Selecciona una palabra y presiona la tecla d para obtener su definición.
Anterior Indice Siguiente




ArribaAbajoCapitulum XVIII

Quod, licet status veteris testamenti, quantum ad ista quinque supradicta, esset imperfectus, si absolute considerentur, tamen, considerata illius populi conditione, erant sibi convenientia, et in eis ordinabatur, quantum ad eum recta et perfecta politia, que alias esset eidem nociva, quantuncunque ista essent perfecta


Considerandum autem, propter ea que dicta sunt de his, scilicet, superius annotatis, in quibus ostensum est populum illum fuisse imperfectum, quod non est existimandum quod lex Dei, que de huiusmodi data est, fuerit mala, aut fides non vera, vel sacrificia superstitiosa, ne quis forte seducatur, cum misero Manicheo, qui illum pristinum statum veteris testamenti, cum suis cultoribus, et Deo, idem conferente, damnabat, asserens illum fuisse malum, et a Deo malo datum; que omnia abominanda pariter et irridenda sunt. Hec enim solum a Deo altissimo et vero datum est, sed etiam ipsum bonum est, immo optimum et perfectum per respectum ad illum populum, cui tunc temporis datum est. In tantum enim fides et sacrificia illius populi, et eius politia, ac cetera huiusmodi pertinentia, fuerunt eidem populo tunc temporis optima et perfecta, quod, si data fuissent eis alia perfectiora, redderentur eis mala penitus et nociva. Pro quo considerandum est quod non quecunque politia est cuicunque populo bona, utilis et proficua, licet in se ipsa considerata, iudicetur optima et perfecta, sed illa que, secundum conditionem eius est ei conformior et tolerabilior; alias, quantuncunque esset bona, redderetur ei inutilis et nociva. Nam cum politia ordinetur ad populum regulandum et pacifice eum regendum, talis debet ordinari, que populo, cui imponitur, melius et ordinatius possit in huiusmodi convenire, considerata eius et loci et temporis conditione. Si ergo contingat populum esse imperfectum, rudem et indispositum, quicunque vellet illum regere et regulare perfectissima politia, et eum sublimius ordinare, talis ipsum destrueret et penitus conturbaret, tanquam regens eum regula sibi indebita et incongrua. Illa tamen politia, in se ipsa considerata, erit optima et perfecta, sed non tali populo applicata, quia redditur ei pessima et imperfecta, propter eius dispositionem contrariam. Per oppositum, vero, alia politia minus bona, immo et im perfecta in se ipsa, erit tali populo optima et proficua, et dirigetur et regulabitur per eam, tanquam quadam sibi convenientissima regula, cui satis concordat quod dicit Aristoteles, 5 Eticorum, ubi tractat de epiikeia, que est virtus quedam directiva iusti legalis, per quam iudices recte se habent in exsequendo particularia nogotia iustitie, applicando ad illa leges communes, et quodammodo universales ipsius politie, secundum quod casus expetit, consideratis omnibus particularibus circunstantiis, quas legislatores nullo modo potuerunt previdere, quantuncunque essent doctissimi, secundum quod in quolibet casu possent accidere; et hoc propter variabilitatem et numerositatem humanorum actuum, ad quos regendos et ordinandos leges condiderunt; qui tamen sunt tam varii et innumerabiles, quod nullo modo cadunt sub arte, vel sub aliqua narratione, ut dicit Philosophus primo Ethicorum, et sic non potuerunt ab eis integre previderi; propter quod, licet esse optimum et in se perfectissimum, ut omnia iudicia essent a legibus particulariter usquam ad ultimum explicita et determinata, et nulla remanerent in arbitrio iudicum dirigenda, et leges ipse essent velut ferree, que ab eis interpretari non possent, nec quomodolibet aliter quam sicut in suo rigore sonant, ad casus particulariter applicari, et nunc uni intellectui, nunc alteri inherere, et aliquando unam legem, alteram aliam excludere; et hoc ad obviandum in futurum eorum imperitie et malitie, ne quoquo modo possent ad iniustitiam declinare, ut innuit Aristoteles, primo Retoricorum; non tamen hoc fuit possibile aliquo modo propter dictam variabilitatem et innumerositatem actuum humanorum. Et ideo legislatores, qui leges condiderunt, actus humanos, quantum sibi possibile fuit, per easdem direxerunt, pauciora, quam potuerunt, determinanda iudicibus relinquentes; ubi tamen amplius agere non potuerunt, eisdem tacite vel expresse commiserunt; ut secundum particulares casus negotiorum, et eorum diversas circunstantias agravantes vel excusantes, sic legibus uterentur, quas ideo sibi, velut plumbeas interpretabiles et applicabiles reliquerunt; adeo ut aliquando sit necesse verba legislatoris penitus pretermittere, ut recte sequantur eius intentione, que, scilicet, est opus debitum iustitie et virtutis, cuilibet observare in ordine ad bonum commune. A qua tamen intentione ipsa eius verba videntur in tali casu omnino discordare; quia si sic materialiter observarentur hec omnia, in tali iudicio corrumperetur, sicut de facili posset exemplariter declarari, si hoc presens negotium expeteret; propter quod hec virtus supradicta est ipsis iudicibus multum necessaria ad leges recte interpretandum, et easdem particularibus actibus debite applicandum. Nam leges, prout communiter, manent applicabiles et flexibiles, et si alique continent in se strictos et indispensabiles rigores, nisi ex multum urgenti causa, et in paucis casibus hoc fiat, prout communiter, sunt populo nimis periculose, propter iam dictam causam; unde concludit ibi Philosophus de flexibilitate legum, ponens satis aptum et palpabile exemplum; dicit enim quod in quadam insula, que dicitur Lesbia, sunt lapides durissimi et male dolabiles, propter quod artifices lapidiscide, licet soleant uti regulis ferreis et inflexibilibus ad dolandos lapides pro artificiis, et tales sint eis necessarie et convenientes arti sue, tamen ibi utuntur regulis plumbeis pro lapidibus, illis, ut eas possint ad eorum tortuositatem applicare, et sic eos quomodolibet regulare, et in edificiis collocare; ita dicit ipse oportere esse de legibus, quia debent esse flexibiles, ut possint interpretari, et dispensabiles, ut possint humanis actibus convenire; qui propter dictam causam non se patiuntur aliter regulari. Nunc ergo ad propositum: sic videtur contigisse tunc temporis in populo Dei; quia propter eorum ruditatem et duritiam et crudelitatem, non sunt eis revelata altiora fidei mysteria, nec sunt eis proposita perfectiora iudicia, immo sunt eis concessa multa, que de se et absolute sunt mala, et hoc tanquam regerentur a Deo in illa veteri politia, velut quadam plumbea regula applicabili ad eorum tortuosam et durissimam conditionem, eo quod non possent regi regula directissima et perfecta; immo si eis imposita fuerat, reddereteur eis impertinens et nociva. Apparet autem hoc clarissime de primo illorum quinque, scilicet, de imperfectione fidei, eo quod eis tunc temporis proposita erat implicita et figuris involuta, et hoc sic conveniebat eis; contrarium vero redderet ipsos idolatras et infideles. Nam, cum essent rudes, et ad idolatriam proni, si Deus eis personarum trinitatem credendam proponeret in divinis, statim tres deos indubitanter adorarent, et eis diversas imagines et partita sacrificia assignarent, quantuncunque cohiberentur a lege. Nam per absentiam Moysi, habita minima oportunitate, fecerunt sibi vitulum pro Deo, quem adoraverunt, eo quod viderant in Egypto Api deum Egyptiorum in specie bovis, qui reputabatur apud Egyptios aliquod magnum numen, et velut vivens multoties arte demonum apparebat et ambulabat ante Egyptios ipsum colentes: sicut dicunt Nicolaus et alii doctores; propter hoc et similia, ne in heresim aut idolatriam laberentur, maxima cautela se habuit Deus cum illis, in dando eis legem et fidem, quam de eo habere debebant, astruendo; quia hoc cum quibusdam terroribus egit cum eis, ut comprimerentur, ne lasciviendo ad idotariam declinarent, nullam eis formam aut similitudinem, quam videre possent, ostendit, ne eam pro Deo adorarent, sicut Moyses largius de huiusmodi eos postmodum contestatus est, specialiter Deuteronomii, 4, quasi per totum, ubi inter alia dixit: Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis, vocem verborum eius audistis, et formam penitus non vidistis. Et infra: Custodite ergo animas vestras: Non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb, de medio ignis, ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel femine, similitudinem omnium iumentorum, que sunt super terram, vel avium sub celo viventium, atque reptilium, que moventur in terra, sive piscium, que sub terra morantur in aquis; ne forte oculis elevatis ad celum videas celum, solem et lunam, et omnia astra celi, et errore deceptus adores ea et colas, que creavit Dominus Deus tuus, in ministerium cunctis gentibus, que sub celo sunt. Hec ibi. Hoc autem totum factum est propter eorum rudem et labilem capacitatem, que facile decipiebatur et ad idolatriam inclinabatur. Unde si Deus eis tunc mysteria evangelice fidei revelasset, nihil aliud esset quam proiicere margaritas ante porcos, qui eas suis pedibus conculcarent, ut dicitur Maththei, 7, et inde seipsos in varios et nefandissimos errores converterent, unde illuminari et dirigi debuissent, non valentes ferre tante fidei perfectionam. Ideo sufficiens fuit pro tunc, immo sic necessario expedivit, ut quibusdam patribus viris evangelicis et perfectis revelarentur arcana fidei mysteria in lumine clariori; ceteris vero, quibus lex dabatur, eadem proponeretur in quodam generali et communi, prout expediebat eorum grositiei et ruditati. Nam, ut ex auctoritate beati Augustini superius, capitulo decimo sexto, inductum est, ad hoc solum omnia illa legis precepta et fidei involuta mysteria antiquitus ordinabantur, ut, scilicet, solummodo unus Deus a fidelibus illius temporis monstraretur esse colendus, nec cuiquam alii, nisi vero Deo subderentur; et hoc erat satis pro tempore illo, ut ab idolatria quomodolibet arcerentur. Cetera vero fidei mysteria, que populus ille necdum capere poterat, reservabantur statui evangelico, per Christum, ad quem omnia dirigebantur, suo tempore revelanda, ac claris quodammodo iam vocibus predicanda, cum populus ille, tanquam ex puero factus fuisset adultus, velut si iam crevisset in hominem, qui huiusmodi fidei revelata mysteria, libere et absque erroris periculo posset accipere. De his loquitur sanctus Thomas, prima secunde, questione 98, articulo secundo, signanter in responsione ad primum. Hoc idem patet de secundo, scilicet, de sacrificiis et eorum expedienti imperfectione: nam propter dictam causam voluit Deus tantam multitudinem sacrificiorum, tam inutilem et sumptuosam sibi a Iudeis offerri tunc temporis, et cum tantis et tam multiplicibus ceremoniis, in effusione sanguinis animalium et in crematione illorum cadaverum, et sic de ceteris; ut, scilicet, secundum eorum rudem modum qualitercunque coleretur ab eis, volens potius ea sibi offerri, quam idolis, ut dicit Magister, quarto Sententiarum, distinctione prima, ad quod ipsi erant maxime inclinati, immo et asuefacti; propter quod eos in offerendis huiusmodi sacrificiis multis irregularitatibus et inmunditiis involvit, ut semper essent occupati tam in oblationibus, quam in similibus expiationibus, no forte ab eisdem vacantes ad idola declinarent. Et ideo hec et similia permisit, immo districto rigore sibi offerri mandavit; et cum essent inmunda, per ea tamen eos mundari precepit; et cum essent fetida et inutilia, sibi tamen suavissima et placida esse demonstravit, dicens quod cremarentur coram eo, et placida esse demonstravit, dicens quod cremarentur coram eo, et quod talis combustio erat sibi odor suavissimus (Levitici, 3); et hoc magis ipsi afficerentur, videntes qualiter Deus eorum opera appretiabatur; fuit tamen hoc pro tunc expediens et bonum, ut saltem sic traherentur ad veram Dei cognitionem, licet rudem et qualemcunque, ut eum solum Deum verum esse crederent, et eum solum qualitercunque colerent. Et ideo nec altiora, nec spiritualiora sacrificia eos decebant, sicut nec fidei clariorem revelationem, quia eis multum obessent. Hoc idem apertius patet de tertio, scilicet, de lege, et eius pro tunc congrua imperfectione; nam si dedisset eis altiorem modum vivendi, cum ipsi essent imperfecti, gravius delinquerent, et eandem citius a se expellerent, nec aliquo modo eam ferre potuissent; ideo necessaria fuit eorum imperfectioni talis lex, que multa concederet et pauca vetaret, et circa eorum sensibiles appetitus multum se distenderet et ampliaret: erant enim carnales et duri; ideo, si displicente sibi uxore, propter aliquam feditatem, Deus eam a se abiicere cum libello repudii non permitteret, protinus adulterarentur, aut concubinas inducerent; immo, quod gravius est, eandem non valentes sustinere, indubitanter occiderent; ideo decuit libellus repudii. Item, cum essent crudeles et ad effusionem sanguinis proni, si Deus illum qui alterum ignoranter occidit, in aliquam civitatem refugii, velut in penam non recluderet, indubitanter eum parentes occisi interficerent; et quia, si inde exiret, insidiarentur ei, et eum occiderent, ideo eum premonuit ut se custodiret, et illos inde exeuntem libere permisit occidere, ut sic saltem eum manentem in civitate tutum relinquerit. Item, quia erant inmisericordes et cupidi, si eis non permitteret dare ad usuram extraneis, fratres suos talibus usuris gravarent, non se valentes ab huiusmodi abstinere, immo eos etiam penuria et fame perire permitterent; ideo ut saltem inter se essent misericordes et regulati, permissum est eis dare ad usuram extraneis, et solum in eis effrenare suam duritiem et cupiditatem. Et sic posset clare patere de singulis circa eos illius legis imperfectionibus, que ita illi populo expediebant, ut sine illis status politie et eius regiminis durare non posset. Hoc idem multo clarius patet de quarto, scilicet, de fine in quem suos cultores intendebat adducere, eo quod non vitam eternam, sed solam terrenam promitteret; nam cum ille esset status cuiusdam pueritie, non poterat capere celestia promissa, nisi sub quibusdam rerum temporalium figuris allicerentur ad illa, suo tempore apertius promittenda, et realiter conferenda. Ideo non decuerunt illum veterem statum maiora promissa, sed talia sensibilia et terrena erant eius imperfectioni convenientia, secundum quod dicit Apostolus ad Galatas, 4, ut largius declaratum est supra, capitulo 16. Hoc idem patet de imperfectione illius politie, quantum ad eius usum et communicationem, et quantum ad civium inter se convictum et conversationem; nam ex dictis claret quod talis politia decebat illum statum, ut posset conservari, secundum quod largius declarari posset, quod causa brevitatis omitto. Unum tamen est his omnibus generale, scilicet, eorum ruditas, durities et imperfectio, ex quibus ista necessario sic imperfecta conveniebant illi populo, secundum quod ipse Deus noster omnipotens dans Moysi legem in tabulis, testatus est dicens (Exodi, 32): Cerno quod populus iste dure cervicis sit, quod et Moyses ad eundem populum similiter contestatus est (Exodi, 33, et Deuteronomii, 31): Dixit ad populum: Ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam, et cetera. Unde et Salvator loquens de libello repudii, hoc unico verbo conclusit, dicens (Maththei, 19): Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non fuit sic. Hec autem causa permissionis in libello repudii, scilicet, eorum durities, erat in ceteris omnibus.




