, et legem et omnia eorum huiusmodi opera cum ipsa sua execrabili oratione fiant in peccatum, cum in memoriam redeat iniquitas patrum eorum in conspectu Domini semper, et cum peccatum matris eorum, scilicet, synagoge in qua durant, quam etiam sequuntur ut matrem non deleatur? Unde cum hec omnia et plura alia sint multo ante de Iudeis perfidis prophetata, contra que non est dubium agere nostros principes et maiores, per huiusmodi ab eis orationes, ac cetera alia petita, ut dictum est, aut imperata suffragia, non inmerito timendum est eis, ne ipsum Dominum, ad quem huiusmodi infideles et obstinatos Iudeos transmittunt, intercessores et medios, provocent ad indignationem et iram contra semetipsos. Nam secundum beatum Gregorium, cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur; quod iam in simili facto contigisse, scriptura divina testante, compertum est quarto Regum, primo capitulo, ubi habetur quod: Cecidit rex Ochozias per cancelos cenaculi sui, quod habebat in Samaria et egrotavit, misitque nuntios dicens ad eos: Ite, consulito Beelzebub deum Acharon, utrum vivere queam de infirmitate hac. Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Tesbitem, dicens: Surge, ascende in occursum nuntiorum regis Samarie, et dices ad eos: Nunquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Acharon? Quam ob rem hec dicit Dominus: De lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris; quod et sic factum est, sicut subsequenter scribitur in eodem capitulo. Timendum itaque est huiusmodi nostris principibus et maioribus, qui in talibus Iudeos ipsos consulunt, ac per eos apud Deum adiuvari se credunt, et ab ipsis hoc idem deposcunt, ne simile eis iusto Dei iudicio, ac eius indignatione contingat, in ipsis eisdem rebus in quibus per hos inimicos Christi Iudeos adiuvari se credunt. Sed multo magis timendum atque pavendum est eis ne a Christo, quod absit, in illo ultimo et horrendo iudicio audire mereantur id quod superius hoc ipso capitulo scripsi, per verba Chrysostomi, scilicet, quod Christus dicturus est Iudeorum fautoribus et sequacibus suis: Discedite a me; non novi vos. Communicastis enim his qui me crucifixerunt; solemnitatesque quas ego dissolvi, contendentes adversum me instaurastis; accurristis ad synagogas violatorum meorum Iudeorum, atque ego quidem templum destruxi, ac ruere feci religiosum illud fanum, quod apud se honoranda illa continebat; vos autem domicilia nullo cauponis meliora, speluncamque latronum venerationi habuistis. Et cetera que fuerunt iam superius scripta. Accurrunt autem isti ad synagogas horum Christi crucifixorum Iudeorum, cum ab eis suffragia et orationes exposcunt; instaurant autem solemnitates eorum quas Christus dissolvit et interdixit, cum illas petunt aut iubent exsequi et celebrari, et in eis per se orationes effundi; unde non inmerito timere debebunt ne hanc ipsam supra dictam vocem a Christo audire mereantur. Et merito quidem: auferunt enim ab ipsis Iudeis vestem pudoris et maledictionis, quam, teste Propheta, Christus indidit eis: Induantur, inquit, qui detrahunt mihi, pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua; et rursum de eorum obstinato iudaismo predicit: Et dilexit maledictionem et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo; et induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius; fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper precingitur. Ecce quanta maledictione Propheta persequitur huiusmodi perfidum iudaismum, de quo ad litteram secundum sacros doctores intelligenda sunt supradicta; que omnia per nostros principes et maiores ab ipsis Iudeis videntur auferri, aut penitus adnihilari, dum eosdem sic verentur, et honorant, ut ab eis tanquam a Dei amicis, huiusmodi suffragia et orationes exposcant, aliaque communionis opera ad solos fideles pertinentia, cum eis conferant et coniungant, quod etiam ad Ecclesie sancte ac fidei christiane dedecus et perniciem nulli dubium est contigisse. Sic ergo finaliter, cum sacro Ecclesie canone concludamus, quod si Christi sumus filii et vere catholici, ac fideles, eosdemque Iudeos perfidos sicut sunt cognoscimus, ac reputamus eius directissimos et obstinatissimos inimicos, omniaque que ab eis geruntur et fiunt, prout sunt, credimus esse sacrilega et omni maledictione plenissima; ac deinde omnia et singula dogmata fidei nostre credimus esse verissima, omnique religione ac sanctificatione plenissima, prout sunt profecto, et coram Deo omni acceptione dignissima. Sic, inquam, concludamus atque dicamus quod sic nos debemus nos et nostra in huiusmodi Iudeis infidelissimis custodire atque secernere, sicut peram a muribus, ac a serpentibus gremium, sinumque ab ignibus custodiremus; quia sicut in precedenti capitulo tactum est, illam nobis Iudei retributionem impendunt, quam iuxta vulgare proverbium mus in pera, serpens in gremio et ignis in sinu, suis consueverunt hospitibus exhibere. Et ideo, neque eos alloqui, vel etiam brevi sermone dignare precipit beatus Ioannes Chrysostomus. Sed potius tanquam communem pestem ac morbum humani generis eos odisse et execrari, sicut in hoc ipso capitulo ex primo eius sermone descripsi.




ArribaAbajoCapitulum XXVI

Ubi commonitis fidelibus ut ab huiusmodi supradictis abstineant, declaratur qualiter cum Iudeis conversari debeant, ubi concluditur quod semper sunt inter nos, diligenti tamen separatione, et districta cautela tolerandi, et, ut convertantur, caritative invitandi, et quod continue ex eis aliqui debent converti, et quod tales sunt nobiscum in eadem communi gratia et lege communicationis suscipiendi, et quod in fine temporum omnes generaliter debent ad veram fidem redire, et eam cum ceteris fidelibus unanimiter profiteri


Adversus igitur tales ac tantos veritatis hostes et canes, contra Christum rabide oblatrantes, excitetur et exsurgat zelus domus Dei in nostris venerabilibus dominis rectoribus et prelatis, ut Christi vices contra eius inimicos viriliter agant, cuius locum in terris occupant et administrant; ne sic eum blasphemare permittant, et eius iniurias non pia et laudabili, sed impia et damnabili patientia tolerent, memores illius imitande sententie: Zelus domus tue comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me; succurrant ad invicem clarissimi principes nostri, et super inimicos crucis Christi tabescant, et eos velut verissimos hostes sui Altissimi Regis a se amputent et expellant, per quem ipsi regnant et in eternum se regnaturos sperant; dicentes cum illo sanctissimo rege et Propheta: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Quasi dicat sic: Nam perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. Vociferentur et exclament, honorandi Christi precones religiosi et quicunque predicatores, super hac tam profunda verborum Christi et sancte matris Ecclesie oblivione, qua eius inimici iam non cognoscunt nec verentur Ecclesiam Dei, et sic intra se contabescant et instent et inardescant in obsequium Domini Dei sui, cum Propheta dicentes: Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. Sed et omnes Christi fideles, quantum possibile est, separentur et fugiant ab his satellitibus antichristi, ne cum eis damnabiliter involvantur et pereant, iuxta illud Numerorum, decimo sexto: Recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere que ad illos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum; quod clariori verbo Apostolus admonet Christi fidelibus loquens de hac, quam agimus separatione, concludens, secunda ad Corinthios, sexto: Nolite, inquit, iugum ducere cum infidelibus. Que enim participatio iustitie cum iniquitate? Aut que societas lucis ad tenebras? Que autem conventio Christi ad Belial? Aut que pars fidelis cum infideli? Quasi dicat: Nulla. Nam secundum quod dicit Glossa: Ideo iugum nolite ducere cum infidelibus, quia vos estis iusti, illi iniqui; ideo in nullis debetis eis communicare. Vos estis lux per scientiam, illi sunt tenebre per ignorantiam. Vos estis membra Christi, illi membra diaboli. Christus et diabolus non conveniunt, quia ille omnia male, Christus omnia bene agit. Vos estis fideles, illi infideles; que pars est fidelis cum infideli? Nulla; ut enim Christus et Belial non conveniunt, sic fidelis et quilibet infidelis. Hec Glossa, omissis quibusdam intermediis. Hoc tamen summo studio atque omni diligentia servato, quod sicut nos frequenter beatus Chrysostomus hortatur et monet: Fratres semper servemus nostros, eos, scilicet, qui ad fidem Christi ex iudaismo venerunt; ne eos quocunque colore infamemus aut contemnamus et conturbemus, eisdem nullo modo insultemus, sed si forte erraverint et peccaverint, eosdem cum caritate et mansuetudine revocemus, curam omnem ad diligentiam pro eorum salute fraternaliter impendentes; aut si quisquam obstinatus extiterit in errore, puniatur pacifice et secundum ordinem iuris, sine infamia atque dispendio aliorum fidelium, qui sunt generis sui. Non tamen putet quisquam quod ipsis Iudeis a christianis sint sua que possident auferenda per vim, aut alia fraude quacunque, aut quod sint violenter ad fidem cogendi, aut quod invitis parentibus sint eorum parvuli baptizandi, aut quod sint a celebratione suarum festivitatum et damnabilium ceremoniarum a fidelibus prohibendi; aut quod sint ab eis iniustis et inhumanis asperitatibus pertractandi. Non hec suis fidelibus hortatur et iubet sancta mater Ecclesia, immo potius ea dehortatur et prohibet, suadens ut nemini demus ullam offensionem, ne vituperetur ministerium nostrum, sed quod in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros (Secunda ad Corinthios, sexto et Epistola prima ad Corinthios, decimo) hortatur Apostolus dicens: Sine offensione estote Iudeis et gentibus et Ecclesie Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non querens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Talis ergo debet esse conversatio aut separatio fidelium cum eis, qualem sacri canones iubent; que, licet multis constet implicata definitionibus et capitulis, fideli diligentia observandis; ad hoc tamen intentio eorum tendit in summa, ut, scilicet, catholica fides semper ab omnibus honoretur et polleat, et ipsi christiani fideles libera super eos exemptione preemineant; et sollerter custodiantur, ne in eorum conversationibus contemnantur aut periclitentur et sordeant; sed semper ab eis, sicut verissime esse probatur, velut ab astutissimis et diabolicis inimicis, dum sic permanserint, se custodiant et abstineant; taliter quos ipsi Iudei se captivos et subiectos agnoscant, et christianam fidem dominam et reginam intelligant, et cunctos eius fideles vereantur et timeant, ne se cum eis indebite inmisceant, et ne, ultra quam decretum est, supergrediantur et exsurgant. Habet igitur eos sancta mater Ecclesia, et observat innocuos; semper nihilominus captivos et subiectos, et hoc in memoriale peremne sui gloriosissimi Redemptoris, et eius inefabilis misericordie, qua eos, sicut iustissime merebantur, occidendo in nihilum non redegit, sed sicut pius et misericors, sic inter nos eos dispergere voluit, ut nunquam eius miserationes deficerent, et nobis testes essent nostre solidissime fidei, et eius firmissime veritatis. Et hoc tam per se, quam per suos codices, quos semper retinent, ex quibus Christi mysterium et sancte matris Ecclesie perpetuam firmitatem probare possumus apertissimis testimoniis, sicut nos illa salubriter profitemur et credimus, ne forte ea ex nobis ipsis finxisse diceremur. Et ideo non satis fuit quod non occideret eos, sed hoc etiam esse debuit, quod dispergeret eos, et non solum ut eos simpliciter ubicunque dispergeret, sed inter nos, eius fideles, et non solum inter quosdam, sed inter omnes hoc agere deberet, ut ad omnes saltem eorum notitia perveniret, ut sic tam sacratissimi mysterii Redemptoris nostri memoriale pariter et testimonium habere possemus, secundum quod Augustinus declarat super illud Psalmi quinquagesimi octavi: Deus ostendit mihi super inimicos meos, ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei: Disperde eos in virtute sua, et depone eos, protector meus, Domine. Unde et duodevicesimo de Civitate Dei, capitulo quadragesimo sexto, declarat hoc idem, ubi sic ad propositum dicit: Nisi forte quis dixerit illas prohetias christianos finxisse de Christo, que Sibylle nomine proferuntur, vel aliorum, si que sunt, que non pertinent ad populum Iudeorum; nobis quidem ille sufficiunt, que de