ArribaAbajoCapitulum XIX

Quod iste permissiones de dando ad usuram extraneis, et de dando libellum repudii, et de similibus aliis veteri lege, propter imperfectionem populi concessis, licet in se essent illicite, ex permissione tamen aut concessione Dei, fiebant licite Iudeis


Sed esto quod talis politia propter eorum indispositionem et rudem imperfectionem Iudeis tunc temporis conveniret; est tamen dubium de quibusdam contra dictamen recte rationis et iuris naturalis, que videntur, concessa fuisse eisdem Iudeis, qualiter potuerunt sine mortali peccato uti eis, cum absolute et per se essent mala, et cuilibet homini de necessitate salutis evitanda, sicut fuit dare ad usuram et dare libellum repudii, et inimicum etiam innocentem occidere, et si qua alia similia sunt eis concessa, que naturali iustitie videantur esse contraria. Nam de illa imperfecta revelatione fidei, et rudi et inutili modo sacrificiorum, et de similibus eorum imperfectionibus iam non est dubium, cum ostensum sit superius qualiter ista pro tunc sufficerent Iudeis ad sperandam salutem eternam per Christum, suo tempore revelandam; in istis enim, licet essent imperfecta, eo quod eis sic conveniebat, nihil tamen in eis continebatur contra rectam fidem, aut contra verum Dei cultum, quod eorum eterne saluti posset obsistere. Illa vero de quibus obiicitur, non solum eorum salvationi adversantur tamquam per se mala, et omni homini fugienda, sed etiam totam legem corrumpere videntur, et efficere eam malam; nam, ut de moralibus, nunc sit dictum, ubi aliquid malum necesse est totum illud cui commiscetur esse malum, eo quod bonum non potest consistere nisi ex integra causa, concurrentibus in unum omnibus circunstantiis necessariis, hinc inde bene ordinatis; malum autem provenit ex defectibus singularibus, quorum unus si per se malus sit, sufficit ad corruptionem totius cui accedit talis defectus, secundum quod dicit Dionisius, et similiter colligitur ab Aristotele, capitulo secundo Ethicorum. Dato ergo quod tota lex Dei esset perfectissime ordinata, si tamen unus solus similis defectus esset in illa, ut puta quod preciperet aliquod per se malum aut etiam concederet illud, statim tota ex eius accessu efficeretur mala; dum tamen illud post preceptum aut concessionem maneret semper malum, quod de his que supra dicta sunt satis videtur esse suspicandum; et sic videntur vergere in totius legis corruptionem et detrimentum, presertim cum Deus eadem precepto legis firmaverit; nam secus esset si ea preter legem dissimulasset. Ad quod cum sacris doctoribus respondetur quod, licet ista videantur esse contra decalogum in quo traduntur precepta nature, verum est quod contraria sunt ei si respiciantur absolute; non tamen post divinam permissionem aut concessionem. Nam secundum quod ponit sanctus Thomas, tertio Sententiarum, distinctio trigesima septima, articulo quarto, Deus potest conditiones decalogo contrarias auferre, et eadem facta que cum illis conditionibus erant mortifera et nefanda, ordinate precipere aut permittere, et ille cui sic precipitur aut permittitur potest eisdem licite uti, observato tamen modo et ordine divini precepti aut permissionis; verbi gratia: accedere ad non suam est actus fornicationis; ablata tamen hac conditione, scilicet, non sua que dum staret faciebat actum fornicarium contra decalogum militantem, manebit tunc talem actum non esse contra decalogum, nec per consequens fornicarium. Et tamen Deus potest auferre hanc conditionem, scilicet, non suam et tunc accedens ad illam non peccat, nec agit contra divina precepta, sicut et ante ageret accedens ad non suam. Nec hoc est multum mirandum et incredibile, cum Deus possit, ut sanctus Thomas ibidem dicit, etiam mutare naturam et aliter instituere illam, et tunc id quod ante erat contra naturam, esset iam secundum naturam. Hoc tamen nulli homini concessum est, quod precipiat vel permittat contra decalogum, sicut nec ulli concessum est esse illius institutorem aut dominum; secus autem est quod iuste interpretetur et declaret illud per respectum ad particulares actus hominum fidelium sub eodem viventium, quis hoc conceditur rectoribus et prelatis, et in quibusdam etiam ipsis iudicibus secularibus. Nunc ergo ad propositum: Usura consistit in quodam modo accipiendi iniuste non suum; si autem ablata fuerit ista conditio, scilicet, non suum, que militat contra decalogum, iam non erit usura, nec per consequens peccatum; Deus tamen potest illa auferre in qualibet re et quomodocumque voluerit, quia potest hominem talem rem possidentem dominio eius privare, cum ipse sit Dominus rerum omnium, presertim cum hec et similia pro eorum peccatis homines mereantur. Tunc ergo privato tali dominio aufertur etiam hec conditio respectu accipientis, scilicet, non suum; et sic accipiendo non peccat quasi agens contra decalogum aut contra ius nature in eo contentum, eo quod iam non accipit non suum, unde proveniebat peccatum; immo accipit suum, postquam illud tale est sibi concessum ab universalissimo et verissimo Domino. Isto ergo modo ex divina permissione licite potuerunt Iudei usuras accipere ab illis gentibus, quibus Deus hoc sibi agere permisit, quia ipso facto quod eis hoc concessit privavit illas gentes dominio earum rerum quas Iudei in usuras accipere debebant ab eis; quia sic absque alique iniustitia poterat in illis gentibus ipsas easdem res et quascumque alias aliquo casu fortuito sibi placito dispergere et annihilare; immo etiam subito in nihilum redigere; sic iustissime potuit concedere illas a Iudeis in usuris auferri. Et sic Iudei non peccabant quia non accipiebant non sua, sed illa que a potentissimo et vero Domino erant sibi concessa; que etiam aliis, sublatoeorum dominio non erant sua, licet possent licite possidere illa, et nullo modo si vellent tali ordine conferre Iudeis usque dum ista omnia clare constarent eis. Hoc idem dicendum est de libello repudii; nam illa mulier repudiata Dei permissione efficiebatur non sua, illius qui repudiabat illam; et ipse similiter efficiebatur non suus, et hoc, scilicet, Deo potentissime auferente ahnc conditionem, scilicet, sua et suus; ut posset postmodum quicumque eorum libere alteri copulari ablata illa ante impediente conditione, scilicet, sua et suus; qua stante, quicumque eorum adulteraretur si conmisceretur alteri. Poterat enim Deus ipsa eadem hora qua vir mulierem repudiabat eosdem per mortem disiungere, et sic matrimonium, quod inter eos erat, penitus dissolvere; ut quicumque vivens licite tunc copularetur alteri, nec in hoc miraremur aut iniustum aliquid accidisse arbitraremus. Sic igitur potuit eos verissime disiungere etiam dum viverent, conditione matrimonii eorum ab eis auferendo, scilicet, sua et suus, ut deinde manerent non sua et non suus; et qui ante licite copulabantur conditionibus illis stantibus, iam deinde fornicarentur si ad invicem commiscerentur, easdem conditiones Deo potentissime auferente. Signum autem divini concursus in hac dispensatione vel concessione erat libellus repudii, ut, scilicet, eo dato non possent deinde corporaliter copulari; ante illum tamen, licet rixarentur, et inter se ex odio quodammodo disiungerentur, semper manebant coniuges veri. Hoc similiter dici debet de homicidio inimici ex divina permissione aut concessione; nam Deus est dominus mortis et vite, cui omnes homines sunt debitores mortis tam iusti quam iniusti, saltem ex peccato primi parentis; et hanc mortem Deus potest a quocumque iustissime exigere cum voluerit et quocumque modo et in quocumque loco et per quemcumque sibi placuerit; sicut igitur potuit Deus absque aliqua iniustitia hominem illum occidere quocumque alio modo, scilicet, aliquo casu fortuito vel febre superveniente, aut aliqua subitanea peste, et sic de ceteris; sic potuit eum occidere tali morte, cuius ille qui inimicabatur ei esset minister et executor, et iam tunc non occidebat innocentem, sed erat Dei minister in tali genere mortis quam Deus ab illo homine qui eam sibi debebat, tunc per eum exigere volebat; et ideo cum esset executor auctoritate divina, non peccabat aut erat homicida; presertim cum tales homines adulti aliqua alia actualia peccata egerint, quibus ultra communem mortis omnibus legem, strictius et citius mortem subire meruerint; nisi Deus misericorditer ab huiusmodi abstinuerit, premaxime etiam cum Deus talem hominem premonuerit in lege ut se ab inimico custodiret; eo igitur ipso quod erat incautus et immemor sue salutis in se non debite custodiendo, iuste videbatur perire. Simile est de Abraham volente occidere et immolare filium suum Isaac, ut habetur Genesis, vicesimo secundo; nam ipse non intendebat innocentem occidere sed Deo obedire, cui Isaac erat debitor mortis, quam tali ordine mediante Abraham volebat exigere; alias Abraham pecasset mortaliter etiam solummodo volendo filium occidere, sicut si eum realiter occidisset, licet non tam graviter; et tamen non solum non peccavit, sed multum coram Deo altissime meruit. Simile est etiam de Iudeis qui mandato Domini expoliaverunt Egyptum petendo mutuata vasa aurea et argentea et cetera, ut habetur Exodi, duodecimo; nam nec peccaverunt nec commiserunt furtum, quia non accipiebant rem alienam sed suam, Deo auferente hanc conditionem a rebus illis quas accipiebant, scilicet, non sua, ut sic licite fierent sua, si tamen eorum cupiditas non supergrederetur divinum mandatum, scilicet, hoc ex mera cupiditate agendo tali intentione ut etiam si Deus hoc non precepisset, nihilominus ipsi hoc agerent; quia tales, si qui fuerunt, peccaverunt furtum committendo. Simile est etiam de Osee, cui mandavit Deus ut accederet ad mulierem fornicariam et acciperet filios ex ea, Osee, primo, quia illa que ante erat non sua, auctoritate divina hoc iubente facta est pro tunc sua, Deo similiter auferente hanc conditionem, scilicet, non sua; qua conditione stante actus esset fornicarius, et militeret contra decalogum; quia esset talis accessus ad non suam. Quamquam in his tribus exempli gratia adductis sit facilior modus dispensationis et levior responsio dubitationis, eo quod fuerunt ex mera Dei voluntate, nec precessit aliqua causa que quodammodo Dominum cogeret ad huiusmodi dispensationem aut concessionem, sicut in aliis. Et eo similiter quod Abraham non inimicabatur Isaac nec se vindicabat eum immolando, sicut Iudei faciebant inimicum occidendo; et eo similiter quod Egyptii erant debitores Iudeis ad illa bona et forte ad plura alia propter duram servitutem qua serviebant eis, quod de aliis gentibus, saltem de omnibus, quamtum ad Iudeos non constat. Et eo similiter quod mulier illa fornicaria ad quam ex precepto Domini accessit Osee, non erat alteri viro coniuncta, sed hoc solum habebat impedimentum, scilicet, quod erat non sua. De muliere tamen et viro inter quos dabatur repudii libellus, erat aliquid maius, quia erant ligati lege nature per totam vitam us essent sua et suus. Ista tamen disparitas non infirmat negotium illorum, quin Deo volente esset ita dispensabile et Deo possibile ad concedendum, sicut fuit negotium istorum. Nam licet ex mera duritie Iudeorum et eorum perversa conditione Deus quodammodo cogeretur ad hoc illis concedendum, non tamen propter hoc aufertur quin post concessionem esset cum eis dispensatum, ut ipsi licite possent uti tale privilegio; nec similiter hoc fuit Deo minus possibile quam illud, licet esset maioris difficultatis contentivum, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum; Luce, primo. Nec hoc etiam decuit minus fieri id quam illud, sed forte magis, ut evitaretur tanta numerositas peccatorum, et Deus suis qualibuscumque cultoribus subveniret, ne sic eternaliter perirent; qui novit congruentem suis temporibus generi humano exhibere medicinam, ut dicit Augustinus. Immo hoc erat necesse ne Deus legem suam macularet, quia alias iuste diceretur totam esse malam ex apposita et approbata in ea tali ac tanta macula, nisi esset per dispensationem et divinam concessionem subtracta. Omnes tamen indubitanter concedunt legem illam fuisse bonam, et licet non absolute perfectam, tamen sufficienter pro tunc ad salutem sperandam. Contrarium enim dicere esset absurdum; ad Romanos, septimo: Itaque lex quidem sancta est et mandatum sanctum et iustum et bonum. Unde et noster gloriosus pater Hieronymus in Epistola ad Tetranciam de vera circuncisione, post alia sic dicit: Si hec ergo transitoria, ut ipse ait, celum et terra transibunt, sic sapientia descripsit, ut aliter ea esse non potuisse credamus, quid homines pro quibus nunc ita excogitavit, ordinavit, instituit, sine ratione vivere forte permisit, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamentum et legislatio et obsequium et promissa? Ex quibus etiam Christus secundum carnem qui est benedictus in secula? Absit ergo ut a quibus etiam Filium suum secundum hominem voluit oriri, eis non plenum ratione conderet testamentum. Sed quoniam tan evidenter constat per Deum omnia plena esse rationis ut assertore non egeant, videamus unde digressi sumus, et cetera. Hec ibi. Et tamen nescio quo alio modo possit bonitas legis salvari, eet illius populi incolumitas salutaris, presertim cum numquam hec Deus vetuerit, aut per prophetam aliquem reprehenderit; immo potius confirmavit, et ad illud Iudeos induxerit, sicut specialiter patet de libello repudii: Malachie, secundo: Uxorem adolescentie tue noli despicere; cum odio habueris eam, dimitte eam, dicit Dominus Deus Israel. Si ergo verba prophete quisquam consideret, vera esse reperiet, et quod nihil iniustum aut quod peccatum esset ex Dei parte precipit; alias enim, si contrarium vellemus asserere, toti sacre scripture maculam vidderemus inferre. Nam sicut scribitur nona distinctione, si ad sacras scripturas admissa fuerint officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? Que tandem de scripturis illis sententia proferetur? Cuius pondere contentiose falsitatis continetur improbitas? Hoc ideo dixerim quia aliqui et magni viri contrarium videntur asserere; ad quorum rationes, ut mihi videtur, facile esset respondere, si hoc presens negotium expeteret, sed pretereo ne immorer extra propositum. Relinquitur ergo concludendum quod, quidquid de se illicitum illi populo in lege permissum est a Deo, ex eius permissione aut concessione factum est illis licitum, quod alias erat illicitum, et hoc per modum supradictum; et sic dare ad usuram extraneis et dare libellum repudii, et sic de ceteris huiusmodi in lege concessis, non fuit peccatum Iudeis, quamdiu status illius legis duravit; licet esse quedam velut extorta permissio sue dure cervicis; quod tamen est intelligendum non fuisse peccatum, dum haberent oculum ad permissionem divinam, licet cum aliqua appetitus inordinatione, ita tamen quia si Deus prohibuisset aut non concessisset illud facere, ipsi abstinerent ne tale aliquid facerent. Nam qui sic aliquid huiusmodi faceret, ut sua libidine victus vellet omnino illud et exsequeretur etiam si Deus non permisisset, non est dubium quin talis damnabiliter peccaret. Et ideo credendum est viros magnos et perfectos in populo illo, non solum a tali inordinato et supervenienti appetitu, sed etiam ab omni huiusmodi permissione aut concessione penitus abstinuisse, sicut et nunc in lege evangelica, viri perfecti abstinent a quibusdam sibi et aliis sui ordinis aut status concessis, que tamen de se non sunt mala, sicut et illa erant ante quam fuissent concessa; sed ideo faciunt quia sunt imperfecta.




ArribaAbajoCapitulum XX

Quod huius veteris status imperfectio semper duravit usque ad Christum, tanto tamen magis auferebatur specialiter quantum ad apertiorem revelationem credendorum, et ad clariorem certitudinem sperandorum, quanto magis appropinquabat ad Christum


Considerandum post hec quod huius veteris supradicta imperfectio semper duravit usque ad Christum, ad quem figurandum totus ille status multifarie fuerat institutus, et ideo non debebat cessare, quousque veniret ipse Iesus benedictus, tantis mysteriis in eo promissus et figuratus; unde de sceptro regio, cui totus ille populus subdebatur in lege adunatus, dixit patriarcha Iacob quod nunquam esset auferendum de tribu Iuda, quousque veniret salvator, qui ex eadem tribu, secundum carnem, erat venturus, qui debebat esse gaudium et exspectatio omnibus gentibus (Genesis, 49): Non auferetur sceptrum de Iuda, nec dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium. Et tamen certum est quod, stante regio sceptro, staret et populus qui regebatur sub illo, quia alias sine populo non diceretur ducatus, aut sceptrum regium; ergo stare debebat, et lex, que data erat illi populo, in cuius iustitia et iuris consensu erat adunatus, ut vere populus diceretur; et per consequens manere debebat illius legis veteris imperfectio, cum ita esset impressa et incorporata eius politie, institutionibus et preceptis, quod non posset auferri, quin et illa totaliter auferretur, secundum quod de se patet ad oculum; propter quod, licet Deus permitteret illum populum captivari, templum destrui et cremari, et cetera talia, que videbantur vergere in destructionem illius legis et eius populi; et hoc Iudeorum demeritis exigentibus; immo permisit etiam eosdem compelli ad sacrificia idolis offerenda, et ad Deum verum negandum, et eius circuncisionem et legem penitus relinquendam, ut patet evenisse Machabeorum temporibus; et hoc initiantibus et procurantibus quibusdam ex Iudeis, a demone instigatis, qui velut viri iniqui suaserunt multis dicentes: eamus et disponamus testamentum cum gentibus, que circa nos sunt, et cetera, ut habetur primo Machabeorum primo; ubi et subditur: Et edificaverunt gymnasium in Hierosolymis, secundum leges nationum, et fecerunt sibi percutía, et precesserunt a testamento sancto, et iuncti sunt nationibus, et venundati sunt ut facerent malum, et cetera. Nunquam tamen Deus per omnia ista permisit perire illum statum, quin semper haberet duces super se, ex eodem populo et tribu, et maneret lex in rigore suo; ita ut status ille semper reedificaretur, et rediret in seipsum, usque ad Christum, ad quem lex et prophete dirigebantur, que usque ad eum duraverunt; ut ipse dixit Maththei, 11): Omnes enim prophete et lex, usque ad Ioannem prophetaverunt; quod ideo dicitur quia usque ad Christum, tunc temporis venientem, duraverunt, quem ipse Ioannes baptista indice demonstravit (Ioannis, primo) dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Postmodum vero cessaverunt, ut dicetur. Manente igitur statu, lege et populo, mansit et eius imperfectio; veruntamen hoc sic stante, nihilominus ille status semper crevit per temporum successionem, specialiter quantum ad apertiorem revelationem credendorum, et ad clariorem certitudinem sperandorum, usque ad Christum, ut declarat sanctus Thomas, secunda secunde, questione prima, articulo 7. Immo quanto magis Christo appropinquabat, tanto magis in his predictis clarebat, et per consequens illa obnubilans imperfectio tanto magis auferebatur et deficiebat; dictum est enim supra, ex similitudine ab Apostolo accepta, quos quanto aliquid magis a remotiori loco videtur, tanto confusiori modo conspicitur, et tanto de eius vera virtute minus sentitur; cuius contrarium contingit: quanto tali rei magis appropinquatur, quia tanto certius videtur, et ad se magis accedentibus, magis influit virtutis, et perfectionis in se contente. Cum ergo populus ille successive appropinquaret ad Christum, tempore et statu, non incongrue sic accedendo clarius semper illuminabatur, et perficiebatur ab eo. Quedam enim explicite agnita sunt a posterioribus, que sic explicite non cognoscebantur a prioribus, unde et Dominus dixit ad Moysem (Exodi, quarto): Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, et nomen meum Adonai non indicavi eis. Et David dicit: Super senes intellexi (Psalmo 118). Et hoc est quod dicit beatus Gregorius, ut ibidem inducitur a sancto doctore, scilicet: Secundum incrementa temporum crevit scientia sanctorum patrum, et quanto viciniores adventui salvatoris fuerunt, tanto sacramenta salutis plenius perceperunt. Inspiciat qui vult, quid ille propheta evangelicus Isaias, multis temporibus post datam legem adveniens, super alios senserit de Christi incarnatione, et eius mysteriis, in quibus fidei revelatio consistit, ut inferius patebit. Inspiciat ad idem quid de hoc Ieremias prenuntiaverit, et sic de ceteris, et manifeste videbit mysteriorum claritatem successione temporum effulsisse. Unde tempore adventus Christi, iam inter Iudeos vulgatus rumor increverat de adventu messie; ex quo processit quod Theudas et Iudas Galileus everterunt populum dicentes se esse aliquid magni, ut eorum quilibet se monstraret esse messiam, vana quadam presumptione deceptus, ut invenitur Actuum, 5. Et hoc ideo erat, quia clarior iam cognitio apud omnes vigebat de Christi adventu, coniectantes ex vaticinio prophetarum tempus eius compleri, aut citius esse complendum, et inde forte moti sunt isti, ut quilibet se fingeret esse messiam, putantes quod aliquid sibi proficeret, si in hoc calide prevenirent, tanquam si hoc negotium Deus humanis adinventionibus, quadam astuta usurpatione preordinavisset esse complendum, et non magis veraciter inefabili ante secula abscondito mysterio predestinavisset unicum gloriosissimum Iesum Christum ad hoc singulare et excellentissimum sacramentum, ut declarat Apostolus ad Romanos, primo. Ex hoc similiter moti sunt aliqui ex populo illo, ut istis predictis hominibus taliter adhererent, tanquam aliquid magni essent: omnes tamen, tam duces quam eorum sequaces destructi sunt, et miserabiliter perierunt, eo quod non erat ex Deo hoc consilium, ut ibidem dicitur. Ex hoc similiter moti sunt sacerdotes et levite in Hierosolymis, ut mitterent ad Ioannem baptistam, interrogantes et dicentes: Tu quis es?, ut habetur Ioannis, primo. Hoc autem ad hoc dirigebatur principaliter, ut, scilicet, scirent an ipse esset Christus in lege promissus, secundum quod eius responsio declarare videtur. Nam confessus est et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus, ut ibidem dicitur. Presertim cum Luce tertio dicatur quod omnes existimabant eum esse Christum, ubi sic dicitur: Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus, respondit Ioannes dicens omnibus, et cetera. Ex hoc similiter motus est sanctus ille Nathanael, magno preconio laudatus a Christo, dicente: Ecce vere israelita in quo dolus non est; qui veniens ad Christum dixit: Rabbi, tu es filius Dei; tu es rex Israel? In quibus verbis eadem voce qua et Petrus, apostolorum princeps, confessus est Christum, ut vult Augustinus, licet iste dixerit inquirendo, Petrus vero firma responsione asserendo. Aut si Christus verum Dei Filium non cognovit, eo quod eum temporaliter regnaturum existimavit, sed per quandam participationis excellentiam, eum Dei Filium nominavit, ut alii volunt, non obsisto. Quidquid tamen sit, hoc satis erat ad propositum, quod ipse cum esset instructus in lege, suspicabatur messiam de proximo esse venturum, qui, cum videret Christum, indubitanter credidit esse illum. Et sic patet fidei claritatem semper magis ac magis illuxisse in illo veteri statu, quanto magis appropinquabat ad Christum. Ad idem patet de sacrificiis, que processu temporis ostensum est per prophetas esse grossa et inutilia, et debere eisdem succedere alia spiritualia et Deo acceptabilia (Psalmo 49): Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos, et cetera. Ubi tanguntur omnia ex quibus sacrificia offerri consueverant, et ostenduntur, quantum est de se, esse impertinentia et inutilia. Et sequitur de eo quod illis omnibus, tanquam convenientissimum sacrificium succedere debebat, ut inferius declarabitur, scilicet, inmola Deo sacrificium laudis, et ibi: sacrificium laudis honorificabit me, et cetera. Ubi dicit Glossa: Hoc dicendo prenuntiat novum testamentum, ubi omnia significativa sacrificia cessant. Et infra: Reprobato veteri ritu, de se quasi de alio loquens, quid sibi faciamus, indicit: Sacrifica ergo sacrificium laudis, id est, quod in te ipse est, scilicet, ut gratias de omnibus agas. Ecce quid exigit; et redde Altissimo vota tua, que in te ipso sunt, non extra; sacrificium laudis, non animalium. Hec Glossa. Quod ideo dictum est, quia tota occupatio ecclesiasticorum ministrorum, diurna pariter et nocturna est, totum tempus in Dei laudibus occupare, ut conformentur illi sanctissimo sacrificio quod Eucharistia, id est, bona gratia dicitur, per oppositum ad illa pristina sacrificia, egena et inutilia, que in quibusdam multiplicibus ritibus, rudibus et inutilibus, suos ministros, quasi incessanter occupabant. Que similiter Isaias post hec, clariori sententia, infirma et reproba demonstravit (Isaie, primo): Quo mihi multitudo victimarum vestrarum, dicit Dominus, plenus sum, et cetera. Et infra: Cum veniretis ante conspectum meum, quis quesivit hec de manibus vestris? Et infra: Kalendas vestras et festivitates vestras odivit anima mea; facta sunt mihi molesta; laboravi sustinens, et cetera. De clariori certitudine sperandorum patet similiter, ex his que dicta sunt, cum ad illa uniformiter consequatur, et declaratur amplius. Nam tempore adventus Christi erant iam inter Iudeos diverse secte, ex diversis opinionibus roborate, sicut erant pharisei et saducei, quorum pharisei affirmabant esse resurrectionem mortuorum; saducei vero negabant, ut patet Maththei, 22, et Marci, 12. Phariseorum tamen pars, que erat famosior et solemnior, aliquid coniectabat de futuro fidelium premio, et eterna remuneratione eorum, quod ante nunquam legitur esse factum; sed hec omnia erant velut sopita in illo populo; et, quod amplius est, Ioannes baptista apertissime hoc proposuit omnibus audire volentibus, scilicet, gloriam beatorum, cum dixit (Maththei, 3): Penitentiam agite: appropinquabit enim regnum celorum. Et penam reproborum, cum ibidem subiunxit: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos penitentie. Audiebant tamen eum, nec mirabantur, tanquam aliquid novi diceret; immo consentiebant ei, et baptizabantur ab eo, ut ibidem habetur, quod ideo erat, quia iam inter eos talis futurorum premiorum et penarum cognitio paulatim usque ad Christum creverat, cuius tempore iam fervebat, licet ab eo nunquam tale aliquid audiverant, quia nondum eis Christus predicaverat, nec eum hactenus cognoscebant. De perfectione et puritate vite, qualiter creverit paulatim similiter in eisdem, patet de Elia et Eliseo, qui vitam quodammodo monasticam inchoarunt, et multa evangelica opera egerunt, sicut specialiter patet de illo, quando Eliseus currus et equites regis Syrie, qui venerant comprehendere eum, remisit illesos, cum posset occidere illos, immo maximo amore et caritate fecit cibare eos magna ciborum multitudine eis apposita, ut habetur quarto Regum, 6, et sic dimisit eos, ut reverterentur ad dominum suum; in quo facto nihil est perfectionis quod suis cultoribus ultra consulat evangelium. Tunc similiter ceperunt perfectiones huiusmodi crescere et multiplicari: nam filii prophetarum edificabant tunc temporis cellas ad habitandum prope fluenta Iordanis, facto magno conventu eorum, ut habetur eodem libro et capitulo; hoc tamen ad quandam vite perfectionem pertinebat, quod relictis urbibus vellent solitarii manere, et Deo totaliter inherere. Unde et iam tempore Christi erant Iudei viri religiosi in maxima multitudine, habitantes in Hierusalem, ex omni natione, que sub celo est, ut habetur Actuum, 2. Isti autem nondum receperant Christum, sed vivebant adhuc in illo veteri statu. De perfectiori similiter communicatione, et benevolo ac ampliori convictu et conversatione illius populi inter se, et in recipiendo ad se ceteras nationes patet satis ex supradictis; nam hi viri religiosi, vel saltem quidam eorum, ut aliqui oppinantur, erant ex illis qui de gentilitate ad iudaismum advenerant, quod satis videtur Ecclesia innuere in illo hymno Pentecostes, scilicet, Beata nobis gaudia, et cetera, ubi dicitur: Linguis loquuntur omnium, turbe pavent gentilium, et cetera. Ecce eosdem vocat ibi gentiles; aut, si, ut communiter tenetur, illi erant ex genere Iudeorum, qui dispersi fuerant in omnibus nationibus, satis est tamen ad propositum, quod tunc gentiles frequentabant venire Hierusalem adorare ibi Dominum in die festo in templo sancto suo, ut habetur Ioannis, 12, quod ante non sic legitur fuisse factum. Ad quod accedit quod scribe et pharisei nimio fervore laborabant ut ad iudaismum gentiles converterent, ut habetur Maththei, 23: Ve vobis, scribe et pharisei, qui circumitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, id est, ut unum de alienigenis ad fidem convertatis, et cum factus fuerit, facitis illum filium gehenne duplo quam vos. In quibus verbis non reprehendit Christus eorum fervidum zelum, eo quod gentiles converterent, sed eorum pravum exemplum, quo eos post conversionem solebant pervertere, et perire permittere; et sic non est dubium quin eos maiori benevolentia et gratiori convictu tractarent, ac suis ritibus et officiis familiarius, quam ante colebant, incorporarent, quos tanto zelo et fervore nitebantur convertere. Nec est dubium inter illos qui ex omni natione apostolis eorum linguis loquentibus astiterunt, affuisse etiam aliquos ex gentilitate conversos, presertim cum ibi dicatur: Iudei quoque et proselyti, id est, alienigene ad fidem conversi, ut doctores exponunt. Rationabiliter igitur concludendum est cum sancto doctore in articulo preallegato, quod, quemadmodum circa statum hominis contingit quod tanto est perfectior, quanto magis appropinquat ad iuventutem, qua completa, attingit omnimodam perfectionem, taliter ut, mutato statu, dicatur vir alter. Sic manifestum est contigisse in populo Dei, quod, quanto magis appropinquabat ad Christum, velut ad perfectissimum virum, tanto magis in fidei mysteriis et sacramentis salutis crescebat, manente tamen semper eodem statu, quem ante tenebat, qui usque ad Ioannem baptistam crescendo duravit, in quo totum suum robur obtinuit, tam in fidei revelatione circa credenda et speranda, quam in vite perfectione, circa agenda et evitanda; qui et Christum, ad quem totus eorum status dirigebatur, eis indice demonstravit, et verum populum Dei deinceps ex omnibus gentibus formandum esse prenuntiavit, gentiles demonstrans per lapides, qui cum eis, si vellent, in viros filios Abrahe erant convertendi, Dei mirabili potestate; et per consequens, de cetero status ille debebat succindi (Maththei, 3): Facite ergo fructum dignum penitentie, et ne vellitis dicere intra vos: patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe. Iam enim securis ad radicem arboris, id est, status synagoge, posita est. Nam secundum quod vult noster gloriosus pater Hieronymus, ista securis erat evangelium, cui cessit status synagoge, velut succisus ab eo, in tantum ut, qui de cetero illi inhereret, mitteretur in ignem eternum, quia peccaret mortaliter et damnaretur, credendo durare adhuc legalia et observando ea, post divulgatum evangelium, sicut inferius, Deo dante, largius habet declarari. Hoc autem per Christum in apostolis ab eo institutis completum est, ut protinus declarabitur, qui clarissime de his omnibus supradictis fuerunt ab eo illuminati et perfecti. Hoc totum brevi sermone concludit Apostolus ad Ephesios, 3, dicens quod, scilicet, mysterium Christi, de quo ibidem proxime loquitur, aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis, ubi dicit Glossa: Aliis generationibus, scilicet, preteritis, vel aliis temporibus, non est agnitum a filiis hominum ita plene, sicut nunc, cum compleri videtur.




ArribaAbajoCapitulum XXI

Quod veniente Christo debuit imperfectio illius veteris status penitus evacuari, et in alium statum omnimode perfectum mutari, in quo omnes undecunque advenientes possent intrare, et inter se invicem concorditer, equaliter et unanimiter vivere


Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus et actoribus est usque ad prefinitum tempus a patre; ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes; at, ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Ad Galatas, 4). Apostolus scribit hec verba, in quibus duorum testamentorum, veteris, scilicet, et novi, differentiam per imperfectum ad perfectum, aut per servitutem et libertatem, brevi sermone intendit concludere. Cum enim pristina Ecclesia fidelium sub elementis mundi, inutilium sacrificiorum serviret, que, in quantum erat de se, ut supra ostensum est, neminem iustificabant, aut ad perfectum ducebant, ideo merito mater illa synagoga erat sub servitute constituta, et ad modum parvuli imperfecta, cuius servitutem et imperfectionem solus ille tollere debebat, qui undique perfectissimus erat, videlicet, Dei et virginis filius, Dominus noster Iesus Christus, secundum quod ipse dixit Iudeis, sub illa veteri servitute constitutis (Ioannis, 8): Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. A quo sancta mater Ecclesia erat instituenda tota undique perfecta, sine macula et sine ruga, et sanctissimo eius sanguine consecranda, ut declarat Apostolus ad Ephesios, 5. Illa autem vetus synagoga erat deinceps relinquenda, ut ita dixerim cum Isaia, velut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario; nam, sicut umbraculum in vinea est inutile et supervacuum, ablato iam fructu ab ea, et sicut tugurium in cucumerario, postquam sunt inde collecti cucumeres, non proficit in aliquo, sic tota illa legalis observantia, umbratilis et figurativa, est iam inutilis et supervacua, et in nullo proficua, postquam per Christum consummata sunt omnia, ad que figuranda fuerunt instituta, et per consequens tota illa servitus et imperfectio cessavit cum ea, cui successit, ex opposito, status omnino perfectus, quantum ad omnes fideles in catholica Ecclesia undecunque advenientes, ut vivant sub illa, secundum quod largius declarabitur, Deo dante, cum ad illa quinque, que supra posita sunt, fuisse in illo populo imperfecta, applicavere per singula oppositam evangelicam perfectionem. Nunc autem pro generali huius declaratione adducendum est illud Apostoli ad Galatas, 3, qui, postquam dixit: lex pedagogus noster fuit in Christo, id est, usque ad Christum, statim hanc imperfectionem submovens, subiunxit dicens: At ubi, id est, postquam, venit fides, scilicet, evangelici status clarissime perfectionis, iam non sumus sub pedagogo, id est, sub antiqua ruditate et imperfectione legis illius, a qua per Christum liberati sumus. Unde et in sequenti capitulo, a quo nunc hoc presens capitulum sumpsit exordium, postquam assignavit differentiam horum duorum statuum, ostendendo veterem illam synagogam fuisse velut ancillam sub servitute constitutam, et sanctam matrem Ecclesiam, velut dominam per Christum liberam et perfectam, statim conclusit servitutem illam iam cessasse cum omni sua imperfectione; libertatem vero evangellicam advenisse in omnibus suis fidelibus filiis gratie, dicens: Itaque, fratres, iam non sumus ancille filii, sed libere, qua libertate Christus nos liberavit. Ubi dicit Glossa: Non sumus filii ancille, quia non sumus servi, peccati vel legis, sed libere, scilicet, celestis Hierusalem, qui est populus novus regni celorum. Et hoc non alio modo sumus filii libere, sed per eam libertatem, id est, per quam libertatem Christus nos liberavit, qui inmunis a peccato, ex dilectione obediens fuit. Hec ibi. Hec autem libertas per Christum, nobis collata est per plenitudinem gratie, ut ibi dicit Glossa, in qua ipse exuberans, qui est caput omnium fidelium, totam deinde cum suis fidelibus replevit Ecclesiam, velut in propria membra refundens virtutem et gratiam, secundum quod dicitur Ioannis primo: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius: gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratie et veritatis. Et sequitur: Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, gratiam pro gratia. Hanc autem gratiam vetus lex dare non poterat, et ideo vera libertate et perfectione carebat, quam, quia Christus suis fidelibus contulit, ideo eos perfectos integre reddidit; nam, ut subditur Ioannis, primo: Lex per Moysem data est, sed gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Et ideo non inmerito est concludendum quod finis illius legis et totius eius imperfectionis fuit Christus, perficiens sanctam matrem Ecclesiam in omnibus fidelibus suis, secundum quod dicitur ad Romanos, 10: Finis enim legis Christus, ad iustitiam omni credenti. Ubi dicit Glossa: Finis enim legis Christus, in quo lex iustitie non consummitur, sed impletur: omnis enim perfectio in ipso est, ultra quem non est quo spes se extendat; finis etiam fidelium Christus est, ad quem, cum pervenerit currentis intentio, non habet quid possit amplius invenire, sed habet in quo debeat permanere. Hec ibi. Hanc ipsam veterem legem, sicut Christus implevit, novum gratie populum perfectum instituendo, quod lex illa facere non poterat, sed solum hoc per Christum futurum esse figurabat; sic eandem, quantum ad ea, que imperfectionis erant, penitus evacuavit, sicut de eo scripsit Apostolus ad Ephesios, 2, scilicet, legem mandatorum decretis evacuans, quod et Glossa similiter ibidem declarat: Nec solum sic per Christum evacuate sunt ille legales observantie, et earum imperfectiones, ut necessitatem ad eas observandum suis cultoribus non imponant, verum etiam sic abolite sunt, ut quicunque eas observare presumpserit, a tota quam Christus indidit perfectione discedat. Non enim potest aliquid perfectionis habere cum Christo, qui iterum contendit stare sub illo veteri iugo ab eo disrupto, quod iam redditum est sue sanctissime perfectioni omnino contrarium. Unde Apostolus postquam hanc libertatem et integram perfectionem omnium fidelium novi testamenti monstravit, statim totam illam veterem observantiam iam damnabilem et mortiferam esse conclusit, interimens circuncisionem, que erat ianua et primarium fundamentum omnium illorum legalium, et ideo in ea omnia alia reprobavit (Ad Galatas, 5): State ergo, et nolite iterum iugo servitutis contineri. Ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circuncidamini, Christus nihil vobis prodest. Et sic qui circunciduntur, perdendo Christum, perdunt etiam gratiam iustificantem cum eo, et per consequens damnationem incurrunt. Sic idem ipse Apostolus dicit ad Galatas, 5: Evacuati estis a Christo: qui in lege iustificamini a gratia excidistis, id est, vos, qui putatis et vultis iustificari per legem, Christum perdidistis, et quodanmodo blasphemastis et gratiam amisistis, ac per hoc damnationem incurristis. Manet ergo iam status sancte matris Ecclesie per Christum in omni sua perfectione, que sibi possibilis est, dum in hac vita peregrinatur et vivit, nunquam de cetero mutandum in aliquem statum perfectiorem, qui sit alterius altioris legis, aut clarioris fidei revelationis; sicut status ille synagoge mutatus fuit in nove legis statum perfectiorem, secundum quod declarat sanctus Thomas prima secunde, questione 106, articulo 4; ubi in summa concludit quod non potest esse alius status Ecclesie fidelium in hac vita, perfectior quam iste, in quem per Christum positi sumus. Nam tanto est aliquid perfectius, quanto est ultimo fine propinquius; sed nihil potest esse propinquius fini ultimo quam quod inmediate in finem ultimum introducit; hoc autem facit nova lex, quia soluto pretio redemptionis humane, et aperta ianua vite, et collata fidelibus gratia, qua efficiuntur digni vita eterna, nihil impedimenti restat quin deposita huius corruptibilis corporis sarcina, anime fidelium libere ferantur in celum, et introducantur in finem illum ultimum beatificum et sempiternum; si tamen in seipsis non inducant aliquid purificandum, quia tale quid erit eis, vel temporale, vel etiam eternum obstaculum ad illam beatificam requiem intrandum. Hoc tamen non erit ex imperfectione status fidelium, sed ex demeritis culpabilibus talium morientium, cum quibus vitam presentem exire non timuerunt, cum possent purgari, si voluissent dum viverent, et meritis et gratia Christi; quod tamen status veteris synagoge nunquam alicui conferri potuit quin ad inferos descenderet, quantuncunque iustissime viveret, et ideo merito erat mutandus in nove legis statum perfectiorem; iste autem manebit usque ad seculi consummationem. Unde per hec supradicta et similia, confunditur manifeste error quorundam hereticorum dicentium debere succedere in sancta Ecclesia alium quendam perfectiorem statum, quem dicunt attribui deberi Spiritui Sancto, sicut ibi recitat sanctus Thomas; ex quorum heresi et spurcitia nunc nostris temporibus emerserunt viri illi heretici de Durango, qui etiam feminas dicunt debere per caritatem omnibus ad luxuriam esse communes; cum tamen talis caritas destruat caritatem ac evangelium Christi tollat, et eius gratiam iustificantem. Et ideo non inmerito omnes Christi fideles et signanter Ecclesie Christi episcopi et prelati, totis conatibus deberent assurgere contra hanc spurcissimam pestem, quia, ut dicitur, adhuc latitat in montanis; nec minus ferventer deberent procedere contra quosdam perfidos iudaizantes, qui putant se observando legalia posse salvari, contra dicta Apostoli supra posita, et contra id quod tota observat et tenet sancta mater Ecclesia, et contra omnes eius doctores et sanctos, et contra omnia eius sancta et veneranda concilia. De hac eterna redemptione per Christum suis fidelibus preparata, immo exhibita et monstrata loquitur Apostolus ad Hebreos, 9, dicens: Christus assistens pontifex futurorum bonorum, et cetera, per proprium sanguinem introivit semel in sancta, eterna redemptione inventa. Ubi dicit Glossa: Eterna redemptione: quia redempti sunt eterni, que redemptio non potuit inveniri in illis legalibus sacrificiis. De institutione vero novi testamenti, et eius altissimo fine et integra perfectione, subiungit Apostolus in eodem capitulo dicens: Et ideo novi testamenti mediator est, scilicet, Christus, ut morte intercedente in redemptionem earum prevaricationum, que erant sub priori testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt eterne hereditatis. De huius similiter eterne hereditatis promptissima omnium fidelium introductione, si tamen inveniantur preparati ante mortem, dicit Apostolus secunda ad Corinthios, 5: Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod edificationem ex Deo habemus domum non manufactam, eternam in celis. Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, que de celo est, superindui cupientes: si tamen vestiti, non nudi inveniamur. Sicut igitur manet Ecclesia perfecta et inmutabilis in statu, sic manet generalis et unita in unanimi concordia omnium suorum fidelium, remota omni disparitate illarum veterum imperfectionum, quia alias non diceretur habere novum et perfectum statum; quam sacratissimam unionem Christus celebravit in cruce moriens, pro generali omnium fidelium redemptione, sine aliqua inter eos interiecta divisione, quando sibi unicam et indivisam omnium catholicorum suorum adquisivit Ecclesiam; cuius mirabile mysterium in ipsa prime mulieris ex latere viri formatione iam ante sibi placuerat figurare; ut sicut ex unico homine Adam, unica femina formabatur ad generalem omnium procreationem, sic ex gloriosissimo Iesu, nostro unico redemptore, unica formaretur sancta mater Ecclesia ad generalem omnium suorum fidelium salvationem, quibus ipso facto unanimem commendavit concordiam. De quo satis ad propositum loquitur Augustinus, 22 de Civitate Dei, capitulo 17, dicens: Ut enim in exordio generis humani, de latere viri dormientis, costa detracta, femina fieret, Christum et Ecclesiam tali facto iam tunc prophetari oportebat. Sopor quippe ille viri, mors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis latus lancea perforatum est, atque inde sanguis et aqua profluxit, que sacramenta esse novimus, quibus edificatur Ecclesia. Nam hoc etiam verbo scriptura usa est, ubi non legitur formavit, aut finxit sed edificavit eam in mulierem: unde etiam Apostolus edificationem dicit corporis Christi, quod est Ecclesia. Creatura est ergo Dei femina, sicut vir, sed ut de viro fieret, unitas commendata est, ut autem isto modo fieret Christus, ut dictum est, et Ecclesia figurata est. Hec ibi. Sicut igitur per Adam, mediante Eva, omnes sumus generati, et omnes indifferenter peccatores constituti; sic per Christum, mediante Ecclesia omnes indifferenter sumus regenerati, et in perfecta iustitia constituti, secundum quod late declarat Apostolus ad Romanos, quinto capitulo, quasi per totum, et similiter prima ad Corinthios, 15, dicens: Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum; et, sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Non igitur est distinctio Iudei et Greci, scilicet, Iudei et gentilis, ut dicit Glossa; omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei. Iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, que est in Christo Iesu, ut habetur ad Romanos, 3. Et ad Galatas, 3, concludit Apostolus dicens: Non est Iudeus nec Grecus, non est servus nec liber, non est masculus nec femina: omnes enim unum estis in Christo Iesu. Ubi dicit Glossa: Propter nihil horum aliquis dignior est in fide Christi, et ideo nemo iudaizet, quasi per hoc sit dignior, quia vere nihil horum est per quod aliquis sit dignior in Christo. Hec ibi. Sicut igitur qui se ex Adam et peccatorem cum ceteris equa lance devenisse negaverit, neccesse est ut se esse hominem neget, et Christi redemptione se non eguisse mentiendo fateatur; sic qui cum ceteris omnibus fidelibus, se regeneratum a Christo unanimiter et equaliter non cognoverit, et Ecclesiam eius communi omnibus gratia et conditione intrasse non senserit, neccesse est eum a numero fidelium excidere, nec membrum Christi deinceps posse consistere; ac per hoc ab omnibus Ecclesie dignitatibus, honoribus et officiis indignum et alienum inter ceteros esse, secundum quod clarius in fine huius particule Deo dante intendo concludere. Ideo animadvertat quicunque talis est, quod secundum quod nunc superius glossa allata conclusit, in huiusmodi prelationum aut ceterorum officiorum differentia, quam sic inter fideles assignare intendit, clarissime iudaizat, eo quod ad illam imperfectionem status iudaici conatur evangelicam legem convertere, et eius sanctissimam perfectionem auferre, ac per hoc quodammodo illam destruere. Nam secundum quod illi indebite gloriabantur in carne, cuius ratione se ceteris volebant preferre, sic et talis, quicunque est, videtur gloriari, tanquam a se legis iustitiam acceperit, aut Christus pro eo velut pro benemerito, et excellentiori, ex suo sanctissimo latere Ecclesiam formaverit, et tamen, ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus et ea que non sunt, ut ea que sunt destruat, ut non glorietur omnis caro in conspectu eius (Prima ad Corinthios, primo). Dum igitur evangelicam legem talis se defendere et firmare contendit, eo ipso eandem infirmat et destruit quia eius sanctissimam perfectionem restringere et decurtare non desinit, et dum alios ab ea indebito ordine expellit, eo ipso ab eius sanctissimo iure seipsum indubitanter repellit, licet ipsa sua decipiens illusio contrarium sibi videatur astruere. Nolo, ut quidem calide a manibus fugiat, et illa generali ac familiari, talibus opugnatoribus responsione, ea que pro hac parte dicenda sunt subterfugiat dicens. quod hec et similia locum habere videntur, in his qui sunt vere catholici et Christi fideles ex corde, quia talibus omnibus debet esse eadem lex honoris et dignitatis in Christo, concordie unanimitas et equalitas conversationis et pacis, et eadem perfectio in lege evangelii, lege, scilicet, caritatis et veritatis. Sed his qui ex circuncisione ad fidem Christi venerunt aliquid aliud expedit ex propriis eorum demeritis, cum cor eorum non sit rectus cum Christo, et omni tempore sint ad malum intenti, et cetera talia que supersunt obiicienda. Et ideo hanc calumniam brevi sermone repello, eo quod talia suo loco, videlicet in secunda parte, sunt discutienda; quia Deo disponente, hec et quecunque similia ibidem tractabuntur abunde. Nunc autem hoc est quod ad presens intendo, scilicet, unitatem omnium fidelium undecunque advenientium astruere, et eorum equalitatem honoris et gratie, in Christi sanctissima lege pro merito cuiuscunque persone, non obstante generis ignobilitate, aut eius transacta infidelitate; etiam si quis talium ad sacramentum fictus accedat, dum tamen maneat in Ecclesia et personaliter non sit convictus et condemnatus ab ea, secundum quod ea, que nunc superius inducta sunt, satis aperte probare videntur. Si autem quisquam peccaverit, ibidem declarabitur qualiter debeat corrigi et castigari, et quod etiam, si criminis causa exposcat ut talis inhabilitetur et a ceteris fidelibus minoretur, non tamen propter hoc ipsa eadem nota damnationis inficitur totum genus, unde ipse ad Christi fidem advenit. Sed hec, ut dixi, suo loco relinquens, redeo ad conclusionem omnibus fidelibus neccessariam, quam in hoc presenti capitulo intenderam, ut scilicet omne hominum genus se cognoscat humiliter et devote equali gratia per Christum esse redemptum. Nemo ergo fidelium fontem salvationis et gratie obturbare contendat, nemo disparia crimina, unde unusquisque peribundus ad fidem Christi ut sanaretur advenit, alteri improperet et opponat; tanquam ipse non eguerit commune omnibus redemptione; aut fuerit supra ceteros constitutus heres et caput in evangelica lege, ut cui voluerit misereatur et recipiat, et quem voluerit induret et expellat; ac per hoc et Deum mendaciter faciat personarum acceptorem, et damnabiliter deificum eius officium usurpet, et sic eius sanctissimam legem corrumpat et violet. Memor sit saltem damnate superbie illius stolidi pharisei qua super ceteros, similiter quadam abominanda iustitia se iactabat in templo, existimans se in hoc obsequium prestare Deo et acceptabile sacrificium, et sibi ipsi adaugere cumulum meritorum, dicens: Gratias tibi ago, Domine, quia non sum ego sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus; ieiunio bis in sabbato, decimas do omnium que possideo, et cetera (Luce, 18). Hoc tamen inde promeruit quod publicanus descendit in domum suam iustificatus ab illo; ipse vero de sua damnabili iustificatione securus tacetur, tanquam si ignoraretur a Christo; de illis proculdubio futurus, qui eidem dicturi sunt in iudicio: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo demonia eiecimus? Et in nomine tuo virtutes multas fecimus? (Maththei, septimo). Quibus ipse indubitanter respondebit quod se responsurum promisit, dicens: Et tunc confitebor illis: quia nunquam novi vos; discedite a me qui operamini iniquitatem. Isti sunt fructus huius fraudate iustitie, et merces huius zeli superbi et amari improperii, ut iuste condemnatus improperetur, et finaliter repellatur a Christo, qui alios condemnare et eis improperare non desinit; et eos contra Christi preceptum ab eius Ecclesia contendit repellere, cum ipse pater luminum det omnibus affluenter, et non improperet (Iacobi, primo); qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos (Maththei, 5); cuius contrarium sub eius nomine et apposita simulata iustitia isti conantur efficere hinc inde improperantes, et solem vere iustitie, ac pluviam voluntariam et salutarem quam ipse hereditati sue segregavit, super omnes partes eius universalis Ecclesie extendere prohibentes, que, etsi infirmata erat, ipse tamen perfecit eam (Psalmo 67). Si igitur nature parilitas, ex qua ex uno et ab uno, omnes conditi sumus, istos non movet ad pacificum cum aliis amorem, et parem statum, ac equalem convictum, saltem eos convincat et moveat quod omnes simul perituri, ab uno gloriosissimo Iesu pariter sumus redempti, equali gratia et amore, et per eum indistincte in sancta Ecclesia adunati secundum quod noster gloriosissimus pater Hieronymus eos commonendo convincit in epistola ad Celanciam de modo recte vivendi, sic dicens: Frustra sibi aliquis de nobilitate generis applaudit, cum universi paris honoris, et eiusdem apud Dominum pretii sint, qui uno Christi sanguine sunt redempti; nec interest qua quis conditione natus sit, cum omnes in Christo equaliter renascamur. Nam etsi obliviscimur qui ex uno omnes nati sunt, saltem id semper meminisse debemus quia per unum omnes regeneramur. Hec ibi.




ArribaAbajoCapitulum XXII

Quod sicut in Christi Ecclesia omnes equaliter recipiuntur, ita extra illam existentes omnes indubitanter pereunt, quantuncunque in operibus iustitie videantur esse perfecti, eo quod iam est neccessarium ad salutem, omnibus qui salvari debent, fidem Christi recte et explicite credere. Ubi ponuntur quatuor genera hominum qui sine dubio damnantur, si sic vitam finierint, scilicet pagani et heretici, schismatici et Iudei