nostrorum inimicorum codicibus proferuntur, quos agnoscimus propter hoc testimonium, quod nobis inviti perhibent eosdem codices habendo atque servando per omnes gentes, etiam ipsos esse dispersos, quaquaversum Christi Ecclesia dilatatur. Nam prophetia in psalmis, quos legunt, etiam de hac re premissa est, ubi scriptum est: Deus meus, misericordia eius preveniet me. Deus meus, demonstravit mihi in inimicis meis; ne occideris eos nequando obliviscantur legem tuam. Disperge eos in virtute tua. Demonstravit ergo Deus Ecclesie in eius inimicis Iudeis gratiam misericordie sue, quoniam, sicut dicit Apostolus, delictum eorum salus est gentibus, et ideo eos non occidit, id est, non in eis perdidit quod sunt Iudei, quamvis a Romanis fuerint devicti et oppressi, ne obliti legem Dei ad hoc de quo agimus testimonium, nil valerent; ideo parum fuit ut diceret: ne occideris eos, nequando obliviscantur legem tuam, nisi adderet etiam: disperge eos; quoniam, si cum isto testimonio Scripturarum in sua tantummmodo terra, non ubique, essent, profecto Ecclesia, que ubique est, eos prophetiarum, que de Christo premisse sunt, testes in omnibus gentibus habere non posset. Hec ibi. Sustinet etiam eos et exspectat ut convertantur et salvi fiant; non enim populum istum Deus sic repulit et deiecit, quin semper aliquos ex eos convertat et salvet, sicut Apostolus clare inducit et probat (Ad Romanos, undecimo) dicens: Dico ergo: Nunquid repulit Deus populum suum? Absit. Nam et ego israelita sum, ex semine Abrahe, de tribu Beniamim; non repulit Deus plebem suam quam presciit. Intelligendum autem propter hoc quod hic dicit Apostolus, quod populus ille in illa veteri cecitate conclusus, repulsus est a Deo et reprobatus, secundum quod declaravi superius vicesimo quarto capitulo, et iam non esset eius populus; non tamen sic eum repulit, quin semper ex eis aliquos ad lumen fidei adducere non possit, sicut et facit. Non enim est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, nec auris eius aggravata, ut non exaudiat, sicut habetur Isaie, quinquagesimo nono. Sed isti qui sic convertuntur, licet antea non essent populus eius, iam tamen ad fidem advenientes efficiuntur populus eius, et equo iure cum aliis fidelibus de cetero censebuntur, et sic non repulit Deus plebem suam, quam presciit; quia ex Iudeis, qui nunc sunt, et ex eis, qui futuri sunt, Deus semper aliquos convertet ad fidem, quos se conversurum prescivit; qui ad plebem eius, scilicet, communionem fidelium in gremio sancte matris Ecclesie a tempore sue conversionis pertinere incipiant; sicut et hactenus aliquos semper convertit ex his qui precesserunt Iudeis ab exordio surgentis Ecclesie, usque ad tempus presens; quos similiter cum aliis fidelibus redegit in unum corpus Ecclesie, ut in ea eisdem legibus vivant, quibus et alii, et eis de beneficiis et gratiis utantur et gaudeant sicut et illi; ut postmodum eisdem premiis remunerentur, aut eisdem penis crucientur quibus et illi. Et ideo necesse est semper esse in Ecclesia bonos et malos ex eis qui ad fidem ex iudaismo venerunt, sicut et sunt boni et mali ex aliis fidelibus, qui undecunque vel quandocunque advenientes, fidem Christi receperunt; et per consequens eisdem legibus et iudiciis sive ad premia, sive ad penas diiudicari, quibus diiudicantur et diiudicandi sunt illi, tam nunc in Ecclesia militante, quam postmodum in triumphante, sicut in secunda huius tractatus particula plenius haber declarari; et sicut ex aliis fidelibus Deus ad dignitates, regimina et honores Ecclesie sue et catholice politie assumit bonos, et plerumque permittit ascenderé malos, utrosque tamen pro meritis iudicaturus; sic ex eis fieri vult et permittit qui ex hoc ipso genere Iudeorum conversi fuerint. Et ideo Apostolus in preallegato capitulo subiugit hoc idem, ut presumentes et arrogantes comprimat et convincat, qui putant totam Iudeorum gentem periisse, et neminem recte conversum fuisse, nec Ecclesiam Dei et politiam catholice fidei ex eis edificari, dirigi et gubernari posse; unde conveniens adducit exemplum de Elia, qui totum regnum Israel idolatrasse putabat, et se solum divinam legem et eius honorem fervido animo zelasse et conservasse affirmabat; cui responsus est a Deo, quod septem millia virorum fidelium et bonorum sibi conservaverat in Israel, quorum genua non incurvata fuerant ante Baal (Tertio Regum, capitulo undevicesimo), et sic ad propositum concludit Apostolus de genere Iudeorum quod semper reliquie eorum salve fient, et secundum electionem gratie Dei, in eius Ecclesia approbabuntur. Unde sic dicit: An nescitis in Elia, quid dicit Scriptura, quemadmodum interpellat Deum adversum Israel? Domine, prophetas tuos occiderunt, et altaria tua subfoderunt, et ego relictus sum solus, et querunt animam meam. Sed quid dicit Scriptura illi dixisse responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua sua ante Baal. Sic ergo et in hoc tempore reliquie secundum electionem gratie Dei salve fient. Dicit autem reliquias Israel debere salvari, ex eo quod pro maiori parte populus Iudeorum excecatus est a principio, quando apostoli et alii pauci, comparatione multitudinis Iudeorum, tantummodo in Christum crediderunt; et sic deinceps factum est usque ad presens tempus, et fiet usque ad mundi terminum; quia pauci ex eis crediderunt, et nunc credunt, aut credituri sunt comparatione multitudinis Iudeorum; qui proprie vocantur reliquie eorum, que secundum electionem debent Ecclesie fidelium annumerari, secundum quod ipse apertius concludit ad Romanos, nono capitulo, applicans ad hoc Isaie verbum, dicens: Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus Israel tanquam arena maris, id est, in maxima multitudine, reliquie Israel salve fient, id est, pauci respectu tanto multitudinis. Recte igitur concluditur quod debemus eos ad fidem caritative et amicabiliter invitare, quos putaverimus ad eandem posse converti; ut Dei coadiutores simus, secundum Apostolum (Prima ad Corinthios, tertio), si eius fideles filii esse volumus; dum sic reliquias sue preordinationis, in quantum in nobis est, colligimus et adunamus, secundum electionem gratie eius; et in hoc eius sanctissime Ecclesie, cuius membra sumus, devote et fideliter cooperamur; que ipsa die dominice passionis, pro eis ferventer exorat, ut Deus auferat velamen cecitatis eorum, ut convertantur ad fidem veram. Semper tamen dum Iudei manent, taliter cum eis debemus vivere et conversari, ut se Iudeos et subiectos possint agnoscere, et nos unius veri Dei fideles catholicos intelligere, quos in verissimam libertatem vocare dignatus est ipse. Nec sunt eis secreta fidei revelanda, nec cetera ad eos pertinentia sic solutis habenis relaxanda, quantuncumque sint boni, et habeatur spes de eorum conversione; nisi quantum eorum procurande saluti, discreta moderatione videbitur expedire; ne forte conversi in pristinam feditatem et rabiem, margaritas nostras conculcent, et nos funestis dentibus suis, iuxta Christi verbum, dilacerent (Maththei, septimo), et exinde, quantum eis datum fuerit, fidem nostram impugnent. Postquam vero fuerint ad fidem nostram et sanctam fidelium Ecclesiam ingressi, debent a nobis equali gratia et amore cum ceteris fidelibus pertractari, secundum quod in capitulo sequenti largius habet declarari, et in responsione argumentorum latius explicari. Alii vero quicunque Iudei, qui in sua cecitate permanere contendunt, debent a nobis sollertius evitari, et districtis legibus coartari, secundum quod nunc superius, et in precedenti capitulo presignavi, ne iugum super eos a Domino impositum, ab eis auferamus contra eius imperium, et sancte matris Ecclesie decretum, et eis ad eorum damnationem et cecitatem, et ad cetera mala, que inde sequuntur, prebeamus incitamentum. Sed potius talis a nobis inflicta salutaris vexatio, eorum auditui prebeat intellectum, sicut superius est dictum, ut dum scripturis nostris non credunt, compleantur in eis sue, quas ceci legunt, cum ad hoc sint dispersi per mundum, secundum quod declarat Augustinus (Duodevicesimo de Civitate Dei, capitulo quadragesimo sexto) dicens: Iudei autem, qui eum occiderunt, scilicet, dominum nostrum Iesum Christum, et in eum credere noluerunt, quia oportebat eum mori et resurgere, vastati infelicius a Romanis, funditusque a suo regno, ubi iam eis alienigene dominabantur, erradicati dispersique per terras, quandoquidem ubique non desunt, per scripturas suas testimonio nobis sunt prophetias nos non finxisse de Christo, quas plurimi eorum considerantes et ante passionem et maxime post eius resurrectionem, crediderunt in eum; de quibus predictum est: si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquie salve fient. Ceteri vero excecati sunt, de quibus predictum est: fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones et in scandalum; obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva. Proinde cum scripturis nostris non credunt, complentur in eis sue, quas ceci legunt. Hec ille. Istos igitur abominentur, et a sua conversatione christiani devitent, et suos fratres in Christo ad eius sanctissimam fidem undecunque advenientes, tota dilectione amplexentur et ament, et eis viscera caritatis toto amore demonstrent, ne versa vice contingat, quod absit, ut illos Christi inimicos, ultra quam decet, recipientes, et istos eius pusillos scandalo offendentes, illi suggerant mammas Ecclesie, isti vero sitiant et intereant fame; iuxta illud Lamentationis Hieremie treno quarto: Sed et lamie nudaverunt mammas, lactaverant catulos suos; filie populi mei crudelis, quasi strutio in deserto. Adhesit lingua lactentis ad palatum eius in siti; parvuli petierun panem, et non erat qui frangeret eis. Et sic iuxta Apostolum (Secunda ad Corinthios, secundo): Deus manifestabit odorem notitie sue per nos in omni loco. Christi enim bonus odor esse debemus et hiis qui pereunt, et his qui salvi fiunt. Sed aliis quidem odor mortis in mortem, aliis vero odor vite in vitam, sicut dicitur ibi. Ultimo vero tempore detecta antichristi malitia, totus Iudeorum populus intrabit, et catholicam fidem nobisque usque ad sanguinis effusionem, si fuerit necesse, confitebitur et tenebit, quia secundum quod dicit noster gloriosus pater Hieronymus, super Maththeum, in finem mundi Iudei fidem, tanquam Christum ab Egypto revertentem, suscipientes, illuminabuntur. Et hoc est quod scribit Osee in capitulo tertio, quia: Dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephot et sine teraphim, et post hec revertentur filii Israel et querent Dominum Deum, et David regem suum, et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum. Ecce quam aperte propheta predixit excecationem et desolationem ac perpetuam captivitatem et dispersionem Iudeorum; ac deinde subiunxit eorum ultimam illuminationem ac integram conversionem ad Christum verum messiam, et ad eius sanctissimam fidem, et quod hoc erit in fine mundi; nam dies multos, id est, per dies multos sedebunt, id est, manebunt filii Israel sine rege, et sine principe, sicut videmus quod non habent ex se regem nec principem, sed alienis regibus et principibus serviunt; et sine sacrificio et sine altari, quia non possunt sacrificare extra Hierusalem, a qua sunt expulsi, et templum destructum, secundum quod iam largius declaravi, capitulo vicesimo tertio. Propter quod dicebat similiter Azarias cum his qui in captivitate Babylonis cum eo positi erant: Non est in tempore hoc princeps et propheta et dux, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te. Hoc autem ideo erat quia, ut iam sepe dictum est, non licebat Iudeis, sicut et modo non licet, omnia ista offerre nisi in Hierusalem et in templo, quod tunc erat destructum, et ipsi erant exsules et captivi in Babyloniam adducti; sicut et nunc perpetue captivitati adducti sunt. Unde subiungit propheta quod esse deberent in hac perpetua captivitate et desolatione, sicut et sunt, sine ephot, id est, sine veste sacerdotali, quia, sublatis sacrificiis, cessat usus vestis; et sine teraphim, id est, sine imaginibus in quibus demones solent dare responsa, quia apud Iudeos non sunt talia sicut multoties fuerunt temporibus antiquis, cum ad idolatriam per tales imagines prolapsi leguntur; quod tamen est maxima causa deceptionis ac obstinate cecitatis eorum, ex eo quod se reputant fideles et Deo acceptos, quia ista non faciunt, sicut, ut dictum est, aliquando fecerunt; cum tamen sit totum contrarium, quia sunt nunc