Sicut autem catholica Ecclesia, omnes ad veram fidem advenientes suscipit indistincte, immo eosdem hortatur et invitat ut convertantur et veniant, secundum quod nunc aliqualiter tractatum est, et inferius declarabitur largius, ita eosdem omnes obligat generaliter et indifferenter ad Christi fidem et eius explicitam credulitatem et ad unanimem incorporationem huius Ecclesie catholice; adeo ut sine his post divulgatam evangelicam legem nullus unquam salvari potuerit. Hoc autem ad eius maximam perfectionem pertinet, sicut et illud quod nunc dictum est, scilicet, quod omnes ad se venientes suscipit pari gratia et amore, quod Christus perfectissimus legifer noster apertissime voluit significare (Ioannis, secundo) cum ait: Ego autem si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum; contrarium autem erat in illa veteri lege, nam sicut in ea omnes non recipiebantur equaliter, sic non obligabat omnes generaliter, quin extra illam viventes lege nature possent salvari, etiam si eius notitiam haberent, et nollent eam recipere, sicut superius capitulo decimo primo apertissime probavi; que omnia ex eius imperfectione manifestum est pervenisse. Ratio autem generalis huius tante differentie est quia tunc nondum aperte erat revelatus status fidei et credulitatis omnium fidelium, eo quod nondum esset in sua perfectione formatus, sed hec omnia implicite credebantur esse futura per Christum, que sufficienter pro tunc profitebantur implicita fide, tam viventes in lege nature, quam in lege scripture, per modum superius explicatum. Nunc vero postquam Christus promisus advenit et apertissimam fidem explicite revelavit, et statum fidelium in sua totali perfectione formavit, omnia traxit ad seipsum, cum exaltatus in cruce, totum genus humanum redemit, ubi hec omnia perfecte complevit, et ideo omnes fideles qui salvari deberent, ad hec omnia explicite et perfecte credenda, generaliter et indistincte obligavit; ceteros vero sub damnatione conclusit, dicens sanctis apostolis suis, qui hec omnia universo orbi promulgari debebant (Maththei, ultimo): Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti; docentes eos servare omnia quecunque mandavi vobis; et Marci, ultimo, habetur: Euntes in mundum universum predicate evangelium omni creature; qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur. Ecce legis evangelice apertissima et generalis in omnibus gentibus promulgatio, cum dicitur: Euntes in mundum universum predicate evangelium omni creature. Ecce totalis et integra ad omnes homines obligatio, cum subditur: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Hec autem explicita credulitas, licet omnibus salvandis sit necessaria cum reali incorporatione in catholica Ecclesia, que fit per eius sanctissima sacramenta cum fideli et devota obedientia ad sua sacra precepta; quia hec requiruntur ad perfectionem status fidelium, revelata iam gratia; non tamen explicatio fidei et eius perfecta notitia est omnibus fidelibus equaliter necessaria, quia minoribus sufficit hoc modo catholicam fidem explicite credere, secundum quod ab Ecclesia generaliter distincta per certos articulos creditur, et in ea, saltem dominicis diebus cantatur in fidei symbolo, scilicet, Credo in unum Deum, immo et per circulum anni in ceteris festivitatibus, venerabiliter celebratur, in quibus huiusmodi articuli devotissime recoluntur, sicut fit in celebratione dominice incarnationis, que sub eius adventu, et in festo annuntiationis gloriosissime virginis domine nostre recolitur, et sic de aliis devotissimis festivitatibus, ut in beatifica Domini nativitate, et eius sacratissima passione, et resurrectione, et cetera que simplicium credulitas, licet respectu maiorum in Christi fide viventium, vocetur implicita, respectu tamen precedentis status veteris synagoge, appellatur explicita, immo clarissima et multum aperta, sicut quilibet per seipsum satis facile poterit intelligere. Nec sunt huiusmodi simplices ulterius de fidei subtilitatibus examinandi, nisi forte in aliquibus habeantur suspecti quod sint ab hereticis depravati, ut declarat sanctus Thomas, secunda secunde, questio secunda, articulo sexto. Et tertio Sententiarum, distinctione 25, questio 2, articulo 2. Nam in his cum fide maiorum, quibus dedit Deus altiorem fidei mensuram, sufficienter salvantur. Maiores vero, ad quos pertinet alios in fide erudire, tenentur habere pleniorem notitiam de credendis, et magis ea explicite credere, diversimode tamen secundum diversum gradum in quem intra sanctam Ecclesiam constitutus est unusquisque; de quibus non est per singula disserendum ad presens. Hoc tamen satis sit ad propositum, quod ad credendum explicite evangelicam fidem necessario obligatur omnis qui salvari debet, et ad observandum eius sanctissimam legem et ad generalem omnium fidelium communionem sancte matris Ecclesie, quod tamen non erat necessarium in illa veteri lege. Et hinc est quod Ethiopi eunucho regine Candacis, viro nobili et devoto, Deus misit Philipum ut eum instrueret et baptizaret secundum evangelicam legem, quando revertebatur a Hierosolymis, ubi venerat adorare Dominum (Actuum, octavo). Et Cornelio similiter centurioni cohortis, viro religioso et timenti Dominum, apparens angelus Domini precepit ut faceret acersiri Simonem Petrum, qui eum in Christi lege erudiret et baptizaret, ut habetur Actuum, decimo. Hoc autem ideo factum est quia iam non poterant sine explicita Christi fide salvari, cum ceteris que ad hoc mysterium dicta sunt pertinere; et hoc specialiter erat necessarium post divulgatam evangelicam legem, quia ante poterant excusari. Ratio autem huius tam stricte necessitatis est quia iam ea que ad fidem veram pertinent, que ante implicita erant, apertissime sunt explicata, ut puta Deum esse, et rerum providentiam ac curam de salute hominum habere. Nam iam notissimum est Deum esse trinum et unum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum solum et verum Deum, et cetera ad hec pertinentia. Et similiter rerum omnium providentia et de salute hominum, divina ac singularis cura sufficientissime est per Christum suis fidelibus adhibita et monstrata, quantum eis videbatur esse necessaria. Item hec omnia fuerunt universo orbi per apostolos divulgata, ut tangit Apostolus ad Romanos, decimo, et ibi sacri doctores satis aperte declarant. Item hec omnia fuerunt a Christo omnibus salvandis sub necessitate conclusa et imperata secundum quod nunc tactum est supra: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur (Marci, ultimo). Non igitur potest quisquam iam excusari, ut solum credendo et faciendo ea que dicta sunt sub illa antiqua et implicita generalitate se putet posse salvari, quia omnia que ante erant implicita et obscura, sunt iam clarius luce explicita et revelata. Item non potest horum ignorantiam allegare, quia iam sunt toto orbi sufficientissime divulgata. Item non potest dicere se ad ea non obligari, quia iam scit se a Christo ad illa necessitari eo rigore, ut sine eis non possit salvari. Immo etiam si illa respuat, se noverit perpetuo et necessario damnari, quia qui non crediderit, condemnabitur. Hec enim tria, ante Christi adventum, videbantur fideles excusare ut nihil ultra agentes, in sola lege nature possent salvari, eo quod pro tunc nondum erant explicite revelata mysteria fidei et redemptionis humane quantum ad primum. Et eo similiter quod illa qualiscunque divina horum revelatio in lege mosaica nondum erat omnibus cognita et divulgata, quantum ad secundum. Et eo similiter quod, licet in aliquibus perfectissime cognosceretur, et eis esset sufficientissime predicata, non tamen erat eis obligatoria, ut non possent salvari sine ea cum fuerit soli illi populo data, et nullam aliam gentem Deus necessario voluerit obligare ad illam, secundum quod latius declaravi supra (capitulis decimo et undecimo et decimo tertio) et hoc quantum ad tertium. Hec autem tria opposito modo se habent ad omnes homines in lege evangelica, ratione quorum omnes indifferenter obligat. Si autem aliquis forte esset natus et nutritus ubi nunquam Christum cognoscere posset, nec eius fidem et evangelicam legem, ut puta inter remotissimas a nobis barbaricas nationes, vel alicubi habens aliquid similis impedimenti, respondet sanctus Thomas, in tertio Sententiarum in preallegata distinctione, et secundo Sententiarum, distinctione 39, questione prima, articulo secundo, similiter innuit hoc idem, licet casus ibidem positus diversificetur aliqualiter. Dicit enim quod si talis faceret quod in se est, scilicet vivendo lege nature, secundum illam supradictam implicitam fidem, et cetera Deo devotione fidelissima committendo, sicut facere solebant illi, qui hoc modo salvabantur in illo pristino tempore, quod tali Deus revelaret quid agere deberet, ut eternam salutem, quam optabat, attingeret, sicut et illis duobus predictis viris, scilicet Ethiopi eunucho et Cornelio centurione, dictum est revelasse, quod et de aliquibus aliis hoc idem contigisse, ex scriptura posset induci. Immo et nostris etiam temporibus vidimus aliquos mirabiliter sola divina gratia inspiratos, ad fidem catholicam advenisse ex similibus partibus remotissimis; fidelis enim est Deus et sperantibus in se bonus, nec eos nunquam deseruit, ut perire permitteret, si vero animo in se sperarent, et eundem totis affectibus invocarent. Immo hoc ipsum quod in eo credunt, invocant et sperant, iam eius est donum ab eius inmensissima bonitate defluxum. Habet enim omnipotens Deus innumeras vias et modos quibus illuminet suos electos et eos doceat, dirigat ac perficiat; nec omnipotentiam suam sic suis ministris hominibus alligavit in terris. Immo nec etiam ipsis sacramentis, ut sine illis non posset suos convertere et salvare fideles, ut Magister dicit quarto Sententiarum, distinctione quarta. Sine sacramentis tamen que ad salutem sunt necessaria actu vel habitu susceptis, nunquam aliquis salvatur, quia si Deus aliquem sine susceptione baptismi salvaret, baptismus tamen flaminis in eo esset actu susceptus, quo Christi membrum fieret ut salvaretur; baptismus vero fluminis esset saltem habitu quo militantem Ecclesiam non contemneret, sed eidem, si posset, corporaliter aut visibiliter incorporaretur, ne ab ea iuste repulsus periret et damnaretur. Nam secundum quod Magister ibidem dicit, tunc completur invisibiliter in homine iustitia salvationis eterne, secundum quod habetur ad Romanos, 10: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem, cum, scilicet, mysterium baptismi non contemptus religionis sed articulum necessitatis excludit, que verba originaliter sunt Cypriani in quarto libro de Baptismo. Sed nunc his omisis iam ad propositum concludendum est quod nullus potest extra hanc sanctissimam, immaculatam et unicam Christi Ecclesiam salvari, nec fidem herere vere dicendus est, si recte, integre et explicite hanc evangelicam fidem non profitetur et credit, quantuncunque talis ferventer confiteatur et credat unum Deum esse, etiam si illum asserat omnipotentem esse, et celi et terre ac omnium rerum visibilium et invisibilium creatorem, qui populo Iudeorum per manum Moysi dedit legem et cetera talia, que, licet in se videantur esse vera, non tamen ea ratione qua fides catholica determinat illa, scilicet, cum explicita determinatione ceterorum articulorum, quos sancta confitetur Ecclesia, scilicet, illum Deum omnipotentem creatorem celi et terre esse trinum et unum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, et cetera, et Filium Dei fuisse in Virgine incarnatum, et ex ea permanente virgine natum, cum ceteris ad hec pertinentibus, quia iste est unicus et verus Deus, de quo hec omnia credenda sui fideles profitentur in Ecclesia, et preter eum nullus est alius. Cum igitur istum unicum solum Deum, sub his particularibus fidei explicationibus, infideles non credant, sequitur quod nullum Deum credunt, cum preter istum nullus sit Deus, secundum quod declarat sanctus Thomas, secunda secunde, questio secunda, articulo secundo. Nam licet verum sit quod Deus est unus, omnipotens et omnium rerum creator, tamen non est verum quod ille non sit trinus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, eet quod Filius non sit incarnatus, et cetera, que omnia infideles non confitentur sed negant, et sic per consequens hec de eo non confitendo, infideles non confitentur verum deum; et quod gravius est, hec de eo negando, negant verum Deum, preter quem non reperient aliquem alium cui credentes possent dicere vere credere Deum. Non enim est talis Deus qui creavit omnia, et sit omnipotens, et legem dederit Moysi, et cetera, et tamen non sit trinus et unus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et Filius non fuerit incarnatus, natus et passus, et cetera que sancta confitetur Ecclesia; sed ille idem de quo credimus illa, ipse unicus et verissimus est, de quo confitemur et credimus ista; nec potest dividi aut multiplicari ut et nobiscum per fidem maneat et ab illis non ex falsa credulitate recedat; ut illa de eo credendo et hec negando, verum Deum credant. Falsa ergo deliramenta confingunt, nec vere Deum credunt quicunque solum illi rudi veterique testamento modo predicto inherent in credendo, negantes evangelicum perfectissimum statum; ideo recte infideles vocantur. Idem est de paganis, unum Deum omnipotentem credentibus. Idem est de hereticis ab integritate fidei discrepantibus, quorum genus reducunt sancti doctores ad quamdam infidelitatis speciem, licet non tam apertam sicut est eam quam illi retinent, qui toti catholice fidei opposita fronte resistunt. Idem est de quibuscunque qui ab unitate fidei et sancte matris Ecclesie recedunt, quibus nec aliqua opera bona, quantuncunque de se sint sanctissima et perfecta, proficere possunt ad vitam; sed omnes dum sic manserint taliter finiendo, indubitanter damnantur et pereunt, quantuncunque in suo modo vivendi videantur esse purissimi, eo quod talia fiunt extra sancte matris Ecclesie gremium, extra quam non potest esse aliquod meritum aut remunerabile premium; et ideo satis congruenter beatus Augustinus in libro de vera Religione, expellit quatuor hominum genera a nostra unica et sanctissima Ecclesia, in quibus dicit quod non est vera religio querenda, qua a suis fidelibus veraciter et devote unus verus colitur Deus, eo quod in his nulla talis religio esse potest, qui sunt isti, scilicet, pagani et heretici, schismatici et Iudei, quorum congregatio non potest dici Ecclesia sanctorum, sed ecclesia malignantium (Psalmo 25): Odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo. Nec enim, inquit ipse, in confusione paganorum nec in purgamentis hereticorum, nec in langore schismaticorum, nec in cecitate Iudeorum querenda religio est. Sed apud eos solos qui christiani catholici ortodoxi nominantur integritatis custodes, et recta sectantes. Hos ergo dicit a christiana religione alienos que nobis in unitate sancte matris Ecclesie tenenda est, debere ab eius catholicis repudiare, non quod Ecclesia non possit et velit eos in unitate fidei et sancte communionis recipere, si velint de suo pristino errore debite penitere et ad eam redire humiliter et devote. Sed quia ipsi ab eadem Ecclesia se separant, ideo iuste iubentur a fidelibus repudiari, dum sic permanserint, tanquam sibi ipsis damnabiles, et perituri, et catholicis fidelibus pestiferi et nimium periculosi. Ex his igitur supradictis eliciuntur due utiles et verissime conclusiones: prima est condemnatio cuiusdam erroris, in quo solet dici, quod quilibet potest in sua lege salvari, dum unum Deum credat et ei serviat vivens lege nature, quod tamen falsissimum est et hereticum pro statu novi testamenti et evangelice fidei, secundum quod ex hoc capitulo patet; licet pro statu veteris legis poterat verum habere, sicut superius in capitulis hic supra notatis largius declaravi. Augustinus tamen supra illud Psalmi 83, scilicet: Passer invenit sibi domum et turtur nidum ubi reponat pullos suos, declarat hoc largius quomodo extra unam explicitam evangelicam fidem, et gremium sancte matris Ecclesie nemo potest salvari quantuncunque videatur in bonis et piis operibus iustus et perfectissimus; per domum que duratura est et requiem habitatoribus prestat, intelligit illam eternam celestem beatitudinem, scilicet, sanctorum Ecclesiam triumphantem, Psalmo eodem: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in secula seculorum laudabunt te. Per nidum vero, qui certo tempore adaptatur usui et nutriture pullorum, intelligit sanctam matrem fidelium militantem Ecclesiam, in qua nutriuntur eorum bona opera, et fiunt vite eterne meritoria, ut tempore debito et accepto, libere volent ad illam, scilicet, Ierusalem triumphantem sanctorum Ecclesiam, et iuxta Apostolum rapiantur cum sanctis obviam Christo in aera. Per passerem vero intelligit cor aut animam nostram, que sicut passer volare debet ad celum pennis fidei, spei et caritatis suffulta. Per turturem autem intelligit nostram carnem, que ut turtur casta et abstinens debet esse, que proprie agit opera bona, licet spiritus desideret et moveat ad illa, quia quecunque nobis precepta sunt non nisi per carnem operamur, ut ibidem Augustinus concludit. Dicit ergo quod passer, id est, anima cuiuscunque fidelis invenit sibi domum, scilicet eternam, in illa celesti gloria, requiem aut mansionem post hanc miserabilem vitam, quando turtur, id est, homo vivens in carne invenit sibi nidum, scilicet, sanctam matrem Ecclesiam, ubi reponat pullos suos, scilicet, opera bona; alias enim non sibi profecissent ad vitam. Unde ibidem concludens dicit: Non enim abiicit eos ubicunque, sed invenit sibi nidum ubi eos ponat. Dicimus autem, fratres, quod nostis quanti videntur preter Ecclesiam bona operari quam multi etiam pagani pascunt esurientem, vestiunt nudum, suscipiunt hospites, visitant egrotum, consolant inclusum, quam multi hoc faciunt, quasi videtur parere turtur, sed non sibi invenit nidum. Quam multa multi heretici non in Ecclesia operantur, non in nido pullos ponunt; conculcabuntur et conterentur, non servabuntur, non custodientur. Et infra de huiusmodi turture loquens dicit: Non ubicunque invenit sibi nidum ubi ponat pullos suos, sed in fide vera, in fide catholica, in societate unitatis Ecclesie pariat sua opera. Per ista duo genera hominum hic ab Augustino breviter posita, a fructu salutis eterne, sicut et ab unitate fidelium separata possumus etiam intelligere ille eadem quatuor superius ab ea exclusa, ut, scilicet, per paganos, omnes infideles intelligamus a vera fide et religione penitus alienos, scilicet, gentiles et Iudeos. Per hereticos vero, omnes ab unitate et rectitudine fidei, et sancte matris Ecclesie separatos aut quomodolibet retrogressos, scilicet hereticos et schismaticos. Hoc idem quod Augustinus declarat glossa ordinaria super eundem locum psalmi, ubi de similibus concludit quod, licet multa bona opera faciant, sed quia non in nido Ecclesie faciunt, id est, in fide et participatione sacramentorum, ideo conculcantur, et non servantur eis ad vitam. Hoc idem Magister tangit et allegat secundo Sententiarum, distinctione 41. Secunda autem conclusio esse potest quod huiusmodi, de quibus loquimur, impugnatores contradicere videntur in hoc Christo et sancte matris Ecclesie intentui religioso. Nam cum Christus tanto rigore omnes homines ad evangelicam legem constrinxerit, et ad unionem sancte matris Ecclesie, et eius sanctissime fidei omnes indistincte obligaverit, ut nisi efficerentur eius membra, et unanimes filii indubitanter perirent; ad quorum salutiferam congregationem dilectissimos suos apostolos misit, secundum quod Maththei et Marci ultimo, et Actuum primo capitulis patet, et quod amplius est, eos innumerabilibus periculis, passionibus et tormentis etiam usque ad effusionem sanguinis exposuit, secundum quod Maththei, decimo capitulo, patet quasi per totum, quando prius misit eos predicare, et eosdem novos futuros fideles incipere congregare, ubi inter alia sic dicit: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbe. Cavete autem ab hominibus: Tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos, et ante reges et presides ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. Et infra: Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et exurgent filii in parentes, et morte eos afficient; et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum, et cetera. Hoc idem sancta mater Ecclesia fideliter et devote observat pro omnibus ut convertantur, exorans ipsa die dominice passionis, qua generaliter redempti sunt omnes et ad hoc similiter diligenter suis fidelibus actus et officiis distinguens, ut sibi velut quotidie noviter parturienti ministrantes assistant, quos ad hoc sacratissimum ministerium ordinate constituit, sicut accepit a Christo, secundum quod tangit Apostolus ad Ephesios, quarto, qui postquam diceret quomodo ascendit super omnes celos ut adimpleret omnia, statim subiunxit dicens: Et ipse quidam dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios vero pastores et doctores ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in edificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, et cetera. Quid igitur dicendum erit his qui huiusmodi sacratissimum ministerium non adiuvant sed impediunt, ut eos qui ultimo intrare volunt prohibeant et expellant? Profecto illud evangelicum Christi verbum ad scribas et phariseos eis convenientissime applicabitur (Maththei, 23 capitulo): Ve vobis, scribe et pharisei, hypocrite, qui clauditis regnum celorum ante homines; vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. Quod autem huiusmodi homines Christo et eius Ecclesie sint, sicut videntur esse, contrarii, non a me, sed a Chisto, quicunque legis, accipe testimonium (Luce, 11 capitulo) Qui non est mecum adversum me est, et qui non colligit mecum dispergit; satis quidem erat a Christo contradicendum non esse cum eo, aut non colligere secum, ut ipse testatur; sed qui etiam ea que collecta erant, dispergunt, et eius sanctissimam Ecclesiam sub nomine pietatis dividunt, et diminuunt, nescio quid aliud quam lupi rapaces sub vestimentis ovium venientes vocentur, a quibus idem ipse Christus multo ante docuit suos fideles cavere debere (Maththei, septimo): Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos. Nam fructus quidem iustitie, quam isti se gloriantur pretendere, in pace seminatur facientibus pacem, ut habetur Iacobi, tertio. A qua tamen isti, sua ipsa discordante rapacitate digressi, fructus patenter ostendunt sue simulate iustitie, ut ex illa vere possint cognosci. Igitur a fructibus eorum cognoscetis eos, secundum quod Salvator ipse replicuit. De quibus tamen fructibus in secunda huius tractatus particula, Deo dante, largius aliquid intendo tractare.