peiores et infideliores quam nunquam fuerunt, et peiores etiam quam sint ipsi idolatre gentiles, qui ista nunc faciunt aut aliquando fecerunt, secundum quod iam superius, signanter capitulo precedenti, scilicet, vicesimo quinto, declaratum est largius. Sequitur ergo in auctoritate prophete: Et post hec revertentur filii Israel; ubi ponitur Iudeorum finalis conversio. Post hec, id est, post Iudeorum abiectionem et excecationem, revertentur ab errore suo, et querent Dominum Deum suum, scilicet, fideliter et devote; et David, regem suum, id est, Dei Filium Iesum Christum, ex semine David natum; et quod sic debeat intelligi satis de se claret, et ad idem patet per translationem Caldaycam, apud Hebreos authenticam, que sic habet: Post hec revertentur filii Israel, et querent cultum Dei, et obedient Messie filio David regi suo. Et sequitur in prophetia: Et pavebunt ad Dominum, scilicet, ipsum reverendo et confitendo; et hoc in novissimo dierum, scilicet, circa finem mundi implebitur istud, quia sic scribitur ad Romanos, capitulo undecimo: Cum intraverit plenitudo gentium, sic omnis Israel salvus fiet, scilicet, in fine mundi, detecta antichristi falsitate, quia tunc cecitas Iudeorum omnino cessabit, et fidem Christi nobiscum confitebuntur unanimes, et pro eadem mortem etiam sustinebunt constanter, secundum quod ex auctoritate Scripture sacre, sancti doctores declarant et tradunt, quorum ad presens adduco unicum testimonium, quod est beati Gregorii, super illud Canticorum, ultimo: Apprehendam te in domum matris mee, et cetera, ubi sic dicit: Sed quia venientem, scilicet Christum, Ecclesia suscepit, synagoga vero repulit, quoniam iterum eum in fine mundi suscipiet et amabit; ideo subsequitur: apprehendam te in domum matris mee; ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino conditum et mustum malorum granatorum meorum. Apprehensum in domum matris sue ducit, quia synagoge in fine mundi Christum, in quem credidit, predicabit; dumque per predicationem Ecclesie susceptus fuerit, ibi Ecclesiam docebit, quia se doceri gaudebit, quando synagogam, et iam idem corpus factam, erudiri secum videbit. Poculum ex vino conditum Ecclesia dabit, quia ipsi synagoge novum testamentum cum veteri predicabit, et quasi vino poculum condiet, quia dulcedinem Evangelii testimoniis Legis, que aspera est, ut robustius teneatur, cinget. Mustum vero malorum granatorum suorum tribuet, quia fortius virorum, qui unitatem Ecclesie etiam in martyrio tenuerunt, exempla apponet, ut ad eorum similitudinem synagoga inardescat, et antichristi persecutionibus, martyrum precedentium exemplis, deebriata non succumbat. Cum enim fortium pugnatorum victorias audierit, ad eorum invitationes pugnam subire non dubitabit, quod aperte manifestat cum subiungit: Leva eius, et cetera. Hec ibi. Tunc igitur non erit nobis necesse talibus legibus uti, quia erit Ecclesia militans in sua ultima perfectione, nec erit qui ei contradicat aut insidietur ut fallat, cum tunc omnes generaliter intra semetipsam velut proprias oves contineat, et tunc verbum Christi in sua integra consummatione complebitur (Ioanni, decimo), scilicet: Alias oves habeo que non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. Tunc etiam status militantis Ecclesie, stans in sua ultima perfectione, finietur, nec amplius durabit, sed succedet post generale iudicium, in secundo redemptoris adventu, alius perfectissimus status, de cetero nunquam mutandus, nec finem habiturus, sicut completo statu veteris testamenti in primo adventu Christi, successit ei status sancte matris Ecclesie, omnino perfectus, quantum in hac vita poterat esse, nunquam amplius mutandum in alium statum perfectiorem, quamdiu viveret in hac peregrinatione, sicut superius, capitulo vicesimo primo, declaravi.




ArribaAbajoCapitulum XXVII

Ubi assignatur brevis differentia qua ista quatuor hominum genera, scilicet, heretici, schismatici, iudei et pagani, recipiuntur in Ecclesia quando convertuntur ad illam; quia Iudei et gentiles recipiuntur sine aliqua penitentia, et efficiuntur filii liberi Ecclesie, non notata inter eos aliqua preeminentia, et quod errant qui volunt in Ecclesia preferre eos qui fuerunt ex iudaismo conversi, quia hoc ipso videntur eos deprimere et minorare


Considerandum autem propter ea, que superius capitulo vicesimo secundo dicta sunt, de illis quatuor generibus hominum, scilicet, hereticorum et schismaticorum, iudeorum et paganorum, quos ostensum est ex auctoritate pariter et ratione esse penitus alienos a vera et salutari religione, quod, quandocumque ad illam volunt converti, non recipiuntur ab Ecclesia uniformiter et eodem modo, secundum quod tangit sanctus Thomas secunda secunde, questione undecima, articulo quarto. Nam ut breviter eorum differentiam concludam: Heretici et schismatici, qui iam Deo vocante fuerant in Ecclesia nutriti aut recepti et in numero filiorum eius computati, et postmodum ab ea recedentes, eam conentur persequi et destruere suis erroribus adherentes, non sic ab ea recipiuntur de facili, sed imposita penitentia et cum quadam speciali solemnitate, scilicet, abiurando prius errorem et promittendo ac per scripturas firmando quod tenebunt firmiter et veraciter, ad mandatum Ecclesie, catholicam fidem et unitatem sancte matris Ecclesie, nec ab ea quocunque modo deviabunt; et hoc publice vel private, secundum quod crimen eorum fuit, scilicet, publicum vel privatum; et sic eos Ecclesia recipit ad penitentiam et conservat ad vitam et aliquando restituit eos dispensative ad ecclesiasticas dignitates, quas prius habebant, si videantur vere conversi; et aliquando etiam dispensat cum eis, ut ad alias superiores ascendant, si hoc communis utilitas exposcat. Solummodo tamen de more communi recipit eos ad penitentiam et eos conservat in vita, sed inhabilitat eos ad quascunque ecclesiasticas dignitates et officia, eo quod velut infideles filii, contra eius sanctissimam matrem insurrexerunt (Psalmo quinquagesimo quarto): Si inimicus meus maledixisset mihi sustinuissem utique; et si is qui oderat me super me magna locutus fuisse, abscondissem me forsitam ab eo; tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, et cetera. Et eo similiter quod inter fideles Ecclesie suscitaverant offensionis scandalum, alia vero beneficia, scilicet, quod habitas dignitates administrent et teneant, vel etiam ad superiores ascendant, confert eis per quandam dispensationem et gratiam, quod specialiter pro bono pacis facere consuevit, ut sancti doctores dicunt. Quando tamen recepti, iterum in heresim primam relabuntur, recipit eos solum ad penitentiam et ad ecclesiastica sacramenta; non tamen eos liberat a mortis sententia, sed relinquit eos seculari iudicio, sine ulla penitus audientia, eo quod talis recidivatio videtur esse manifestum inconstantie signum, et ideo communitati et etiam sibi ipsis utilius est eos penitus extirpari, quam cum tali periculo super terram remanere. Iudeis vero et paganis, qui dicuntur mere infideles, nihil horum attinet, quantuncumque longo tempore et maxima cecitate vixerint obstinati, quia quamdiu fidem non receperunt velut ceci et extranei a fide reputabantur, nec sanguinem testamenti Iesu Christi pollutum ducere potuerunt, qui nunquam eius participes fieri voluerunt. Nec est similiter in eis aliquod inconstantie signum circa fidem et communionem sancte matris Ecclesie, aut aliqua specialis ratio offensionis et scandali circa eius fideles, et ideo quandocumque veram fidem recipere volunt et ad communionem fidelium et Ecclesie sacramenta intrare deposcunt, libere et amicabiliter admittuntur sine aliqua penitentia, que eis imponatur pro eorum infidelitate transacta, et sine aliqua nota impedimenti aut inhabilitatis ad quecumque officia et ecclesiastica beneficia. salva tamen non idoneitate in his qui sunt noviter conversi, propter inexperientiam et inscientiam ecclesiastice vite, cuius debent esse exemplares et doctores quicumque assumuntur ad talia ecclesiastica officia et eius dignitates et honores, propter quam non sunt dicendi inhabilitati tales noviter conversi, sed solum sunt appellandi non idonei, aut non habiles, qua non idoneitate in eis stante, non debent ad similes ecclesiasticos ordines et officia promoveri. Hec tamen non idoneitas equalis debet esse in onmibus noviter ad fidem advenientibus, sive veniant ex Iudeis, sive ex gentilibus, et terminum aliquem habet in eis in quo efficiuntur habiles et idonei; et forte est maior in his qui ex gentilibus convertuntur ad fidem, quam in his qui ex iudaismo veniunt ad eamdem, si signa vere conversionis in utrisque equaliter appareant; secundum quod hec omnia, Deo dante, inferius largius habet declarari, cum ad illud argumentum ex auctoritate Apostoli, scilicet, non neophytum, incepero respondere. Nunc ergo satis sit ad propositum quod omnes infideles, tam Iudei quam pagani, libere et absque aliqua penitentia recipiuntur ad fidem et ad equalem cum omnibus aliis fidelibus convictum et conversationem, quandocumque volunt converti et effici christiani; immo debent a fidelibus ad hoc ipsum favorabiliter induci, et amicabiliter inclinari, et etiam temporaliter adiuvari, ut sacri canones iubent; dum tamen illos peniteat veteris vite, nisi forte aliqua alia delicta commiserint ultra ipsam infidelitatem, pro quibus etiam, si essent christiani, temporaliter mererentur puniri; quia tunc, quantum ad illa, relinquuntur in suo integro foro, ipsi brachio seculari; aut, si irregularitatem aliquam contraxerant ante suam conversionem, manet cum eadem, sicut manerent si quando talia egerunt iam essent christiani, nisi ob aliquam gratiam specialem in hoc misericorditer cum eis agatur, aut dispensetur. Nec in hoc minorantur ab aliis Ecclesie sancte fidelibus, quia ipsi etiam pro similibus puniuntur, quando illa committunt, quantuncumque sint fideles et catholici, nec eos liberat fides, sed retribuitur unicuique pro merito sue cause, secundum proportionem recte ac communis iustitie, quam tenet et exhortatur et predicat ipsa fides. Est tamen differentia inter utrosque quantum ad hoc, quia malefactor huiusmodi noviter baptizatus liberatur omnino per baptismum ab omni culpa et pena quoad Deum et quoad Ecclesiam in foro conscientie; baptizatus vero, qui postmodum tale facinus committit, absolvitur a culpa in sacramento penitentie, si recte peniteat, a pena vero temporali quoad Deum in foro conscientie absolvitur, aut ei remittitur quantum claves Ecclesie et eius penalis contritio se extendunt; residuum vero ipsemet hic vel in futuro persolvet; uterque tamen eorum punitur in foro contentioso equali pena et iudicio, si fuerit equale delictum, et hoc propter observationem publice aut communis iustitie, si edificationem eorum qui fuerunt scandalizati, ad exemplum totius populi in doctrina recte vivendi; et in hoc sic eos puniendo aut permittendo punire, melius Ecclesia consulit suis filiis, et eos efficit fideliores, quam si eos tueretur, aut ipsa relinqueret impunitos, quia iam eos efficeret miserabiles et damnatos, aperiendo eis viam ad talia crimina perpetranda; et propter evasionem temporalis pene, susciperent inutiliter ipsam fidem catholicam, et mererentur graviora tormenta, et maneret semper ipsa fidelium communitas scandalizata et ad malum fortius inclinata; pie tamen poterit princeps, ut sanctus Thomas dicit, scilicet, quando, cessantibus istis, viderit expedire, huiusmodi penam relaxare aut penitus eam remittere huic tali reo noviter baptizato; secus tamen esset in eo qui tale aliquid committeret post baptismum. In hoc similiter quod istos sic noviter ad fidem undecumque conversos, quantum ad talia officia et dignitates Ecclesia reputat non idoneos, non deprimit aut minorat eos a ceteris suis fidelibus propter aliquam notam inhabilitatis quam inflixit eis, sed solum denuntiat eos non esse dispositos et idoneos pro exercendis talibus dignitatibus et officiis, propter hoc quod non sunt sufficienter instructi nec exemplariter exercitati pro huiusmodi administrationibus et officiis recte et debite pertractandis, in quibus debent aliis Ecclesie fidelibus servire et administrare velut duces et magistri; et ideo iubet eos sic manere in gradu inferiori, dum sic perstiterint non idonei, quousque aprehendant moribus et scientia ea que alios debent docere. In quo eis salubriori consilio providet, ne scilicet, si ante dispositionem debitam huiusmodi gradus ascenderint, in superbiam eleventur et corruant, et ipsi miserabiliter pereant et alios in errorem et damnationem inducant, sicut, ut dictum est, inferius declarabitur largius. In quo casu eadem regula provideret Ecclesia de alio quecumque fideli, in quo reperiretur idem vel aliud tale non idoneitatis impedimentum; quia simili lege eum Ecclesia iudicaret insufficientem et non idoneum ad tale ecclesiasticum ministerium, et prohiberet eum ne ascendere deberet ad illud, sicut et facit in aliis casibus, qui ab Apostolo tanguntur in eodem capitulo, de quorum quelibet in suo ordine est idem iudicium sicut in isto; quia in quocumque fideli aliquis eorum reperiatur, etiam quantocumque antiquo, debet eadem regula observari, et talis quicumque sit ille, debet se huiusmodi ecclesiastico ministerio modo pertinenti repelli, si ad illud conetur ascendere quousque a tali impedimento sit liber et sufficienter idoneus pro ipsa, ad quam assumitur, administratione. In quo tamen Ecclesia non ei facit iniuriam, nec eum in aliquo ab aliis suis filiis minorat, sed solum illud quod eidem taliter indisposito congruit, salubriori consilio decernit et ordinat, et hoc observari iubet et imperat. Nullum igitur ex suis fidelibus Ecclesia minorat a ceteris, nulli ad non proficiendum legem imponit; sed omnes equaliter recipit, et ad invicem eos equali gratia et amore coniungit. Aliquos tamen non esse idoneos, sed impeditos, ostendit, et eos ne ad superiora conscendant salubriter refrenat et impedit, de quorum numero sunt illi qui fuerunt noviter ad fidem conversi, et nondum fuerunt instructi, nec exemplariter instituti, sed permanent adhuc rudes et indispositi, aut tumidi et elati, et hoc quicunque sint illi, sive ex gentibus sive ex Iudeis noviter ad fidem advenerint; in quibus omnibus manet eadem lex uniformis, dum tamen cetera paria sint in eis. Unde, quantum mihi videtur, errant illi qui eos, qui ex iudaismo ad fidem venerunt, aliis fidelibus conantur preponere, asserentes eos primum locum apud fideles obtinere debere. Pro quo clarius intelligendo, considerandum erit quod, secundum quod superius capitulo decimo tertio declaravi, gens illa Iudeorum propter hoc inter alia fuit assumpta in populum peculiarem a Deo, ut ex ea secundum carnem Redemptor mundi nasceretur, et sic illi populo debebat revelari et mitti salvator noster, sicut fuerat patribus repromissus, et exinde debebat ad omnes alias gentes generaliter et equaliter promulgari, secundum quod declarat Apostolus ad Romanos, decimo quinto capitulo: Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis, id est, apostolum vel missum populo Iudeorum, qui dicitur circumcisio, propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum; gentes autem super misericordia honorare Deum. Hoc est, quia non eis sic promissus est Christus sicut Iudeis, sed mera misericordia datus est eis, non precedente aliqua alia repromissione in eis, sicut in Iudeis, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, et nomini tuo cantabo; et iterum dicit: Letamini gentes cum plebe eius; et iterum: Laudate omnes gentes Dominum, et mgnificate eum omnes populi. Et rursum Isaias ait: Erit radix Iesse, et qui exurget regere gentes, et in eum gentes sperabunt. Hec Apostolus. Propter hoc ergo Christus in propria persona illi solo populo voluit predicare, et in eo mysterium nostre redemptionis complere; nunquam enim per semetipsum alibi quam inter eos predicavit, nisi forte occasionaliter, et in transitu, quando proficiscens ad predicandum per omnes civitates Iudeorum habebat necessario transire per aliquam civitatem Samaritanorum, sicut habetur Ioannis, quarto, et Luce, nono et decimo septimo capitulis. Et si predicavit, aut aliqua signa ibi fecit, hoc fuit quia homines illi ex maxima devotione exierunt ad eum extra civitatem, excitati ab illa muliere samaritana, que eum viderat et ei locuta fuerat apud puteum, dum discipuli irent ad civitatem et ducerent cibos, in quo clare innuitur quod ipse nolebat in loca eorum intrare; venientes ergo homines illi, multi crediderunt in eum, confitentes eum esse mundi salvatorem, et tunc rogaverunt eum ut ibi maneret, et mansit ibi solum duo dies, et statim profectus est in Galileam, ut habetur Ioannis, quarto; et Luce, nono, non dicitur quod intraret ipse aliquam Samaritanorum civitatem, sed quod firmavit faciem suam ut iret in Hierusalem, et quod misit nuntios ante conspectum suum, et quod ipsi euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi, et non receperunt eum, et cetera; et Luce, decimo septimo, similiter non dicitur nisi quod transibat per mediam Samariam, scilicet, solum iter faciens ut iret in Galileam; hoc ideo est quia in propria persona noluit predicare aut beneficia prestare nisi solis Iudeis. Si autem aliquando alios sanavit, hoc fuit quasi occasionaliter, et velut extra propositum, si dici potest, et accidentaliter, sicut patet de illo samaritano qui inter decem leprosos sanatus est (Luce, decimo septimo); et aliquando hoc fecit propter maximam fidem illorum qui sanari petebant, et fervide in petitione durabant, pro quibus etiam ipsi Iudei Christum exorabant, sicut patet de muliere Cananea, que multum post Christum perseveravit, et repulsa non cessavit, pro que etiam ipsi discipuli, velut molestia compulsi, rogaverunt dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos. Unde ipse post omnia conclusit dicens: O mulier, magna est fides tua; fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora (Maththei, decimo quinto). Hoc idem patet de illo centurione cuius servus male habens erat moriturus, qui misit seniores Iudeorum ad Christum, rogans ut veniret et sanaret servum suum, qui solliciti rogabant eum dicentes: quia dignus est ut hoc illi prestes, diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse edificavit nobis; qui postmodum misit amicos rogare Dominum dicens: Domine, noli vexari: non sum dignus ut sub tectum meum intres, propter quod, et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te, sed dic verbo, et sanabitur puer meus, et cetera. Unde sequentibus se Dominus dixit: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni (Luce, septimo). Nec solum hoc in persona sua servavit, sed etiam discipulis suis hoc idem mandavit, quando eos predicare misit, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves que perierunt domus Israel (Maththei, decimo). Postquam vero mysterium nostre redemptionis complevit et promissiones patrum in illo populo futuras consummavit, quando celos ascensurus resurrexit, tunc generaliter et indistincte discipulos suos per universum orbem misit ad omnem gentem evangelium predicare, et eius beneficia eis communicare mandavit (Maththei, ultimo, et Marci, ultimo). Et tunc inceperunt discipuli predicare primo in Hierusalem et per omnem Iudeam, et postmodum inde transierunt ad gentiles, eo quod Iudei excecati, pro maiori parte non receperunt eos, sicut habetur Actuum, decimo tertio, ex verbis apostolorum Pauli et Barnabe loquentium ad Iudeos rebelles et induratos, qui constanter dixerunt ad eos: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repulistis illud, et indignos vos iudicastis eterne vite, ecce convertimur ad gentes. Sic enim nobis precepit Dominus Deus, et cetera. Non quidem est intelligendum quod si Iudei recepissent predicantes Apostolos, quod non deberent propterea transire ad predicandum gentibus, quia hoc falsissimum est; sed quod primo debebant predicare ipsis Iudeis, et quamdiu fuissent necessarii eis ad perfectam eorum illuminationem non debebant transire ab eis; postmodum vero debebant per universum orbem ad predicandum distendi, etiam si credidissent omnes Iudei. Sed quoniam ipsi breviter expediverunt eos nolentes recipere, immo persequentes de civitate in civitatem, ideo, ex suo delicto et cecitate dederunt occassionem et incitamentum ut citius et facilius predicatio eterne salutis gentilibus per Apostolos revelaretur, quia protinus dimissis Iudeis, ad gentiles transierunt; et hoc modo dicit Apostolus ad Romanos, undecimo capitulo, quod delictum illorum, scilicet, Iudeorum, salus est gentibus, scilicet, occassionaliter, ut est dictum; et tunc equaliter obligabantur ad gentiles sicut ad Iudeos, qui vellent converti per eos, et equaliter obligabantur ad illuminandos, instruendos et dirigendos omnes ad fidem Christi ex utraque gente conversos, ad que omnia equaliter obligarentur omnibus gentibus etiam si omnes Iudei credidissent, postquam tamen ipsi fuissent in fide illuminati. Intra Ecclesiam vero omnes debebant semper recipi uniformiter, quandocumque ad fidem venirent, et equali ordine haberi, quia contrarium facere esset secundum illum veterem statum iudaizare, quod Christi Ecclesie non convenit, sicut superius capitulo vicesimo aliqualiter tetigi, et inferius ad argumenta respondendo largius habet declarari. Sit igitur huius processus quadripartita conclusio. Prima: Quod vivente Christo solum debuit Iudeis predicare per se et per apostolos suos, et eis solis sua beneficia conferre, quousque sacratissimum nostre redemptionis mysterium compleret, et hoc propter tria: Primo, ut suas promissiones ad illum populum factas irrefragabiliter observaret. Secundo, ut eis omnem excusationem auferret, ne forte dicere possent quod non erat ipse Christus eis promissus, nec eum tenebantur recipere, eo quod ad alias gentes extraneas, non habentes Dei legem, transiret. Tertio, quia in tam parvo tempore sicut Christus predicavit, et minori in quo, eo vivente, predicaverunt discipuli, non poterant sufficienter totam terram Iudeorum percurrere, et deinde ad alias gentes transire; satis enim erat quod Iudeis solis personaliter predicarent, usque ad Christi passionem, sicut ipse dixit apostolis suis, quando misit eos predicare (Maththei, decimo): Messis quidem multa, operarii autem pauci. Et infra: Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat filius hominis, scilicet, ad complendum mysterium sue sacratissime passionis. Hoc est ergo quod Christus dixit discipulis suis pro muliere Cananea interpellantibus (Maththei, decimo quinto): Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel, scilicet, non veni ad predicandum et beneficia conferendum per me aut discipulos meos, primo et principaliter dum viverem, scilicet, nisi Iudeis, quibus fui diu ante promissus; et ad ipsam eamdem mulierem Cananeam, quando iam per semetipsam ad Christum accessit petens instanter sue filie sanitatem, similiter Christus respondit et dixit: Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. Secunda vero conclusionis particula est quod, completo sue sacratissime passionis mysterio, statim Christus debuit predicari et demonstrari in universo mundo, et eius sanctissimum evangelium; sed prius populo Iudeorum, sicut nunc superius fuit dictum, et hoc quousque ipsi sufficienter instruerentur, aut penitus excecarentur. Ratio autem huius est ut Deus synagogam illam veterem hoc ultimo beneficio honoraret, ut ex ea revelationem sue eterne salutis inciperet, ex qua omnes gentes se salvaturum promisit. Et pro tunc durante ignorantia Iudeorum de veritate redemptionis humane per Christum consummate, et ad omnes gentes equaliter, indistincte et generaliter extendende, poterat observari circa fideles synagoge qui convertebantur ad Christum, quod ipsi in Ecclesia inter omnes alias gentes ad eam advenientes primum locum obtinerent, quemadmodum poterant alie ceremonie legales illo tempore medio cum evangelio observari, dum tamen in eis principaliter spem suam observantes eas non ponerent, credentes sine illis non posse evangelium eis sufficere ad salutem, sicut declarant doctores sancti; inter quas legales observantias, ista de primatu et maioritate Iudeorum in ecclesia synagoge poterat contineri, secundum quod superius capitulo decimo septimo aliqualiter declaravi, cum de imperfectionibus illius status veteris agerem. Ratio autem durationis illarum veterum observantiarum pro illo tempore medio, a resurrectione Christi usque ad divulgatum evangelium fuit quia adhuc durabat Iudeorum ignorantia circa illas veteres observantias, an cum evangelio deberent observari vel non, cum scirent eas a Deo fuisse datas, et ipsi adhuc essent rudes et non instructi circa altissimam perfectionem status evangelici, que ista omnia debebat penitus abolere, et ideo debebat dari locus eorum inculpate ignorantie, quousque posset perfecte illuminata convinci. In quo similiter