ArribaAbajoCapitulum XXIII

Quod licet omnia ista quatuor genera hominum supradicta, debeant in christiana religione a fidelibus evitari, ne forte contingat eosdem ab illis contaminari, speciali tamen cautela Iudei sunt evitandi, propter causas que tanguntur ibi; specialius vero debent ab eis separari illi qui fuerunt ex eadem gente noviter ad fidem conversi


Licet autem quatuor hec genera hominum supradicta sint a vera religione, qua Deus a suis fidelibus colitur, penitus aliena, ita ut eorum quoslibet sic morientes indubitanter eterno suplicio puniendos condemnet Ecclesia; et, dum vixerint, damnabiles et peribundos eos publicare non desinat, in tantum ut ab eorum consortio, quantum pie viventibus huius mortalis vite necessitas ordinata permittit, suos fideles arcere et separare procuret et imperet; ne, scilicet, quod absit, eos maculari et periclitari contingat, ex tali cum perituris infidelibus conmixtione; sicut et antiquitus plurimos Iudeorum a lege Dei deviasse et ad ritus infidelium declinasse cognovimus, ex simile convictu et conversatione, secundum illud Psalmi 105: Commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum. Speciali tamen cautela sunt evitandi Iudei a fidelibus in religione Christiana; sed ante omnia legentes commoneo, ne ea que de Iudeis perfidis dicturus sum, ad nostros fideles, quos ex eorum damnabili cecitate per lumen recte fidei nobiscum unanimes et equales sancta nobis parturivit aut parturiet Ecclesia, improbe retorquere contendant. Nam hec quidem de Iudeis permanentibus in iudaismo dicere intendo, eo quod fidelibus hoc legentibus (undecunque illi sint) profutura esse coniecto, et ad expeditionem huius prime particule pro responsione argumentorum, ea satis accommoda et proficua, immo necessaria (dixerim esse) non dubito; fideles vero qui ex eisdem ad Ecclesiam nobiscum venerunt, in eodem gremio conversationis et pacis cum ceteris catholicis tractandi sunt, etiam posito quod sint mali, sicut et tractarentur alii ex nostris eadem malitia imbuti et occupati, sicut in secunda particula largius declarare decrevi. Nunc igitur ad propositum redeundo: si pagani a nobis arcendi sunt ac discreta vigilantia tractandi, eo quod sint a vera fide alieni, et quia videntur nobis esse nocivi, quanto magis blasphemi Iudei, qui opposita nobis fronte resistunt; et nos idolatras perditos et deceptos contumacia qua valent affirmare contendunt, ac gloriosissimum Iesum nostrum solidissimum fundamentum, purum hominem et apostatam deceptorem fuisse susurrant, et mentiuntur, et a suis patribus ex zelo legis iuste pro suis criminibus anathematizatum, ac suspensum fuisse, inter se ipsos gloriantes confirmare non metuunt, et cetera alia? Que omnia tam nefandissima sunt, ut nisi necessitas urgeat, ea nominari non deceat. Quorum tamen nihil tale in aliis infidelibus poterit reperiri. Nam quadam, ut ita dixerim, decepta inmunditia viventes, hoc solum dicunt, scilicet, se nolle disputare de fide, nec contrarium sue miserabili secte quidquam audire, quia sic materialiter, grosse et simpliciter, in Deum credentes secundum quod ille miserabilis Machometus traddidit eis, et per eius legem viventes se credunt posse salvari, immo multa laudanda et mirabilia de nostro gloriosissimo Redemptore et eius sanctissima matre, in eorum Alcorano reperiuntur, que ipsi indubitanter confitentur et credunt. Non eis est similiter locus exercende deceptionis in nostros, cum nullum penitus saltem colorate alicuius persuasionis habeant fundamentum, nisi ad aliquos bestiales, miserabiles et inmundos, quos Deus iam ante iustissima quadam pena tradiderat in reprobum sensum, qui vitam pecudum eligentes, non quidem a Saracenis decepti, sed a sua inmundissima concupiscentia abstracti et illecti, ad eos libere et sponte transmigrare decernunt, aut tormentorum timore, aut deliniti deliciis, cum ab eis comprehenduntur, ad eorum ritus et legem transire consentiunt. Quod autem Saraceni nobis crudeliter insidiantes obsistunt, hoc velut quedam irritate bestie facere dignoscuntur, eo quod inter nos et illos communiter sit continuum bellum, a quo se defensare, et nobis, quantum possunt, corporaliter nocere contendunt, in quo, prout communiter, callidissime comprobantur. Nihil tamen horum timendum est ab eis, qui ex illis nobiscum pacifice conversantur, ut cuiquam possint esse sufficiens causa deceptionis in fide. Tam inmundissima enim et irrationabilis est lex quam profitentur, et tenent, ut nullus, quantuncunque indoctus et simplex, dubitare possit de eius apertissimo errore, si tamen, ut dixi, non prius sit ipse venundatus a sua inmunditia et damnabili confusione cum qua etiam periret, licet quantum ad numerum in gremio Ecclesie maneret. Perditissimis vero Iudeis altior est contra nos sensus et astutia sue deceptionis et fraudis, nam habent sue perfide damnationis colorem dum nostros fideles, quando impunita licencia hoc agere valent, talibus verbis suadent dicentes: Hoc verum est quod legem Moysi dedit, et quod in ea tale aut tale manducare prohibuit, et quod sic vel sic vivere instituit et quod imagines aut simulacra facere suis fidelibus vetuit, et quod omne masculum octava die circuncidi mandavit, et cetera, et quod ab eo ibi preceptum est non declinare ad dexteram aut ad sinistram; et ne fideles facile deciperentur, et crederent, districte mandavit, et cetera talia que longum esset retexare. Unde communiter concludunt dicentes: Quid ergo malum est si hec homo confiteatur et credat, ac fideliter observet et agat, cum hec ipse dixerit esse legitima et sempiterna? Hec enim tantis mirabilibus et prodigiis Deus apertissime revelavit, quod nunquam ullus fidelis de eis dubitare potuerit, et cetera; quasi vellent dicere isti obstinatissimi inimici quod damnati patres eorum, de Christo adhuc in nostra hic carne vivente dixerunt (Ioannis, noveno): Nos scimus quia Moysi locutus est Deus, hunc autem, scilicet, Iesum, nescimus unde sit. Immo hoc apertissime dicunt quando impune dicere possunt. Sic ista damnanda viperarum progenies de Domino Deo suo loquitur, sic contra legem et Moysem vocem extollit, qui hac ipsa blasphemia eam veraciter condemnabit; in quo enim Moysem ipsum quem profitetur se nescire fatetur, nam si illa veraciter crederet, de Christo non dubitaret, sicut ipse dixit patribus suis cuius testimonium assumit (Ioannis, quinto): Nolite putare quia accusaturus sum vos apud Patrem: est qui accusat vos, Moyses, in quo vos speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitam et mihi; de me enim ille scripsit; si autem litteris illius non creditis, quomodo verbis meis credetis? Hoc tamen est quod ad propositum intendo concludere, quod scilicet Iudeorum durities Christum directissime blasphemare contendit, et calcaneo fidelium serpentina suasione semper inimicans obsistit, nisi ab eis eorum callida astutia prudentissime conteratur in capite. Nam et si non possunt, nec audent fideles ad suam damnationem convertere, non tamen est dubium quin eos possint et audeant pervertere, et a fide recta et catholica avertere, eos suis inmundiciis maculando, aut perversis dogmatibus corrumpendo. Nam hec supradicta, que velut susurrando auribus fidelium diversimode ingerunt ad decipiendos simplices, satis aperta esse videntur. Exinde enim processit quod multi simplices fideles, eorum errore decepti putant eos in sua fide, immo et quemlibet in sua lege posse salvari, quod tamen falsissimum est et hereticum, ut in precedenti capitulo declaravi. Exinde processit quod multi per eos decepti credunt et insistunt divinationibus et incantationibus, et similibus sacrilegiis, et damnabilibus actionibus, et pluribus aliis variis abominationibus, quas hic scribere nequeo. Ego tamen qui indignus hec scribo, hoc totum experientia prudente comperi esse verum. Si autem heretici sunt a nobis arcendi eo quod in fide male sentiunt et fideles quoslibet, ipsa sua damnabili peste inficere possunt, quid dicendum erit de his perditissimis fidei inimicis qui totam eam integramque corrumpunt? Heretici enim, etsi in aliquibus errent et a vera fide discedant, reliqua tamen indubitanter nobiscum confitentur et credunt, licet supervacue hoc agant, cum in uno articulo errantes totam legem et fidem corrumpant et perdant; isti vero nihil, sed totam nostram sanctissimam fidem velut quedam conficta mendacia contemnunt. Heretici etiam solummodo quamdiu latent possunt fideles inficere, postquam vero detecti sunt, aut statim exterminantur et pereunt, aut ad sanctam matrem Ecclesiam devote et fideliter redeunt. Nam hereticos et eorum fautores magno ardore insequitur et punit Ecclesia, excommunicatione, depositione, rerum ablatione, et militari persecutione, ita ut eos necessario aut exterminet, aut convertat et salvet. Iudeis autem, qui inter nos communiter vivunt, non est sue fraudulente malitie aliquod tale impedimentum, si continua vigilantia a fidelibus non vitantur, et a rectoribus non prohibentur. Nam non licet eos taliter persequi et exterminare, nec invitos ad fidem adducere, sed eos inter nos, districta tamen lege, tenemur sufferre, secundum quod inferius, capitulo vigesimo sexto patebit; unde semper eis patet locus fideles inficiendi, nisi eorum prudens custodia pervigilet. Si etiam schismaticos Ecclesia separat a suis fidelibus, ne eos suo livido errore corrumpant, et ab eius unitate suo pestifero schismate dividant, quid dicendum est de his seminatoribus tam pestifere divisionis, qui primo in ipso capite Christo ab Ecclesia sancta divisi, in suo nefandissimo schismate perseverant. Si tamen schisma et non magis infidelitas perditissima dicenda est? Schismatici enim, sicut de hereticis dictum est, aut ad unitatem Ecclesie redeunt, aut, prout communiter, in suo malivolo federe dirumpuntur et pereunt; hi vero obstinatissimi inimici caritatis et pacis, virus sue iniquitatis semper transmittunt ad posteros, sicut et ipsi receperunt a patribus, qui omnes confitentes Iesum esse Christum in lege promissum, a synagoga excludi iusserunt (Ioannis, noveno): Iam enim conspiraverant Iudei, ut si quis confiteretur eum, scilicet. Iesum nostrum gloriosissimum redemptorem, esse Christum, extra synagogam fieret. Ac per hoc ipsi, et eorum peribundi sequaces, non Iudei, aut synagoga veri Dei, sed synagoga Sathane adversantis effecti sunt, et Christi Ecclesiam, et eius fideles, quantum eis datur, blasphemare non cessant, sicut Apocalypsi, secundo, episcopo Smyrne ecclesie, ex parte Dei scribitur dicentis: Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam, sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Sathane. Quam blasphemiam in Christi fideles et eius sanctissimam Ecclesiam usque in hodiernum diem isti peribundi canes observant, et christianos, quantum eis impune conceditur, pervertere, fallere et contaminare non desinunt, ultra quam agere possent quicunque aliorum schismaticorum. Et quid enim inter catholicos conviventes locuturi qui operaturi sunt cum eis, nisi amaritudinem et dolum illius iudaice cecitatis, quibus pleni sunt, sicut et Christus dixit suis patribus, quos se imitari congaudent et gloriantur (Maththei, 12): Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali; ex abundantia enim cordis os loquitur. Bonus homo de bono thesauro profert bona, malus autem de malo thesauro profert mala. Sed iam brevi quodam compendio damnanda est eorum malitia, et a veris catholicis segreganda ex scripturarum testimoniis, et quibus brevitate petente sufficiat unum pro vetero testamento, quod scribitur Daniel, noveno capitulo, ubi postquam Christi gloriosissimam passionem et eius tempus et ordinem propheta prediceret, statim horum inimicorum crucis Christi abominandam desolationem et perpetuam ab eius fidelibus separationem subiungit dicens: Et post hebdomadas sexaginta duo occidetur Christus, et non erit eius populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio, confirmabit autem pactum multis hebdomada una, et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, et in templo erit abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. Populus qui eum erat negaturus, et nunquam amplius eius populus futurus, fuit populus Iudeorum, qui eum coram Pilato negaverunt. Nam cum ille diceret: Regem vestrum crucifigam? Responderunt dicentes: non habemus regem nisi Cesarem (Ioannis, 19). Et ibidem dixerunt ad Pilatum, titulum regni eius negantes: Noli scribere rex Iudeorum, sed quia ipse dixit: Rex sum Iudeorum. Et Actuum, tertio, dixit Petrus ad Iudeos, loquens de domino Iesu Christo: Quem vos, inquit, tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti. Et sic ex Dei precepto concludamus cum prophetico vaticinio de eorum Iudeorum populo dicentes eisdem Iudeis iterum referentes: Voca nomen eius non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester Deus (Osee, capitulo primo). Isti sunt itaque qui non erunt amplius populus eius, sed christiani in Christo regenerati, et ab ipso denominati, et hoc undecunque ad Ecclesiam advenerint sive ex gentilitate, sive ex Iudeis. Omnes enim in Ecclesia equales sunt iuris et gratie, ut dicetur capitulo vigesimo septimo et deinceps; dicitur autem quod post finem belli esset statuta desolatio illius populi iudaici, quem devastatores partim occiderunt et partim captivaverunt, sicut statutum erat et preordinatum a Deo, in penam mortis Christi. Dicitur etiam hostiam et sacrificium debere deficere, dum confirmaretur pactum Christi multis, quia sacrificia veteris legis cessaverunt per passionem Christi, non habentia vim obligandi, ultra ex quo eadem Christi passio ac mysterium humane redemptionis per eum completum, fuit per apostolos generaliter divulgatum et signis mirabilibus ac prodigiis multiplicibus confirmatum; et additur quod in templo debebat esse desolatio. Nam in eo posuit Adrianus imperator statuam suam in loco ubi steterat archa testamenti, que apud Hebreos vocabatur abominatio, sicut et aliquod aliud idolum. Et erat hoc signum manifestissimum desolationis iudaice, que usque ad consummationem et finem perseverare debebat, ut ibi dicitur; quia usque ad finem mundi hec miseranda captivitas Iudeorum et eorum cecitas obstinata durare debet. In fine vero omnes convertentur ad fidem postquam fuerit detecta malitia illius nequissimi antichristi, sicut infra, capitulo vigesimo sexto dicetur. Unde satis apta et pulchra similitudine declarat beatus Ioannes Chrysostomus desolationem ac reprobationem horum obstinatorum infidelium Iudeorum per ipsam Hierosolymorum ac templi destructionem et eversionem factam per Titum et Vespasianum, imperatores, ac per consequens totalem et integram cessationem ab hostiis et sacrificiis illius veteris legis. Que quidem templi destructio nominata hec a Daniele desolatio, dicta est duratura usque ad consummationem et finem, et per consequens conclusum est a Daniele debere hostiam et sacrificium perpetuo cessare, cum iam dicta templi et civitatis Hierusalem desolatione. Dicit enim quod Deus se habuit cum Iudeis sicut aliquis prudens ac diligens medicus se habere cum infirmo aliquo, magnis estibus febricitante et aquam frigidam magno desiderio cupiente, eandemque cum magno clamore petente, se deinde minante et promittente quod si sibi dicta aqua frigida non datur, quod se interimet laqueo aut precipitio, vel quocunque alio sibi possibili artificio, quod medicus cernens volensque eum a dicto periculo eripere, ac artificiose huiusmodi insaniam suspendere et revocare, iubet vas aliquod aqua frigida plenum afferre, et hoc idem infirmo ostendere, sibique conferre ac licentiam ex eo solo aquam frigidam bibendi concedere, quod dum acceperit, ac cum desiderio bibere inceperit, tunc medicus ipse clam innuit et iubet ministris ut vas illud confringant ac velut a semetipsis illam frigidam aquam spargant, ut iam deinde infirmus bibere illam nequeat. Ita et Deus sacrificia illa antiqua permisit Iudeis ne ad idolatriam declinarent, et sic se damnabiliter interimerent. Inclusit tamen omnia illa sacrificia pristina intra civitatem Hierusalem et intra templum in eadem constitutum districte precipiens, ut solum ibidem et non alibi