mater illa Synagoga differebat a gentilitate, nam omnes qui ex gentilibus convertebantur ad fidem Christi, statim tenebantur de necessitate salutis omnes illos ritus transacte gentilitatis legi Christi contrarios dimittere, et eis penitus abrenuntiare; ritus vero synagoge et eius legales observantie, similiter debebant cessare, paulatim tamen et successive, ut sic mater Synagoga cum honore deferetur ad sepulturam, secundum quod dicit Augustinus. Ex hac igitur ignorantia processit quod fideles ex synagoga venientes, volebant se et sua ceteris preferre supradicte carnali et imperfecte observantie inherentes, quando despiciebant viduas Grecorum in quotidiano ministerio, in tantum ut ipsos Grecos gentiles contra se commoverent ad murmur, sicut habetur Actuum, sexto: Factum est murmur Grecorum adversus Hebreos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano vidue eorum. Ex hac similiter ignorantia, moti sunt disceptare cum Petro, eo quod iverat ad gentilem Cornelium, et manducaverat cum eo, sicut habetur Actuum, undecimo: Cum adiisset autem Petrus Hierusalem, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione dicentes: quare introisti ad viros preputium habentes et manducasti cum illis? Que tamen ignorantia erat benevole informanda et instruenda, et ad tempus, quantum ad partem aliquam salubriter toleranda. Hoc ergo modo loquitur Apostolus ad Romanos, primo, commemorans Christi evangelium et dicens quod virtus Dei est in salutem omni credenti, Iudeo primum et Greco. Hoc etiam modo est intelligenda Clementis auctoritas ex ecclesiastica historia, ubi dicitur quod Iudei qui boni sunt, et cetera, debent in Ecclesia primum locum tenere: hoc est quantum ad illam primam divulgationem, ut declaravi. Et sic etiam debent intelligi alie quecumque auctoritates loquentes de huiusmodi preeminentia et maioritate. Tertia conclusionis particula est quod ablata hac Iudeorum ignorantia, sive per illuminationem, quantum ad eos qui fuerunt ad Christum conversi, sive per crassam et affectatam cecitatem, quantum ad eos qui fuerunt culpabiliter obstinati, predicatio evangelii et communicatio legis Christi cum omnibus adiacentibus sibi, debuit divulgari et extendi equaliter, generaliter et indistincte ad omnes gentes mundi, tam ad Iudeos quam ad Romanos, et ad Grecos, et ad barbaros vel quoscumque alios, sive ignorantes, sive obstinatos vel quomodolibet a Christi fide alienos, non notata aliqua differentia inter eos, nisi disparitate fervoris et devotionis, qua post errorem revertuntur ad nos, et differentia fructus et operationis, qua per gratias et dona sibi a Deo collata possunt magis vel minus in Ecclesia proficere inter nos (Ad Romanos, tertio): Arbitramur enim iustificari homines per fidem sine operibus legis. An Iudeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium. Quoniam quidem unus est Deus qui iustificat circumcisionem ex fide, et preputium per fidem, et cetera. Hinc sequitur quarta conclusionis particula, scilicet, quod volentes preferre gentem Iudeorum ad fidem Christi advenientem, et eam ceteris fidelibus anteferre, et ei primum, ut dicunt, locum conferre, hoc ipso indubitanter conantur eam comprimere et a ceteris fidelibus minorare. Patet, nam, aut hec maioritas et prelatio competit eis per fidem Christi absolute, aut per legem Moysi in comparatione ad Christum; si dicatur quod per fidem Christi absolute, ergo eadem ratione competit omnibus eandem fidem suscipientibus et tenentibus, et sic iuxta Apostolum arbitramur iustificari homines per fidem sine operibus legis, quoniam quidem unus est Deus qui iustificat circumcisionem, id est, Iudeos, ex fide, et preputium, id est, gentiles, per fidem. Si vero dicatur quod eis competat hec maioritas per legem Moysi in comparatione ad Christum, tunc cum ipsi legem destruxerint et Christum negaverint, in sua duritie et cecitate permanendo, non solum tale privilegium, si forte erat, perdere meruerunt, immo desolationem et captivitatem iustissime incurrerunt, sicut declaravi superius de cecitate et obstinatione Iudeorum, et sic ex illa parte, pro eorum excellentia arguendo, concluditur e contrario eorum minoritas et subiectio. Nil tamen horum est, sed omnes iustificamur et unimur in uno corpore Ecclesie per fidem in Christo, et non ex disparitate nostrorum criminum, unde venimus ad ipsum. Recte ergo pro finali proposito concludendum est quod nulla est aut debet esse confusio, aut huiusmodi minoritas et depressio in omnibus corde credentibus et ore confitentibus Christum, nec in hoc inter Iudeos et gentiles debet nec potest aliqua assignari distinctio; nam idem Dominus omnium, potens iustificare, extollere et parificare omnes qui invocant illum; (Ad Romanos, decimo): Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem; dicit enim Scriptura: omnis qui credit in illo non confundetur. Non est distinctio Iudei et Greci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Omnis enim quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit. Unde super illud verbum Apostoli ad Galatas, tertio: non est Iudeus nec Grecus, non est servus nec liber, non est masculus nec femina, omnes enim unum estis in Christo Iesu, dicit Glossa: Propter nihil horum aliquis dignior est in fide Christi et ideo nemo iudaizet quasi per hoc sit dignior, quia vero nihil horum est per quod aliquis sit dignior in Christo. Hec Glossa. Secundum quod iam supra, vicesimo primo capitulo prenotavi, quo testimonio nihil manifestius esse potest, ad hoc propositum inferendum, et ideo ad hoc alia testimonia inducere supersedeo, presertim cum ad Romanos, undecimo, satis abunde hoc declarat Apostolus, ibidemque reprehendat et comprimat utrorumque, tam Iudeorum quam gentilium superbiam et arrogantiam circa huiusmodi, ostendens quod quicunque eorum se aliis in hoc voluerit preferre, eo ipso se facit indignum gratia et honore Christi per huiusmodi superbiam et ostentationem, et ideo non debet altum sapere, sed timere.




ArribaAbajoCapitulum XXVIII

Ubi ostenditur quomodo status sancte matris Ecclesie sit perfectus per Christum, quantum ad revelationem fidei et explicitam credulitatem generaliter circa omnes eius fideles, et quod ex hoc clarissime demonstratur quod omnes viventes in fide evangelica debemus esse unanimes et concordes


Sed iam ad ea quinque accedendum est in quibus pristinum illum fidelium statum declaratum est fuisse imperfectum et in se quodammodo discordabile et divisum, et secundum quodlibet eorum patere possit quomodo statum sancte matris Ecclesia sit perfectum per Christum et in veram et unanimem ac necessariam concordiam omnium suorum fidelium reductus, ut sic per singula discurrendo, iuxta Apostolum ad Colossenses, primo exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu. Primum igitur in quo status veteris testamenti erat imperfectus in suis fidelibus, fuit generalis et implicita credulitas de fide veri Dei, secundum quod capitulo decimo quarto tetigi. Nam in lege nature viventes, sive ante datam legem scriptam, sive post eam datam, solum hoc ex necessitate salutis credere tenebantur, scilicet, unum solum verum Deum esse, et quod ipse haberet omnium rerum providentiam, et de salute suorum fidelium certam ac singularem curam, secundum quod superius in preallegato capitulo et similter in nono quasi per totum, largius declaravi. In lege vero Moysi fuit hec fidei credulitas suis cultoribus clarius revelata; semper tamen fuit multum implicita et imperfecta, cum ibi non crederent explicite personarum Trinitatem, et cetera talia ad legem evangelicam pertinentia, secundum quod ad idem in preallegato capitulo et in capitulo decimo clarius explicavi, et secundum quod status ille in hoc erat imperfectus, sic erat in se ipso quodammodo discordabilis et divisus. Nam tempore legis nature erant fideles dispersi in suo ritu et modo vivendi, nec in hac sua credulitate conveniebant et iungebantur per aliquam exteriorem legem, que necessario ad ipsam fidem tenendam essent constricti et compulsi, sed solo Deo inspirante aut revelante et ipsa lege interioris rationis dictante vivebant in hac ipsa sua credulitate, ubicumque singuli essent. In lege vero Moysi, licet populus iudaicus sub ea in modo vivendi et doctrina credendi esset unitus, et quodammodo necessitatus, in hac tamen sua unione in pluribus erat imperfectus, et tunc temporis ab eo erant separati plures alii fideles ad veram Dei Ecclesiam pertinentes, qui in lege nature ubicumque terrarum vivere poterant et salvari per Christum, qui tamen mosaicam legem, si nollent non tenebantur recipere, sed sufficiebat sibi solum vivere lege nature et fidem illam generalissimam profiteri, secundum quod superius, capitulo duodecimo, largius explicavi. Postquam vero Christus, legifer noster gloriosus advenit, nunc ipsam fidei credulitatem perfecit, ac in suo totali complemento redegit, et omnes suos fideles ad eam unicam omnibus uniformem et explicitam obligavit, et illos in unicam sanctam purissimam matrem Ecclesiam uniformiter adunavit, in qua eamdem fidem discerent, et vivendo unanimes permanerent. Quod autem ipsam fidem perfecerit satis apertissime patet ei qui eius sanctissima evangelia perlegerit, ubi inefabilis Trinitatis unius veri Dei, que ante implicita quadam imperfectione latebat, clarissime iam nobis manifestata relucet, que non nisi per unigenitum Dei Filium revelari debuit. Unde beatus Augustinus super Ioannem, homilia 106, exponens illud Ioannis, decimo septimo: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo, post multa sic dicit ad propositum: Manifestavi, inquit, nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Non ergo noverant Dei nomen cum essent Iudei? Et ubi est quod legitur: Notus in Iudea Deus, et in Israel magnum nomen eius? Ergo manifestavi nomen tuum hominibus istis quos dedisti mihi de mundo, que me audiunt hec dicentem, non illud nomen tantum quo vocaris Deus, sed illud quo vocaris Pater meus; quod nomen manifestari sine ipsius Filii manifestatione non posset. Nam quod dicitur universe creature Deus, etiam omnibus gentibus, antequam in Christum crederent, non omnimode esse potuit hoc nomen incognitum. Hec est enim vis vere divinitatis, ut creature rationali iam ratione utenti non omnino ac penitus posset abscondi, exceptis enim paucis, in quibus natura nimium depravata est, universum genus humanum Deum mundi huius fatetur actorem; in hoc ergo quod fecit hunc mundum, celo terraque conspicuum, et antequam imbuerentur in fide Christi, notus omnibus gentibus Deus. In hoc autem quod non est iniuriis suis et cum diis falsis colendus, notus in Iudea Deus. In hoc vero quod Pater est huius Christi, per quem tollit peccatum mundi, hoc nomen eius prius occultum omnibus, nunc manifestavit eis quos dedit ei Pater de mundo. Hec ibi. Fides similiter incarnationis a qua humanitatis articuli dependent, sanctis apostolis suis explicavit, cum dixit: Creditis in Deum, et in me credite (Ioannis, decimo quarto). In quo, ut sanctus Thomas declarat (Secunda secunde, questione decima sexta, articulo primo): Aliquid presuposuit de fide, scilicet, fidem unius Dei, cum dixit: creditis in Deum, et aliquid precepit, scilicet, fidem incarnationis per quam unus est Deus et homo, que quidem fidei explicatio pertinet ad fidem novi testamenti; ideo subdit: et in me credite. Hec sanctus Thomas. Que manifestatio fidei de inefabili Trinitate et de beatissima Incarnatione, in quibus connectitur tota nostra sanctissima fides nondum erat in suo totali complemento explicata et revelata, quousque Christus pateretur, resurgeret et celos ascenderet, quando iam hoc totum sacratissimum mysterium complete sanctis apostolis innotesceret, secundum quod declarat beatus Augustinus in preallegata homilia, subiungens et dicens: Quomodo ergo manifestavit quod nondum palam dixit? Proinde sic intelligendum est pro tempore futuro preteritum positum, quemadmodum illud: Omnia quecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis, quod nondum fecerat, sed loquebatur quasi fecisset, quod inviolabiliter esse prefixum sciebat ut faceret. Hec ille. Et nec ipsa fidei apertissima declaratio, non solum ad apostolos, sed etiam ad omnes qui in eum credituri erant fideles extendebatur. Sicut declarat idem beatus Augustinus paulo ante cum dicit: Hec est glorificatio Patris, que non circa solos apostolos facta est, sed circa omnes homines fit, quibus suis membris caput est Christus. Nec enim de solis apostolis potest intelligi illud: sicut dedisti eis potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam eternam, sed utique de omnibus quibus in eum credentibus vita eterna donatur. Hec ille. Recte igitur quantum ad ipsos apostolos per Christum completa et revelata sunt omnia nostre fidei mysteria, et ad omnes qui credituri erant per eos predicari et revelari mandata, quando Christus ascensurus in celum omnia hec per semetipsum probavit esse completa, et aperuit illis sensum ut ea possent intelligere et comprehendere ex scriptura, sicut habetur Luce, ultimo, cum post alia subditur: Et dixit ad eos, scilicet, ad apostolos: Hec sunt verba que locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia que scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent scrpturas et dixit eis quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, et predicari in nomine eius penitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus a Hierosolyma. Vos autem estis testes horum, et ego mittam promissum Patris mei ad vos; vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto, et cetera. Tunc eis mandavit predicare evangelium omni creature (Marci, ultimo), et quod baptizarent eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, et quod docerent eos servare omnia quecumque mandaverat eis (Maththei, ultimo). Ista tamen non exsecuti sunt donec receperunt promissum Spiritum Sanctum, sicut ipse mandavit eis dicens: Vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto; cuius adventus sacratissimus fuit totius huius revelati mysterii ultimum et perfectissimum complementum, sicut ipse dixerat ante. Patet igitur quomodo per Christum nostrum gloriosissimum redemptorem est status sancte matris Ecclesie omnino perfectus quantum ad fidem et eius totalem explicationem, et est ablata imperfectio status illius veteris testamenti quantum ad implicitam et involutam credulitatem. Unde concludit sanctus Thomas in articulo preallegate questionis, quod ideo non sunt proposita precepta de fide illi iudaico populo in veteri testamento, eo quod non erant eis secreta fidei exponenda, sed presuposita fide unius Dei, nulla sunt eis alia precepta data quantum ad credenda. In lege vero evangelica, ut ipse ibidem declarat, multa sunt nobis de fide mandata, eo quod per plures articulos est iam fides per Christum apertissime revelata. Patet ad idem quomodo in eadem clarissima Christi fide sumus omnes equaliter et unanimiter adunati; nam equaliter eam pro gradu suo unusquisque obligatur credere et tenere, et eam explicite ab unica sanctissima fidelium Ecclesia discere et observare. Nec potest aliter salvari, sicut poterant illi qui vivebant lege nature etiam tempore legis mosaice, ut superius tetigi; et sic habet nunc Ecclesia omnes suos fideles districto cingulo fidei unitos, que ante quodammodo eos habebat dispersos, eo quod Christus hac sua sanctissima claritate omnes dignatus est illuminare, et in unum adducere et congregare (Ioannis, primo): Erat lux vera que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Omnem quidem hominem, quantum ad sufficientiam, omnem vero catholicum fidelem, quantum ad efficientiam; et ideo hec sanctissima fides ab Apostolo vocatur communis. Ad Titum, primo: Tito, dilecto filio, secundum communem fidem, et cetera. Ubi dicit Glossa: Communem, id est, catholicam fidem, non privatam alicuius; catholicam enim grece, latine dicitur commune vel universale. Hec Glossa. Attenditur autem, quantum ad presens spectat, hec sacre fidei communitas, circa duo, respectu omnium suorum fidelium in quibus debet esse eis uniformiter communis; nam quidem sunt in Ecclesia simplices et rudes, quibus debet predicari fides tamquam parvulis nutriendis; alii vero sunt doctores intelligentes, qui regentes Ecclesiam Dei debent alios in doctrina fidei et modo vivendi informare, et eos vigilanter edocere, ut superius vicesimo secundo capitulo aliqualiter tetigi; et hec duplices persone sunt sic necessarie fidelibus Ecclesie, quod sine eis non potest ordinate salus fidelium consistere, quorum utrumque complectitur Apostolus (Ad Romanos, decimo), eius necessitatem ostendens, tam predicatorum quam fidelium auditorum, dicens: Quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo audient sine predicante? Quomodo vero predicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona. Et ne quis putet hec de solis ad fidem noviter convertendis esse intelligenda, prout communiter referebantur tunc temporis, advertat quod, quemadmodum est necessarium ad salutem omnibus salvari volentibus, ab Ecclesie predicatoribus fidem noviter suscipere, et eis incumbit eam cunctis gentibus, que converti poterunt, divulgare, sic est necessarium filiis Ecclesie iam credentibus eamdem fidem continue certis temporibus predicari, ut eam veraciter teneant absque aliquo errore, et secundum eam coaptentur et vivant, in omni sancta ac fideli conversatione; ne, quod absit, verbis confiteantur se nosse Deum, factis autem negent; et sic fiant abominabiles et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi, secundum quod scribit Apostolus ad Titum, primo, unde et ipsis Ecclesie rectoribus ex officio incumbit hanc ipsam fidem et catholicam vitam et conversationem, ferventi vigilantia predicare, tamquam certissime sint de hoc rationem Deo strictissimam reddituri; a qua coram fidelibus Ecclesie contestando se immunem monstrabat Apostolus (Actuum, vicesimo capitulo) dicens: Quapropter contestor vos quia mundus sum a sanguine omnium vestrum. Non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. Et infra: Quoniam per triennium nocte ac die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum. Sic igitur perficitur mysterium salvationis fidelium in Ecclesia, secundum communem fidem diversimode illis a Domino distributam, ut unusquisque secundum mensuram donationis Christi operatur et agat, et nemo capacitatem sibi traditam supergrediatur et exeat, secundum quod hortatur Apostolus ad Romanos, duodecimo, dicens: Dico enim per gratiam que data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Et unicuique, sicut Deus divisit mensuram fidei, sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra, habentes autem donationes, secundum gratiam que data est nobis, differentes, sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium in ministrando, et cetera. Ex his clarissime patet quod perfectioni sanctissime fidei adversatur et contradicit et ministerium salutis fidelium obturbat et impedit, et hanc fidei mensuram a Domino diversimode partitam corrumpit et violat, qui evangelicam fidem, velut quodam improbitatis dominio, alicui genti vindicare contendit, aut aliquam aliam ab eadem expellere intendit, ut non sinat eam, secundum quod Christus et Apostolus volunt, pro sua totali integritate omnibus esse communem, et pertinaciter asserat ex Iudeorum genere non debere esse aliquos qui fidem christianam possint et debeant, sicut et ceteri, predicare et docere, et Ecclesiam Dei secundum mensuram fidei a Christo traditam sibi, tali quodam ministerio informare et instruere, ut ad alios omnes extendat mensuram docendi, et ad istos solos reflectat miseram quamdam subiectionem discendi, et semper aliis more rudis cuiusdam discipuli subiacendi. Nam in preallegata Apostoli auctoritate dicit Glossa: Sicut Deus divisit mensuram fidei, id est, ea ratione que Deus dedit unicuique divisim dona mensurata, que fides meretur, quod ideo fecit ut nec Ecclesia indigeat, ut sit sub serviendi materia, et ita sit mutua dilectio. Hec Glossa. Sed manifestum est, ex utroque populo, scilicet, Iudeorum et gentium esse debere in Ecclesia predicatores fidei, et eiusdem auditores subditi, sicut et nunc ex utroque gente homines docti, et doctiores et doctissimi, et alii rudes et simplices, simpliciores et simplicissimi, qui diversimode debent sapere, et velut quibusdam gradibus in Ecclesia ordinari secundum mensuram fidei; quia nec possunt, nec Deus vult, omnes ex una gente ad Ecclesiam advenientes esse fidei doctores, et alios omnes, ex altera gente, esse subiectos et rudes; sed ex utraque debet Ecclesie provideri, et sic mutua pax et concordia procurari. Sollerter igitur recognoscat qui hanc fidei scisuram in Ecclesia introducere intendit, quod ultra impedimentum procurande salutis, quod inde fidelibus inminet, et ultra iniuriam fidei quam Christo talis certissime infert mensuram eius perfectissime fidei, minoratione livida decurtando, ultra hec, inquam, sequitur aliud, quod contra Apostolum Paulum intendit dominari fidei aliorum, quod nefas est sentire in congregatione fidelium, in qua potius debemus ad invicem congaudentes alterutrum subservire et mutua fidelitate coadiuvari (Secunda ad Corinthios, primo): Non, inquit, quia dominanimi fidei vestre, sed adiutores sumus gaudii vestri, nam fide statis. Ex quibus omnibus quicumque est, qui hoc pertinaciter asserit et defendit, hanc sue deordinationis et certaminis notam quamtum ad hanc partem breviter aprehendat; qui sic Ecclesiam Dei maculat et corrumpit, ac si ex duobus eius uberibus pretiosis, unum funestis dentibus coneretur abscindere. Sunt enim duo Ecclesie catholice ubera notabilia, duo videlicet ordines predicatorum, qui eius sanctissimam fidem sublimant et extollunt: unus, scilicet, ex preputio gentilium, et alius ex circumcisione Iudeorum, qui debent semper in Ecclesia usque ad finem mundi durare, licet aliqui ex utrisque quandoque depraventur et errent. Et ex his duobus Ecclesia redditur spectabili pulchritudine admirabilis, de quibus singulari quodam preconio extollitur a sponso (Canticorum, quarto)dicendo: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capree gemelli, qui pascuntur in lillis, donec adspiret dies et inclinentur umbre. Quod declarans beatus Gregorius super Cantica, sic dicit efficacissime ad propositum: Per duo ubera, duo predicatores ordines; unus in circumcisione, alius in preputio designantur, qui bene sicut hinnuli duo capree dicuntur, quia filii synagoge existunt, et in montibus contemplationum pascuntur. Gemelli vero ideo dicti sunt, quia concorditer predicant et concorditer sapiunt. In lillis vero pascuntur donec aspiret dies et umbre inclinentur, quia munditiam infatigabiliter sectantur, donec in die iudicii premia recipiant, que in labore noctis assidue contemplantur. Hec ille. Vocat autem beatus Gregorius hos duos predicatorum ordines filios synagoge, velut duos hinnulos capree, eo quod ab ea velut a caprea silvestri et indomita prodierunt; nam in veteri testamento, velut in quodam primevo fonte, prenuntiati sunt hi duo ordines in sancta matre Ecclesia futuros esse concordes, scundum quod superius aliqualiter tetigi, et inferius, capitulo trigesimo quarto, largius habet declarari. In qua sanctissima Ecclesia effecti sunt domestici et mansueti, qui prius videbantur esse silvestres, et facti sunt plenissima ubera velut duo fontes irrigui, qui ante erant steriles et infructuosi, et hi concorditer Ecclesiam irrigant et fecundant, quia, ut beatus Gregorius in inducta auctoritate recitat, concorditer predicant et concorditer sapiunt. Recte igitur concluditur quod pro fine capituli proponebatur, scilicet, quod ex ipsa fidei Christi altissima perfectione obligamur esse equales, unanimes et concordes, ex qua sic illuminamur et iustificamur omnes eius fideles; quod Apostolus ad Romanos, quinto, ex eadem Christi fide confirmat cum dicit: Iustificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum, per Iesum Christum dominum nostrum, per quem accesum habemus per fidem in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe filiorum Dei. Ubi sic dicit Glossa: Ostendit, scilicet, supra iustitiam esse ex gratia fidei sine lege. Hic ex eadem ostendit alia plura bona esse, quasi dicat quia ex fide iustificatio est; igitur pacem habete cum Deo; quasi dicat: hec dissensio, que inter vos est, contra Deum est; Iudei namque et gentes inter se disceptabant, et Iudei quidem de antique legis operibus, gentiles vero de nova Christi vocatione presumptive gloriabantur et merita iactabant. Ideoque utrorumque iactantiam reprimens ad pacem monet, et ne indignentur se eis annumerat, quasi dicat quia ex fide est iustitia; ergo nos, iustificati ex fide, non ex lege, non ex nobis, id est, propter aliquod meritum nostrum, quod precesserit fidem, pacem habeamus ad Deum, quam non habetis vos, Romani, dum invicem arrogatis. Hec Glossa.