sibi eadem oferrent sicut scribitur Deuteronomii, duodecimo, ubi post alia sic dicitur: Non facietis ita domino Deo vestro, scilicet, sicut gentiles faciebant idolis suis, sed ad locum quem elegerit dominus Deus vester, de cunctis tribubus vestris ut ponam nomen suum ibi et habitet in eo, venietis et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, et cetera. Ubi sacri doctores aperte declarant cum his que sequuntur in dicto capitulo, quod solummodo in Hierusalem, et in templo et non alibi tenebantur Iudei ex legis precepto offerre huiusmodi sacrificia pristina ac victimas et holocausta, quia ille solus erat locus in hoc capitulo preceptus a Deo, et nominatus atque electus, sicut manifeste patet secundo Paralipomenon, sexto et septimo capitulis, et ideo, licet antequam templum a Salomone fuisset edificatum possent Iudei offerre alibi huiusmodi sacrificia et victimas et holocausta, tamen, postquam iam templum in Hierusalem edificatum est, et a Deo electum et approbatum, sicut patet in iam duobus nunc dictis capitulis, nunquam postmodum eis licuit, nec licet, nec licebit alibi quam in Hierusalem et in templo sacrificare, nisi ex divino instintu et speciali aliqua eius dispensatione, sicut Elias obtulit sacrificium in monte Carmeli, ex divino instintu ac dispensatione, ad confundendam et destruendam idolatriam, sicut patet tertio Regum, duodevigesimo capitulo, et ideo ibidem, scilicet, in Hierusalem et in templo tenebantur Iudei festa celebrare Deo tribus vicibus in anno, scilicet, festum Pasche, et festum Pentecostes, et festum Tabernaculorum, sicut patet Exodi, vigesimo tertio capitulo; et ibidem, scilicet, in templo Hierusalem debebat apparere ter in anno omne masculinum de genere Iudeorum, scilicet, in dictis tribus festivitatibus, sicut scribitur in iam dicto capitulo, licet cum illis qui a Hierusalem multum distabant aliquando dispensabatur de duabus festivitatibus, scilicet, de festo Pentecostes et Tabernaculorum. Sic ergo postquam Deus conclusit omnia illa pristina sacrificia et victimas et holocausta ac cetera talia in Hierusalem et in templo, velut in quodam determinato et strictissimo vase, et ibidem et non alibi iussit debere ea sibi offerri et celebrari, ac postmodum per Titum et Vespasianum ac per imperatorem Adrianum destruxit penitus et evertit usque ad fundamenta, tam templum quam etiam ipsam civitatem Hierusalem, manifeste monstravit desolationem perpetuam istius ceci populi iudaici, ac reprobationem, et omnimodam cessationem omnium illorum sacrificiorum et oblationum que sibi, velut infirmis, aliquando concessit, et, ut iam dictum est, in illo templo velut in quodam vasculo inclusit, et ibidem et non alibi eadem sibi offerri precepit. Ponit autem et aliam optimam similitudinem beatus Ioannes Chysostomus de artifice aliquo qui construit aliquod maximum edificium, et armat testudinem magnam aliquam super illud, ac deinde ipsam eandem testudinem claudit in lapide uno qui ab artificibus clavis dicitur, et in eo firmatur, et sustentatur, ac conectitur dicta testudo totumque edificium, taliter quod si lapis ille auferatur aut conteratur, statim non se continet sed subruitur ipsa testudo et destruitur, ac perditur edificium; unde certum est quod artifex ille quando aufert et frangit dictum lapidem vult omnino destruere testudinem et edificium; sic Deus artifex sempiternus totam illam veterem legem omniaque sacrificia ac victimas et holocausta, et cetera alia pristina divini cultus officia conclusit et consumavit in templo Hierusalem, velut in unico lapide ultimo, qui esset complementum et clavis, quo scilicet templo disrupto, statim subrueretur ac penitus destrueretur totum illud veteris synagoge ac iudaicum cerimoniarum et sacrificiorum edificium; quod et longe ante, sicut per Danielem nunc dictum est, sic per Isaiam extitit prophetatum. Unde capitulo trigesimo, cum tetigisset causam perditionis Iudeorum, eo quod non credidissent in Christum, sed a se ipsis eum penitus abiecissent dicentes: Cesset a facie nostra sanctus Israel, id est, abiiciatur a nobis Christus qui est vere sanctus Israel, statim propheta perditionem eorum subiunxit et dixit: Propterea hec dicit Sanctus Israel: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumniam et in tumultum, et innixi estis super eo, propterea erit vobis iniquitas hec sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso quoniam subito, dum non operatur, veniet contritio eius, et comminuetur, sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis eius testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aque de fovea, et cetera. Que auctoritas et vaticinium multum alludit duabus istis similitudinibus ante dictis, multumque, si quis advertat, consonat prenuntiationi prophete Danielis iam dicte; ac etiam multum convenit Iudeorum cecitati Christum redemptorem malivole reprobanti ac eorum decepte et perdite vanitati, in potentia hominum speranti, que eis ullo modo prodesse non potuit; ac deinde illa contritio pervalida ultimo memorata multum clare demonstrat eorum destructionem perpetuam ac sempiternam desolationem, et sacrificiorum quoque omnimodam cessationem, que omnia ad presens declarare omitto, brevitatis intuitu. Dicit ergo beatus Ioannes Chrysostomus in sermone secundo contra Iudeos, sic ad propositum omnia ista concludens: Cur igitur precepit ea Deus, si servari nolebat? Cur civitatem subruit si servari volebat? Alterum enim ex duobus debuit facere, si ista, scilicet sacrificia custodiri volebat, aut non uno in loco tantum, sibi sacrificandum precipere sed per totum orbem, quandoquidem vos dispersurus erat, aut si illic solum vos immolare cupiebat, non ubique terrarum vos disseminare eamque civitatem solam inviolabilem, id est, inaccessibilem facere, in qua sola sacrificia facere oportebat. Quid igitur? Num sibi repugnat qui uno in loco sacrificandum precipit, ipsumque illum postmodum excludit? Minime id quidem, immo sibi ipsi nimium consentit neque enim ab initio dare vobis sacrificia volebat, huiusque rei prophetam adducam testem. Et sequitur infra: Cur ergo inquies modo ista permisit? Imbecillitati vestre condescendens. Ac sicuti medicus febri vexatum hominem quempiam, intuens, fastidios et impacientem frigidamque aquam sorbere cupientem minantemque nisi accipiat quod cupit, laqueo sibi vel precipitio vitam extorturum, dum studet maius prohibere incommodum, concedit id quod minus est, volens eum interitu eripere; ita et Deus fecit, cum enim insanientes cerneret, scilicet, Iudeos urgentesque sacrificia desiderantes, paratosque nisi acciperent ad idola prolabi, immo non paratos tantum sed iam etiam prolapsos, sacrificia permisit. Quodquod ista fuerit occasio, temporis ratio ipsa manifestat, nam posteaquam demoniis immolaverunt, tunc sacrificia permisit; ita ferme eos alloquens: Insanitis et sacrificare vultis? Vel mihi saltem immolate. Sed tamen cum istud permisisset, non absolute id concessit, sed sapientissima rursus illos arte inde revocavit. Et veluti medicus ille, nihil enim nos prohibet, eodem nos iterum exemplo uti, languentis indulgens desiderio phialam domo advehens ex ea sola iubet frigidam haurire potionem, ipsoque potionem amplectente, ministris clam iubet ipsam phialam confringere, ut ipsum omni suspicione amota, sensim eo desiderio abducat. Ita et Deus fecit, quippe sacrificia permittens, nusquam toto orbe terrarum concessit inmolari nisi tantum Hierosolymis. Tunc vero cum brevi tempore sacrificassent, evertit civitatem, et, sicut medicus vasculi contritione, ita et Deus eversione civitatis vel invitos eos hac observatione removerat. Quia enim aperte precipienti ista derelinquere, nunquam paruissent, ex necessitate loci huiusmodi vesania eos abducere curavit. Sit igitur medicus Deus, phiala civitas, fastidiosus languidus Iudeorum populus, potio frigida sacrificiorum permissio atque licentia. Sicut igitur medicus egrotum hac improba potione arcet contrito vase, ita et Deus, deleta ipsa urbe atque illis, scilicet, Iudeis invia, id est, inaccesibilis effecta, sacrificiis abduxit, id est, a sacrificiis removit. Nisi enim id facere molliebatur, cuius rei gratia huiusmodi ritus et sacrificia loco uno inclusit, qui ubique presens est et implet omnia? Cur igitur obsequium religionis in sacrificiis, sacrificia in locum, locum in tempus, tempusque in unam concludens civitatem, ipsam illam rursus civitatem diruit? Et quod omnino novum atque mirabile sit orbe toto Iudeis permisso ubi sacrificare non licet, ipsa sola Hierusalem illis inaccesibilis est, ubi solum licebat hostias offerre. Nonne etiam brutis et insensatis aperta est occasio, id est, causa, et manifesta eiusmodi eversionis? Ut enim architectus, iactis fundamentis, parietes erigit, tectumque in testudinem cogit, ipsamque testudinem uno connectit et consummat medio lapide, quem si abstulerit totius structure connexionem solvit; ita et Deus connexionem iudaici obsequii urbem constituens, ipsamque postea diruens, reliquam etiam illius conversationis structuram evertit omnem. Hec omnia sunt verba beati Ioannis Chrysostomi, quorum intellectus et sententia satis aperte claret ex his que ante illa iam premisi et prenotavi. Sed iam accedat ad hoc unica ex plurimis Christi sententiis et confirmationibus que habetur Maththei, vigesimo primo, ubi posuit similitudinem de homine illo qui plantavit vineam et sepe circundedit eam, et fodit in ea torcular et edificavit turrim et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius, et agricole apprehensis servis suis alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. Iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt similiter illis. Novissime vero misit ad eos filium suum dicens: Verebuntur filium meum. Agricole autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est heres, venite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius. Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt. Cum ergo venerit dominus vinee, quid faciet agricolis illis? Aiunt illi, scilicet, Iudei: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructus temporibus suis. Dixit illis Iesus: Nunquam legistis in scripturis: lapidem quem reprobaverunt edificantes hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud, et est mirabile in occulis nostris? Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructum eius. Hec ibi. Que omnia tam apertissime superiori vaticinio prophete coherent, quod expositione non egent, licet possent sufficientissime eidem per singula adaptari interposita declaratione apertioris processus quem hic Christus inseruit; sed pretereo, quia etiam nemine disserente hec omnia experientia clarius luce profitetur et docet. Hoc autem in summa concludo, quod paterfamilias est pater omnium omnipotens Deus; vinea quam plantavit est Ecclesia fidelium quam singulariter dilatavit ex illo populo Iudeorum, quam vineam superius, septimo capitulo, velut a principio sue novelle plantationis incepi demonstrare fidelibus, cuius perfectionem et complementum inferius, capitulo trigesimo tertio, Deo dante, concludere intendo. Coloni autem fuerunt populus Iudeorum ad quos succesive servos suos misit prophetas sanctos, suos famulos et amicos, quos ipsi diversimode peremerunt. Ultimo vero misit Filium suum unigenitum, in virgine incarnatum, quem definito consilio apprehensum eiecerunt extra vineam, scilicet, civitatem sanctam Hierusalem, ubi erat Ecclesia et congregatio fidelium, et cum livido animo occiderunt suspendentes in ligno. Unde recte licet invite Iudeorum sententia, contra seipsos concludit dicens: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. Recte ergo gloriosissimus Iesus hanc ipsam sententiam confirmavit dicens: Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum eius. Et sic concludendo iam non est populus eius, qui eum atrociter negavit, sicut et antea erat negaturus. Immo sub abominabili desolatione perpetua et incommutabili, miserabiliter manet conclusus, unde postquam destructionem et miserabilem desolationem huius ingratissime gentis Christus descripsit, statim hoc totum, quod hic deductum est, apertissime conclusit dicens (Maththei, vigesimo quarto): Cum ergo videritis abominationem desolationis, que dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat, et cetera. Succedat et iam apostoli Pauli unicum testimonium quo abominabilis Iudeorum iniquitas demonstretur summopere evitanda esse fidelibus iuxta vindictam ire Dei, que venit super eos usque ad finem temporum, propter quod merito sunt separandi a conversatione suorum fidelium. Scribens ergo Apostolus Thesalonicensibus collaudat eos de tollerantia tribulationis, quam passi sunt a contribulibus suis, sicut et fideles qui in Iudea habitabant passi fuerant ab his maledictis Iudeis, et exinde ostendit eos, scilicet Iudeos esse maledictos et a Deo desertos (Prima Thesalonicenses, secundo): Vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei que sunt in Iudea in Christo Iesu, quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudeis, qui et ipsum dominum Iesum occiderunt et prohetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur prohibentes nos gentibus loqui ut salvi fiant, ut impleant peccata sua semper; pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. Ecce quanta maledictione eos execratur Apostolus, qui tamen fuerat Iudeus ex Iudeis, secundum legem, phariseus; secundum emulationem persequens cum eis Ecclesiam Dei, ut ipse scribit ad Philippenses, tertio, qui etiam post conversionem suam toto fervore laboravit ut eos ad Christi fidem converteret et salvos faceret aliquos ex eis, ut ipse scribit ad Romanos, undecimo. Unde et tristitia magna erat ei et continuus dolor pro eis, secundum quod scribit ad Romanos, noveno, et tamen non tacuit eorum abominandam desolationem, ne fideles lateret, sed eam aperto sermone propalavit, ut se custodirent. Merito igitur iam quartum superveniat testimonium ex Actibus Apostolorum, exprimens evitationem eorum, quod protulit Petrus, Christi vicarius magno fidei fervore succensus (Actuum, secundo), loquens his qui conversi fuerant ad Christum et dicens: Salvamini igitur, id est, separamini, a generatione ista prava. Concludendum est igitur, sicut habetur Apocalipsis, tertio, quod dicunt esse Iudeos et non sunt, sed sunt synagoga Sathane; et per consequens quod sunt a fidelibus studiosissime evitandi, et tanta cautela cum eis conversandum, sicut conversari deberemus cum ministris et filiis Sathane, cui sunt subditi et subiecti. Nam ut scribitur Extra de Iudeis et Saracenis, Et si Iudeos: Illam nobis Iudei retributionem impendunt, quam iuxta vulgare proverbium: mus in pera, serpens in gremio, et ignis in sinu, suis consueverunt hospitibus exhibere. Hinc est ergo quod tanta districtione suis fidelibus prohibuit Ecclesia ne cum eis habitare, manducare, bibere, aut ab eis medicinas recipere intentarent, et cetera talia, que longum esset scribere, secundum quod plura sanctorum patrum approbant testimonia; que necessario scire tenentur rectores et prelati, a quibus de eis debent populi informari, que etiam ipsi populi, quantum cuilibet pro recta eorum observatione videbitur expedire, tenentur a suis rectoribus et prelatis inquirere et sciscitari. Hinc est etiam quod reos sacrilegii patres condemnaverunt eos qui Iudeis quecunque publica officia committunt, per que super Christi fideles possint habere aliquod exercitium, secundum quod sancti Canones tradunt, et super his omnibus et similibus penas debitas addiderunt, de quibus non est ad presens per singula disserendum. Unum tamen est pro fine capituli concludendum, scilicet, quod hec omnia et eorum singula strictiori decreto prohibentur his qui ad fidem noviter ex iudaismo venerunt, sicut notatur in sacro Canone, vigesimo octavo, questione prima, Sepe malorum, ubi sic dicitur: Sepe malorum consortia etiam bonos corrumpunt, quanto magis eos qui ad vitia proni sunt? Nulla igitur ultra communio sit Hebreis ad fidem christianam translatis, cum his qui adhuc in veteri ritu consistunt, ne forte eorum participatione subvertantur. Quicunque ergo, et cetera.