ArribaAbajoCapitulum XXIX

Ubi ostenditur quomodo status sancte matris Ecclesie est perfectus per Christum quamtum ad cultum unius verissimi et altissimi sacrificii generalis et uniformis circa omnes fideles, et quod ex hoc similiter apertissime domonstratur quod omnes catholici Christum sub hoc sacrificio colentes, debemus esse unanimes et concordes


Idem cumulus perfectionis et similis integer gradus excellentie et claritatis per Christum accrevit Ecclesie, quamtum ad cultum sacrificii, quo a eius fidelibus colitur Deus, quemadmodum nunc dictum est, de clariori fidei perfectione. Nam secundum quod dictum est superius, capitulo decimo quinto, pristinus status fidelium quamtum ad hoc, fuit imperfectus usque ad Christum, et in se non uniformis et unitus, sed quodammodo separatus et divisus, sicut de eorum fide fuit dictum, cui proportionabiliter respondebat illius temporis sacrificium. Tempore enim legis nature, fideles, quicumque erant, offerebant Deo sacrificia non uniformiter omnes, quia non in eisdem rebus, nec in eodem loco, nec in eodem tempore, nec in eodem numero, nec in illarum rerum quibus ad hoc utebantur, eadem quantitate, hunc exteriorem cultum exhibebant Deo. Sed in his omnibus diversimode se habebant, secundum eorum diversum conscientie dictamen, secundum tamen quamdam congruentem conformitatem ad fideles inter quos vivebant, que poterat servari, existente, quamtum ad aliquid, maxima disparitate. Tempore vero legis scripte, coartabantur Iudei, quamtum ad hec omnia, certis ritibus et ceremoniis determinatis a lege in sacrificiis offerendis. Viventes vero lege nature poterant etiam tunc temporis diversimode colere Deum in suis sacrificiis, cum non necessario obligarentur ad ritus et ceremonias Iudeorum, sicut nec ad leges eorum, secundum quod hec omnia superius, capitulo nono et decimo et undecimo, declaravi. Omnia tamen illa pristina sacrificia erant multum imperfecta, tum quia erant tanta animalium et aliarum rerum grossa multitudine, ad se invicem differentia, et ritibus multiplicibus implicata, tum quia multis figurativis obscuritatibus involuta, tum quia Deo non placida nec accepta, nec suis offerentibus saltem ex ipso opere operato erant, ut esse deberent, proficua et salutaria, secundum quod in preallegatis capitulis aliqualiter tetigi hec omnia. Unde manifestum est quod, quamtum ad hec attinet, ipsa fidelium Ecclesia erat ante Christi adventum non unformis in suis filiis, sed multum quodammodo disparitate divisa, et grandi quadam sacrificiorum laboriosa imperfectione occupata. Unio vero et conformitas illorum fidelium in sacrificiis erat multum generalis et communissima, in hoc, scilicet, quod omnia suo modo referebantur in Christum, et significabant illum in nostra natura incarnandum, et totum genus hominum redempturum; et ex hoc solo cum devotione offerentium acceptabantur a Deo, et suis offerentibus prestabant futurum salutare remedium. At, ubi venit Christus, has earum sacrificiorum ambiguas oblationes et eorum multimodas imperfectiones amovit, et statum sancte matris Ecclesie, quamtum ad hoc, in unico altissimo sacrificio perfecit, ad quod omnia illa predicta sacrificia antiquorum dirigebantur, velut in ultimum et potissimum finem, quo habito, penitus debebant cessare, secundum quod concludit beatus Augustinus (Decimo septimo de Civitate Dei, capitulo vicesimo) loquens de huiusmodi excellentissimo sacrificio, quod sacerdos ipse gloriosissimus, novi testamenti mediator, Christus exhibuit et exhibet secundum ordinem Melquisedech, de corpore et sanguine suo, ubi post alia sic dicit: Id enim sacrificium successit omnibus illis sacrificiis veteris testamenti, que immolabantur in umbra futuri, propter quod etiam vocem illam in Psalmo trigesimo nono, eiusdem mediatoris per Prophetam loquentem agnoscimus: Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi; quia pro illis omnibus sacrificiis et oblationibus corpus eius offertur et participantibus ministratur. Hec ibi. Quod et Ecclesia in quadam secreta collecta, dominice septime post pentecostem, ad Dominum orans brevi sermone concludit cum dicit: Deus, qui legalium differentiam hostiarum unius sacrificii perfectione sanxisti, accipe sacrificium a devotis tuis famulis, et cetera. Est autem hoc gloriosissimum sacrificium undique perfectissimum, quamtum possibili congruentia poterat esse in hac vita. Nam in eo non carnes hircorum aut taurorum vel aliorum quorumlibet animalium immolantur, aut aliarum rerum multiplicium grosse et rudes oblationes offeruntur, sed in eo unigenitus Dei Filius pro nobis misericordissime incarnatus, Deus et homo, verissime continetur; unde non inmerito omnes ille figure sacrificiorum et involute obscuritates eorum, eo instituto, penitus cessaverunt. Nec iam Ecclesie catholice oblatio in hoc sanctissimo sacrificio potest dici Deo non accepta, quantum est in se ipsa, et fidelibus offerentibus non proficua, sicut illa antiqui temporis esse solebat; immo est Deo gratissima et omni acceptione dignissima; et Ecclesie fidelium eam offerentibus nimium salutaris et proficua, ubi talis et tantus Redemptor, qui fons et origo est omnium donorum et gratiarum, altissimo quodam mysterio realiter offertur et immolatur. Continetur autem Christus in hoc sacrificio, sub quodam specierum panis et vini ordinatissimo velamento, ut fides habeat locum et congruenter proponatur usui et communicationi fidelium, et vere possit dici sacramentum, sub tegumento rerum visibilium occultatum, secundum quod hec omnia necessario congruunt statui sancte matris Ecclesie, dum adhuc in hac peregrinatione detinetur et vivit. Et hoc solum videtur esse imperfectionis in eo, respectu illius beatifice visionis, qua in patria idem Christus ab ipsis comprehensoribus revelata facie adoratur et colitur. Respectu tamen presentis status non debuit aut potuit esse in nostro gloriosissimo sacrificio aliquis alius altior modus quam iste nunc dictus, nisi penitus totius Ecclesie militantis evacuaretur status, propter illa tria nunc superius punctualiter tacta. Unde rectissime concluditur quod status sancte matris Ecclesie est omnino undique perfectus per Christum, quamtum ad verissimum sacrificium, et eius altissimum cultum, nec potest quisquam eius perfectioni superaddi usque ad minimum. Et apparet ad idem quomodo hec eius omnimoda perfectio correspondet fidei perfectioni, sicut e contra, imperfectio pristina sacrificiorum correspondebat imperfectioni fidei antiquorum. Nam sicut tota nostra sanctissima fides explicita ex divinitate et humanitate Dei et hominis Christi dependet, sic idem ipse Christus Deus et homo, totus integer in hoc excellentissimo sacrificio realiter continetur et manet. Et sicut huic nostre sanctissime fidei succedet in patria status comprehensionis clarissime, immo et cuilibet fidelium hinc immaculato fine exeuntium, presto succedit hoc idem; sic huic mirifico sacrificio succedet illa visionis beatifice gloriosissima et admiranda fruitio, que similiter indubitanter succedit cuilibet fideli catholico pro hoc mellifico et mirifico sacrificio ac eius cultu sanctissimo; unde (Ioannis, sexto) inquit Christus: Ego sum panis vivus qui de celo descendi; si quis manducaverit ex hoc pane vivet in eternum, et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita. Et infra: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam eternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Hoc est igitur quod in canone consecrationis huius deifice sacrificii dicitur: Hic est calix sanguinis mei novi et eterni testamenti, mysterium fidei, et cetera; in hoc quod dicitur mysterium fidei, clarissime exprimitur hoc quod pretuli, scilicet, quod perfectio huius admirandi sacrificii, correspondet perfectioni nostre sanctissime fidei; que verba, nemine dubitante, Christus protulit suo sanctissimo ore, et illa eadem ab eo susceperunt apostoli, et ab eis habuit Ecclesia prout continetur in canone. Sed iam ad omnimodam unionem et concordiam unanimem omnium fidelium Ecclesie accedendum est, ut clarissime pateat qualiter in hoc sanctissimo sacrificio omnes suos fideles undecumque advenientes Christus unire dignatus est equaliter, uniformiter et concorditer. Quod de facile quis videre poterit, si ea que, de fidei perfectione et eius integra ad omnes fideles communione, dicta sunt in capitulo precedenti, consideret, et si advertat similiter qualiter hoc inefabile sacrificium eidem ex utraque parte correspondet, ut nunc superius tetigi. Quemadmodum enim Christus nostram sanctissimam fidem explicita, ut dixi, integritate perfecit, ac ad eamdem omnes fideles salvandos indistincte et equaliter obligavit, sic unica sui ipsius oblatione omnem sacrificii cultum Christus perfecit, qua consummavit in sempiternum sanctificatos, ut inquit Apostolus ad Hebreos, decimo capitulo: Hic autem, id est, Christus, unam pro peccatis offerens hostiam, sedet in sempiternum in dextera Dei exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius. Una enim oblatione consummavit in eternum sanctificatos. In hac igitur sacrificii excellentissima oblatione, omnium fidelium sacrificia coniunxit, sive que, ut pretactum est, diverso conscientie dictamine a fidelibus offerebantur viventibus lege nature, sive ea que multifarie sepius et sepissime, et multimode diversitate implicita offerebantur in lege scripture. Hanc autem solam perfectissimam et purissimam omnibus suis fidelibus de cetero offerre mandavit (Luce, vicesimo secundo): Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem. Immo eosdem omnes ad hanc eius sacrificii sanctissimam sumendam oblationem equaliter obligavit (Ioannis, sexto): Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis. Et ideo in hac sacratissima communione omnes uniti sumus indivisibili vinculo caritatis, sicut et coadunamur vera credulitate in una perfectissima fide, et eius explicita confessione (Prima ad Corinthios, decimo): Ut prudentibus loquor, vos ipsi iudicate que dico: Calix benedictionis cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panem quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? Quasi dicat: sic verissime. Nam sequitur: Quoniam unus panis, et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno calice participamus. Vocat autem Apostolus panem corpus Christi in hoc altissimo sacrificio contentum, propter ipsam priorem materiam panis unde conficitur, et propter ipsam priorem materiam panis unde conficitur, et propter ipsa panis accidentia, que, etiam post consecrationem manentia, ostendunt similitudinem panis, licet iam non maneat panis; et hoc ideo quia, ut premisit, prudentibus loquebatur, qui hec diiudicare sufficerent. Ubi sic dicit Glossa, satis ad nostrum propositum conveniens et efficacissima: Omnes, inquit, qui participamus de uno pane, scilicet, corpore Christi, et de uno calice, scilicet, sanguine eius, licet multi sumus, tamen sumus unus panis, unione fidei, spei et caritatis, et unum corpus illius capitis, quod est Christus, sumus, per subministrationem operum caritatis in unum, omnes sumus una Ecclesia, id est, uniti vinculo fidei, spei et caritatis, et mutua operum Dei exhibitione. Per unitatem enim panis, et unitatem corporis, fidem et caritatem oportet intelligi, que, si desit, iudicium sibi sumit qui sumit. Et quia unum sumus, unum sentire debere dicit, ut fides una unum habet sensum et opus. Typice autem unus panis et unum corpus Ecclesia dicitur pro eo quod, sicut unus panis ex multis granis, et unum corpus ex multis membris componitur, sic Ecclesia Christi ex multis fidelibus, caritate copulante, connectitur: Hoc mysterium pacis et unitatis nostre Christus in sua mensa consecravit. Qui accipit mysterium unitatis et non tenet vinculum pacis, non mysterium accipit pro se, sed contra se. Nullique ambigendum est tunc quemquam corporis et sanguinis dominice participem fieri, quando membrum corporis Christi efficitur, nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiamsi, antequam illum panem edat vel calicem bibat, de hoc seculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat; quia illius sacramenti beneficio non privetur, quando ille hoc, quod illud sacramentum significet, invenitur. In illo enim sacramento, corpus et sanguinem suum commendavit nobis, quod etiam fecit et nos ipsos, nam et nos corpus ipsius facti sumus. Hec Glossa. Hec autem unitas et coniunctio omnium fidelium in hoc excellentissimo sacrificio, secundum quod de fide dictum est, attenditur quamtum ad duo, scilicet, quamtum ad administrationem, et quamtum ad usus participationem; quia licet omnes eo participemus equaliter ad salutem secundum devotam venerationem et meritum suscipientis, non tamen omnes sumus eius ministri aut sacerdotes eidem pro officio deservientes, aut illud conficientes et illud aliis fidelibus ministrantes. Sed differimus quamtum ad hoc secundum vocationem a Deo per gratias et dona in eius sanctissima Ecclesia, per quas accedimus ad ministrandum aut conficiendum tamtum et tam altissimum sacrificium, configurantes nosmetipsos ad Christi exemplar et sacerdotium, qui non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret; secundum quod ad Hebreos, quinto, declarat Apostolus dicens: Non quisquam sibi sumit honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Ita et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech. Hec autem vocatio fidelium ad hoc regale sacerdotium equaliter et indistincte habet in omnibus locum, quemadmodum de fide fuit dictum. Nam sicut ex omni populo, gente et natione sunt aliqui, et esse possunt, immo et debent, qui predicant evangelicam fidem, et secundum eam alios fideles doceant, dirigant et informent, et sunt similiter aliquali rudes et subditi, sic indubitanter esse debet circa hoc eius unicum et mirabile sacrificium, quod ex omni populo, gente et natione esse debent aliqui qui illud conficiant, et illud populis administrent, et in hac sacratissima oblatione Deus pro eis exorent; et hi debent alios habere, qui ex officio sibi subserviant ordine competenti, intra sanctam Ecclesiam, secundum quod ad hoc sacrum mysterium condecet; qui omnes, sicut et illi qui predicant evangelicam fidem, ex altari vivere debent, iuxta Apostolum (Prima ad Corinthios, nono), scilicet, ex redditibus Ecclesie: Qui alteri, inquit, deserviunt, cum altari participantur. Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere. Ad idem debent esse ex omnibus gentibus, aliqui more populi, qui sint velut rudes et subiecti, qui ab huiusmodi sacerdotibus et Dei ministris suscipiant hoc vivificatissimum sacrificium et cetera officia salutis, et qui eisdem in temporalibus subministrent et deferant oblationes; alias enim non posset dici omnibus fidelibus esse communia nostra sanctissima fides, nec Christi Ecclesia esse perfecta caritate coniuncta, in hoc eius sacrificio tam mirabili, si nec eius unitas et communio non se extenderet pari ordine ad omnia sui corporis membra. Immo et tunc Ecclesia non esset perfecta, et, quod amplius est, durare non posset, sed dissolveretur, si sic esset divisa, secundum quod inferius, Deo dante, capitulo quadragesimo quarto, intendo pro finali conclusionis capitulo declarare, priusquam ad argumenta incipiam respondere. Nunc autem, quamtum ad presens attinet, licet de se notissimum sit, verumtamen in ipso Christi sacerdotio, de quo agimus, clarius luce resplendet, ad cuius exemplar et similitudinem Apostolus supra dixit nostros pontifices et Christi ministros, cum per Ecclesiam vocarentur, a Deo debere assumere honorem; in Christi enim sacerdotio reprobatum est illud pristinum sacerdotium leviticum secundum ordinem Aaron; et hoc quia erat ex se imperfectum. Cuius imperfectio tangens presens negotium, inter alia erat quod solum ad certam tribum, immo ad certam familiam et domum erat constrictum et determinatum; alia vero sanctuarii officia pertinebant ad determinatas suo ordine eiusdem tribus familias, scilicet, Gerson, Caath et Merari, et sic erat sicut inutile ita et imperfectum, sicut superius, capitulo duodevicesimo, monstravi. Propter quod, adveniente Christo, erat merito reprobandum propter eius inutilitatem et imperfectionem, sicut declarat Apostolus ad Hebreos, septimo, loquens de huiusmodi sacerdotio, cum dicit: Reprobatio quidem fit precedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem; et ideo sacerdotium domini Iesu, undique perfectissimum et usque ad finem seculi duraturum, non fuit prenuntiatum, nec suo tempore institutum et consummatum secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech, ut non putaremus eius sanctissimum sacerdotium ad certam gentem, populum aut personam debere esse determinatum, sicut erat illud pristinum aaronicum; propter quod etiam non de tribu Levi, sed de alia, videlicet, de tribu Iuda secundum carnem dignatus est nasci. Sic hec omnia in preallegato capitulo declarat Apostolus dicens: Si ergo consummatio, id est, legis et sacerdotii perfectio, per sacerdotium leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit), quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem dici Aaron? Quasi dicat: nulla fuisset necessitas, si illud fuisse perfectum. Et infra dicit: In quo enim hec dicuntur, scilicet, que de Christi sacerdotio prenuntiata sunt dicendo: Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech, de alia tribu est de qua nullus altari presto fuit. Manifestum est enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurget et alius sacerdos, qui non secundum legem carnalis mandati factus est, sed secundum virtutem vite insolubilis. In quibus verbis, si quis advertat, clare demonstrat Apostolus tam imperfectionem carnalem illius veteris sacerdotii, quamtum ad nostram, de qua agimus, intentionem, quam eius inutilitatem et infirmitatem, quamtum ad ipsam principalem offerentium sanctificationem, de qua ibidem principaliter intendit Apostolus. Amplius autem adhuc presens patebit intentio, si considerare velimus quod ibi de Melchisedech adducit Apostolus, secundum cuius ordinem Christi sacerdotium in omni perfectione surrexit; ait enim sic: Primum quidem quod interpretatur, scilicet, Melchisedech, rex iustitie; deinde autem rex Salem, quod est rex pacis; sine patre, sine matre, sine genealogia nec initium dierum, nec finem vite habens. Ex quibus verbis satis potest nostrum confirmari propositum, nam in hoc quod Melchisedech interpretatur rex iustitie et rex pacis, concluditur, equalem amoris et gratie iustitiam et pacem integram ac concordiam omnimodam, que Deum decent, omnibus populis, gentibus et nationibus fidem Christi recipientibus, secundum illum superiorem modum duplicem, advenisse per eius sanctissimum sacrificium secundum ordinem Melchisedech prenuntiatum et institutum. Per hec vero quod dicitur, id est, sine patre, sine matre, sine genealogia, et cetera, eo quod Melchisedech nihil horum scriptura pronuntiat, significatur hoc idem, quod Christus in terris sine patre et in celis sine matre, sic suum sanctissimum sacerdotium instituit, ut in eternum duraret, et ad omnes gentes sub eo unicum Deum colentes, generaliter et indistincte, supradicto ordine se haberet, nec alicui hominum unquam appropriari, et aliis penitus denegari posset, nisi ab eo qui iudicio Ecclesie ex propria et personali eius, et non sui generis, imperfectione, inveniretur indignus, aut non habilis nec idoneus. Ex his omnibus clarere poterit intuenti quanta sit contra Christum et eius perfectissimum sacrificium horum hominum temeritas et presumptio, qui affirmare contendunt nullum ex Iudeorum genere debere ad sacerdotii Christi honorem ascendere, aut eius mirificum sacrificium per se offerre et populis administrare, in quo eius sanctissime perfectioni ex directo repugnant; et licet nescientes, omnino tamen sub illa veteris sacrificii carnali et imperfecta observantia illud reducere et recurvare laborant, quanvis se eam persequi et impugnare presumant; et sic sacerdotium domini Iesu, secundum ordinem Melchisedech, tansformant in sacerdotium illud pristinum Aaron; illud quibusdam gentibus per successionem quamdam hereditario iure applicantes et ab aliis id penitus amoventes, et contra sanctuarium Dei et eius unicum populum voce livida personantes, sicut scriptum est (Psalmo octogesimo secundo): Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. Et sequitur: Dixerunt, inquit, hereditate possideamuis sanctuarium Dei. Ac per hoc, impia quadam voluntate, populum Dei subiugare contendunt. Sanctuarium autem Dei, inquit Augustinus, quid aliud intelligendum est nisi templum Dei, de quo Apostolus dicit: templum Dei sanctum est quod estis vos? Nam quid aliud inimici nisi populum Dei possidere, id est, subiugare moliuntur, ut cedat in eorum impias voluntates? Hec ille. In quo, fidem ipsam evangelicam quam se defendere putant, impugnant, et quamtum ex ipsis est, altissimam huius deifici sacrificii virtutem infirmant, et ipsam Christi Ecclesiam adnihilant et conturbant, et omnibus eius fidelibus materiam offensionis et scandali subministrant, et quos tam mirabili ordine et caritate Christus ipse coniunxit, separare laborant. Unusquisque enim talium contra increpationem Apostoli non cenam Christi, in qua sacrificium instituit, sed suam propriam manducare presumit, et alium quemlibet fidelem ab ea irridendo nititur expellere, ut sic dum unus est ebrius, alius esuriat (Prima ad Corinthios, undecimo). Est igitur verissima et irrefragabilis conclusio, quam necessario omnes fideles tenere debebunt, quod omnes generaliter et indistincte sumus coadunati inenarrabili caritate in hoc sacrificio Christi, velut in quodam amicabili eius convivio suavissimo et mirabili, quapropter debemus esse equales, unanimes et concordes. Isaie, vicesimo quinto: Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemie, pinguium medullatorum, vindemie defecate. Et precipitabit in monte hoc faciem vinculi colligati super omnes populos, et cetera. Hoc convivium, ut sacri doctores exponunt, fuit hoc sacratissimum sacrificium, quod Christus omnibus populis, gentibus et nationibus in eum credituris, sicut hic dicitur, instituit et celebravit in monte Sion, de quo hic propheta nunc loquitur ubi erat cenaculum situm. Per delectabilia vero hic commemorata intelliguntur gratiarum inestimabiles dulcedines et donorum, que in hec celeberrimo convivio omnibus fidelibus per Christum exposite et distribute fuerunt, omnibus ergo secundum suum totale complementum institutum est et oblatum a Christo, sive Iudeis, sive gentilibus eum per fidem recipientibus.



Anterior Indice Siguiente