ArribaAbajoCapitulum XXIV

Quanta mala perveniant omnibus ex eo quod male ista supradicta servantur, quia infirmatur catholica fides, et Iudei efficiuntur durissimi et damnabiliores, et subvertuntur et pereunt multi catholici et fideles, et suscitantur et crescunt inimicitie contra eos qui fuerant ex iudaismo conversi; et ideo rectores et prelati multum in hoc videntur peccare


Inducta est igitur iustissimo Dei iudicio hec perpetua captivitas Iudeorum et eorum abominanda desolatio duratura in perpetuum, qui novit suis fidelibus providere, et canes istos rabidos salubriter coercere. Nam ex eorum huiusmodi dispersione et durissima captivitate fides catholica elucere et roborare debere, prout in capitulo vigesimo sexto habet declarari, et ipsi miserandi Iudei compungi et illuminari, et a sua damnabili cecitate converti. Sed suadente demone res in contrarium lapsa est, quia fides infirmatur et sordet ex eorum inter nos mutua commixtione, dum ipsi tanta nobis cum familiaritate intrantes et exeuntes, multa mala nostra et ut ita dixerim plurimas inmunditias conspiciunt et pauca signa virtutis, adeo ut, quantum eis datur, ex hoc solo fidem nostram irrideant, et velut quandam gentilium superstitionem eam reputent, confirment et credant, quam et ipsi in cordibus fidelium cum quibus conversantur et tractant, ex ipsis nostris operibus arguentes diminuunt et attenuant, et hoc peccatis nostris exigentibus, ut non sufficiant nobis mala que agimus, nisi hii inimici crucis Christi eadem contra nos et Deum nostrum conspiciant et videant et ex eis contra fidem nostram argumentum sue infidelitatis assumant, Treno, primo: Viderunt eam hostes eius et diriserunt sabbata eius. Unde non immerito pro suis fidelibus velut retrorsum conversa gemit Ecclesia, et a solo Deo liberari desiderat cum subditur eodem capitulo: Peccato peccavi Hierusalem, propterea instabilis facta est, omnes qui glorificabant, id est, glorificare debebant, eam, et in reverentiam habere, spreverunt eam, quia viderunt ignominiam eius, ipsa autem gemens conversa est retrorsum. Sordes eius in pedibus eius, scilicet, in operibus suorum fidelium, nec recordata est finis sui, deposita, id est, depressa est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam quoniam erectus est inimicus. Sic igitur id quod in honorem, firmitatem et pulchritudinem Deus contulit Ecclesie sue, versum est eidem in dedecus et perniciem; ipsis etiam peribundis Iudeis, maiorem huiusmodi inter nos dissoluta licentia ingerit cecitatem et eos amplius in sua damnabili obstinatione confirmat, dum vident nostram deordinationem et suam a pressura et captivitate, qua teneri debebant, liberam relaxationem. Cum enim conspiciunt inter nos se teneri et reputari et saltem aliquos eorum apud christianos principes et magnates familiarissime prosperari, coniectant; immo arguunt et affirmant nos esse superstitiosos, idolatras et deceptos; seipsos vero, iuste corripiente Deo, inter nos fuisse deiectos, sicut et patres nostros antiquos, proper peccata populi sepius in scriptura sacra legimus captivatos; et per tales apud nos licentiosas conversationes et amicabiles familiaritates ac speciales, quantum ad aliquos eorum, honores, se reputant a Deo visitari, sicut visitabantur patres antiqui cum essent in captivitate, quemadmodum legimus de Daniele, et Esdra, et Tobia, et de aliquibus aliis, qui fuerunt regibus gentilium accepti; et quemadmodum Deus per illos consolabatur, providebat et consulebat aliis Iudeis, sic isti per hos magnatorum privatos se existimant Dominum toti eorum genti consulere et providere. Certum igitur est quod hac ipsa occasione a nobis accepta, gravius excecantur et pereunt, quia non se cognoscunt velut Dei inimicos damnatos, et ab eo inter suos fideles captivatos. Immo affirmant et credunt se esse suos veros et fideles amicos, ab eo iuste correptos, et inter nos tanquam inter infideles et perditos captivatos ad tempus, apud quos procurante demone et eorum fraudibus et astutiis se vident prosperari, et nobis ipsis in multis quodammodo coequari. Immo in aliquibus transcendunt et supergrediuntur nos, saltem quidam eorum aliquos nostrum, et inde est quod, talibus incitamentis suffulti, hanc ipsam suam apertam damnationem in tanta longitudine captivitatis patentem, conantur quibusdam vanis fabulis excusare et nescio quem messiam exspectare futurum, qui eos in temporale regnum reducat, quem eorum excecati magistri, inventores impietatis et fraudis, de proprio ac diabolico sensu finxerunt, ad que omnia scripturas quasdam pestifera astutia, qua docentur a demone, retorquentes applicant. Que omnia in eis pro magna parte cessarent, si fideles ab eis contra preceptum Domini, non auferrent iugum quod ipse posuit super eos, nunquam amplius auferendum, quamdiu se mentirentur esse Iudeos; daret procul dubio intellectum eorum, auditui sola vexatio, sicut et Deus eis ante comminando promisit (Isaie, 28), ubi postquam lapidem illum angularem, scilicet, gloriosissimum Iesum se missurum promitteret, qui utrunque populum, scilicet, Iudeorum et gentium in se ipso salvando et pacificando coniungeret, statim eorum perpetuam captivitatem et abominabilem cecitatem secuturam esse predixit, a qua pactum sue obstinate perfidie, cum inferno et cum morte eos non debebat liberare, sed sic successive per omnia tempora, de mane ad diluculum, et de diluculo ad diem, et de die ad noctem, debebant transire manentes semper in miseriam et conculcationem. Sola vero vexatio debebat esse via sue liberationis, que eis intellectum dare debebat, ut viam eterne salutis cognoscerent, et ad suum verissimum Christum et redemptorem penitendo redirent, unde sic dicitur: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem probatum, pretiosum, in fundamento fundatum; qui crediderit non festinet, et ponam in pondere iudicium, et iustitia in mensura, et subvertet grando spem mendacii et protectionem; aque inundabunt et delebitur fedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit; flagellum inundans, cum transierit, eritis enim in conculcationem, quandocunque pertransierit tollet vos, et tantum sola vexatio intellectum dabit auditui. Ecce qualiter posito gloriosissimo christiane fidei fundamento, in ipso summo angulari lapide Christo Iesu, statim propheta subiunxit destructionem et abominandam desolationem istorum malignorum edificantium qui eum reprobaverunt; ipse tamen factus est in caput anguli, illi vero miserabiliter perierunt; et omitto verba prophete declarare per singula. Hoc tamen sufficiat in summa, quod ista prophete prenuntiantis auctoritas nemine dubitante intelligitur ad litteram de Christo Ecclesiam edificante, et de cecitate et captivitate Iudeorum ipsum conspiratione invida reprobante, que in pena mortis eius secutura erat super eos, que incipit prenuntiari ab eo loco ubi dicitur: Et ponam in pondere iudicium et iustitiam refutantes et in infidelitate patrum suorum perdurantes. Nam si Christus nunc presentialiter predicaret, et ipsi potestatem et auctoritatem suorum patrum haberent, certissime non crederent ei, sed insidiarentur, et crucifixerent eum, sicut fecerunt patres eorum, et ipsi, quantum in eis est, faciunt ei non credentes, immo ipsum perfecto odio detestantes, et ideo illa suorum predecessorum captivitas iuste in eis perdurat, et quamdiu mundus stabit, est duratura usque ad Antichristi tempora. Que captivitatis desolatio facta est per Titum et Vespasianum et imperatorem Adrianum, quos propheta prenuntiat per grandinem et per aquas inundantes et per flagellum inundans; eorum vero cecitatem et perfidam infidelitatem demonstrat per spem mendacii, et protectionem quam vanissime speraverunt et sperant, miserabiles et decepti, que recte vocatur fedus cum morte et pactum cum inferno, quia semper respexerunt et respiciunt ad potentias temporales hominum mortalium periturorum et damnabilium, et ideo mentita est iniquitas sibi, et sic miserabiliter defraudati captivantur et sic moriuntur, damnantur et pereunt. A qua abominanda desolatione et excecata damnatione sola vexatio captivitatis, quam patiuntur, debet eos instruere et illuminare, et intellectum prebere, et quodammodo liberare; secundum quod propheta concludit in fine dicens: Tantum sola vexatio dabit intellectum auditui, nec inmerito per tam acerrimam captivitatem et tam miseram desolationem eos, qui convertendi sunt ex eis, Deus illuminare et salvare disposuit, alios vero iuste per eandem cruciare et punire decrevit. Sunt enim tam durissima corda eorum ut et illi sic debeant converti; isti vero tali pena mereantur puniri, de quorum duritia Ambrosius super illud Luce, 23, videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum, et cetera, sic exclamat et dicit: O duriora saxis pectora Iudeorum; iudex arguit, credit minister, proditor scelus suum morte condemnat, elementa fugiunt, terra concutitur, monumenta reserantur; Iudeorum tamen avaritia atque duritia manet orbe concusso. Hec ille. Tanta enim obstinatione eos in hac sua infidelitate firmavit actor ille damnationis et mortis, quando eam relinquere eis ad vitam profecisset eternam, quanta solitus erat ante eos ab hac ipsa legis observatione, precipitatione multiplici, ad idolatriam convolvere et inclinare; quando e contra profecisset eis legem incorrumptam servare. Nam sicut tunc ab idolatria et a gentilium ritibus non poterant revocari, nec in observatione legis quomodolibet contineri, nec oraculis prophetarum nec terrore comminationum, nec multitudine et asperitate captivitatum et penarum, quin semper relinquerent Deum suum, et declinarent ad ritum gentilium, secundum quod aperte patet per totius veteris testamenti discursum; sic nunc e contra ab hac sua ipsa duritia damnabili et mortifera non possunt evelli nec ad legem evangelicam inclinari tam apertissimis testimoniis et miraculis, nec tam accerrima et longissima captivitate, et tam clarissima divine clementie desertione; a qua, velut perditi, et ab eo penitus alieni, tanta oblivione multorum temporum repulsi sunt, quanta frequentatione solebant ante semper et ubique eadem instrui, dirigi et consolari, etiam quando erant in durissima captivitate; hoc ideo est quia iam ad nos translata est divina providentia et eius gratiosa consolatio specialis. In quo manifeste claret quod idem status salvationis fidelium est apud nos, qui ante solebat esse apud eos, licet sit nunc multo altiori gradu perfectior, et idem laqueus perditionis et fraudis manet in illis, suis rudibus et iam damnatis observantiis qui solebant esse in idolatria gentilium et eorum immunditia, nisi quod ipsi nunc graviori pena quam illi damnantur, qui Filium Dei, velut ingratissimi negant et detestantur; et ideo ille antiquissimus serpens eadem cautela eos in hoc tempore damnat in illa sua infidelitate indurando, qua eos damnare solebat ad idolatriam impellendo, et ab hac ipsa lege quam nunc tanto ardore profitentur et tenent, modis omnibus submovendo; nec in hoc modum mutasse, sed tantum ordinem variasse dicendus est; et inde est quod isti impudici canes, sic in sua damnabili infidelitate durissimi et obstinati deseviunt in Christi fideles diabolica astutia, qua pollent, velut in abominabiles inimicos, et sue cecitati contrarios, eos modis omnibus defraudantes, et vexatione, qua valent, affligentes, et a sacre fidei sinceritate et eius salutari observatione eos toto animo obducere et corrumpere mollientes, in quo, diabolo suggerente, cui serviunt, non se peccare, sed in hoc obsequium se prestare Deo et animas suas gratificare se suspicantur et credunt. Et ideo ad nostram deceptionem et perniciem, velut ad quodam remissionis iubileum conveniunt, et se ad invicem cohortantur et muniunt; quibus satis aperta via prebetur a maioribus nostris, ad exercendam fraudem suam in nobis, dum nulla correctione prohibentur agere quicquid volunt. Ipsi iam signum nullum deferunt quo quia Iudei sunt agnoscantur et distinguantur, ut iura volunt; ipsi diebus dominicis et festivis iam publice laborant, ut volunt, in pluribus locis; ipsi talibus diebus circumeunt loca et domos fidelium et cum eis ludunt et edunt, et eos a vocatione spiritualis celebritatis impediunt; tunc cum eis negotiantur, contractus peragunt, tunc cum eis emunt et vendunt, et sic dies festos astute frangere compellunt. Ipsi iam nunc impune retinent servitores et servitrices ex nostris fidelibus christianis, qui cum eis continuo manent, et sabbatizant, et in nostris festivitatibus eis obsequuntur et serviunt, cum eis commedunt et bibunt et cetera talia, que enarrare nunc piget. Ipsis iam publice locantur decime et redditus ecclesiarum, et hoc scientibus, immo faventibus et concedentibus nostris rectoribus et prelatis. Unde provenit quod isti blasphematores crucis Christi eius sanctissima templa non verentur nec prohibentur intrare, et, ut ita dixerim, profanare, ad colligendum et dividendum huiusmodi redditus ecclesiarum; inde similiter obtinent potestatem super Christi fideles, ut eis illudant et eos affligant et excommunicent, habentes iam liberam in sua manu censuram ecclesiasticam ad hoc agendum, cum qua quanta mala ipsis fidelibus ingerent, et quot eorum eternaliter perimant, et quot peiorare compellant per huiusmodi sacrilegam potestatem impie sibi concessam, et quot eorum similiter temporaliter affligant et quanto ardore et astuta crudelitate id exsequantur et peragant, testis est totus orbis, saltem in partibus nostris. In tantum enim eorum sacrilega crevit audacia, ut etiam christianas feminas construpare non metuant sicut de pluribus compertum esse constat; de plurimis vero suspicio eorum libidinis et lubricitatis et coniectura evidentis opportunitatis satis indicant quid in occultis agere debeant. Et inde similiter provenit pro maiori parte quod inter fideles in Christi Ecclesia ex utroque populo, scilicet, Iudeorum et gentilium unanimiter adunatos, insurgunt quotidie nove rixe et discordie et grandes inimicitie. Nam si isti virulenti serpentes concluderentur in suis cavernis, et omnes fideles generaliter eos debito ordine evitarent et illi qui fuerant recenter a iudaismo conversi, ab eorum conversatione speciali et districtiori cautela recederent, secundum quod hec omnia sacri Canones iubent, non esset tunc locus ut aliqui de catholicis fratribus nostris noviter ex eorum genere ad fidem conversi, iterum ut iam de quibusdam compertum est, recidivarent, et sic ceteros fideles totius generis sui enormiter infamarent, et contra eosdem in malevolam suspicionem, inimicitiam et rancorem alios Christi fideles commoverent, nec sic Ecclesiam Christi tanta discordia conturbarent. Sed quoniam licentia conversationis et federis cum Iudeis est iam omnibus fidelibus libera et communis, ideo isti qui venerunt ex eodem genere, non verentur cum eis convivere et conversari, sicut et ceteri ad libitum solent facere, nemine prohibente, nec interest quantum ad hanc licentiam inter utrosque, quia omnibus equaliter patet, nisi quod isti, qui ex eorum genere venerunt ad fidem, eam conversandi licentiam, frequentius occupant et exercent, eo quod, ut naturale omnibus est, melius se intelligunt cum Iudeis, a quorum stirpe descendunt et cum quibus nutriti et conversati fuerunt; alii vero non sic afficiuntur ad eos, nec per consequens conversantur inter eos, nisi aut quantum eorum malignitas et astutia illos commovet, et scilicet, aut quantum ipsorum fidelium necessitas temporalis expostulat aut utilitas. Unde sic demone procurante contingit quod quidam illorum pereunt, velut ad vomitum redeuntes, in quo cunctos sui generis iudicio damnate suspicionis exponunt, et ipsis suis emulis malignare volentibus apertissimam murmurationis et damnate precipitationis materiam et occasionem contribuunt. Unde sic fit ut inter Christi fideles nove semper inimicitie et susurrationes insurgant, et Ecclesia conturbetur, et ipsi hinc inde miserabiliter damnentur et pereant. Que omnia pro magna parte cessarent, si, ut dictum est, isti obstinatissimi inimici in sua damnatione retinerentur inclusi et ab omnibus fidelibus debito ordine separati, unde evidentissime sequitur concludendum id quod in fine capituli fuit propositum, scilicet, quod nostri rectores et prelati videntur in hoc multum peccare, qui hec omnia debita comminatione non prohibent, nec ea stricta pene censura coercent, nec illa sedula vigilantia, an debite observentur perquirere student, sicut hec omnia ex debito sui officii agere deberent. Sed Ecclesiam Dei sic ab infidelibus conculcari permittunt, et eius sanctissimam fidem sic in vilipendium haberi consentiunt ut, iuxta prophetam, vere conqueratur et dicat Ecclesia: Ecce in pace amaritudo mea amarissima (Isaie, 38). Olim enim predictum est, et nunc tempus impletionis advenit. Ecce in pace amaritudo mea amarissima, ut inquit Bernardus, super Canticum, sermone 32: Amara prius, ut inquit ipse, in nece martyrum; amarior post, in conflictibus hereticorum; amarissima nunc in moribus domesticorum, et cetera. Et ideo iterum de eis congruenter conqueratur Ecclesia dicens (Isaie, primo): Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. In quo et ipsam durissimam cecitatem perversorum Iudeorum confirmant, ne aliquando intelligant et convertantur ut salvi fiant, auferentes ab eis hanc vexationem sue captivitatis et abominande desolationis, contra iudicium Domini, et eius sanctissime Ecclesie, que sola vexatio tantummodo debebat eis prebere intellectum, ut ad evangelicam legem sanctissimam et immaculatam salubriter inclinarent auditum, sicut largius superius induxi ex auctoritate prophete. Et ideo notissimum est eos in hoc illorum damnationi cooperari, et eorum perditionis esse participes, eos in suo durissimo errore taliter confirmantes, secundum quod de eis aperte Dominus conqueritur dicens (Ezechielis, decimo tertio): Confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala et viveret; et Hieremie, 23, scribitur de eisdem: Confortaverunt manus pessimorum ut non reverteretur unusquisque a malitia sua. In quo similiter ipsos fideles sancte matris Ecclesie catholicos filios et pretiosissimo sanguine Christi redemptos, eis usque ad effusionem sanguinis commendatos, permittunt decipi et conculcari, subverti et damnabiliter illaqueari ab inimicis crucis Christi; et, ut ita dixerim, consentiunt ipsum Christi sanguinem ignominiose; in quo non est dubium eos acrius peccare cum debeant et possint prohibere, et non faciunt, sicut habetur 83, distinctione, error; ubi sic dicitur: Error cui non resistitur, approbatur, et veritas, cum minime defensatur, opprimitur. Negligere quippe, cum possis arguere perversos, nihil est aliud quam fovere, nec caret scrupulo societatis occulte qui manifesto facinori desinit obviare. Gravius igitur peccant cum hoc prohibere possint, et ad illud ex officio obligentur, et facere debeant, sed multo amplius cum hoc in maioribus secularibus tolerent, consentiant et foveant; multo vero gravissime cum ipsi hoc idem suo proprio exemplo in omnibus confirment et agant, sicut de plurimis liquidum esse constat. Audivi a quodam venerabili sacerdote, qui hoc propriis oculis conspexerat, de quodam nominatissimo archiepiscopo iam defuncto, qui, teste orbe universo, habebat quemquam iudeum magnis honoribus exaltatum totius domus sue ecónomos aut propositum, et super Christi fideles altissime impositum, quem omnes verebantur ut dominum; hic sic eius animam ad se attraxerat ut non dubitaret illum divino honore et reverentie preponere; nam contigit quod tribus vel quatuor diebus continue succedentibus, ille intraret ad colloquendum cum domino archiepiscopo, tempore quo iam paratus missam audire volebat, quem sic delusum occupavit, ut eum his diebus missam audire non sineret, et nescio an recordabatur quod ex debito illa audire deberet. Vidi et ego, qui indignus hec scribo, quemdam magnum episcopum sic his perfidis Iudeis deditum et affectum, quod ab eis ipsa eorum munuscula libenter et amicabiliter suscipiebat, cui, cum me presente, duo magni Iudei missi a maioribus synagoge colloquerentur, et eius genus et dignitatem magnis laudibus exaltaren, ipse eisdem non sicut Iudeis, sed sicut christianis nimium amicissimis respondebat promittens se eos favorabiliter defensurum, et offerens se et domum suam eis ad omne beneplacitum, ut fidelem amicum, et postulans ut, si filios habebant, mitterent eos ad se, ut eos cognosceret, et in domo sua quando eis liberet, fiducialiter agerent; quos tamen ipsa supradicta Christi et Ecclesie censura comprimere et coercere debebat, cum ad eius diocesim pertinerent. Quid tamen eis de Christi bono odore, quo fragrare debebat, influeret, et quid eis de eorum damnabili cecitate in ostensione virtutis et gratie aperiret, et quid de evangelice fidei sacratissimo mysterio dissereret, et qualiter eos ad eternam salvationem devote et amicabiliter invitaret, et qualiter eos si hec intendere nollent, sub ipsa sua damnabili desolatione concluyere, et ne eam supergrederentur et exirent comminatione debita admoneret, quid inquam de his aut similibus colloqueretur et insinuaret, penitus non audivi, nec audiri aut intelligi potuit, cum nihil tale ibi nec eius signum tractatus fuerit. Vidi ad idem aliquos religiosos tanto fervore benevolos et amicabiles huiusmodi maledictis Iudeis, qui a principibus instituuntur prepositi et receptores, ministri publici et exactores, quod non solum ut eos a talibus officiis amoveant principes non admonere elaborant, sicut et agere tenentur; verum etiam ipsis Iudeis magna conferentia et amicabilitate communicant, ut quedam temporalia, que ab ipsis principibus habituri erant, per eos accipiant, et sic eos in talibus negotiis et officiis contra Domini voluntatem et decretum sancte matris Ecclesie, sua, ut ita dixerim, participatione apud omnes fideles confirmant et autorizant. Alii vero habent eos tractabiles familiares in quibuscunque actionibus et negotiis, omissis pro similibus conferentiis ipsis fidelibus christianis, in contemptu Christi et eius sanctissime crucis, et eorum habitus et professionis. Unde recte de eis verum est quod Apostolus scribit ad Romanos, secundo: Nomen enim Domini per vos blasphematur inter gentes. Nec se putent huiusmodi, quicunque sunt, excusari sub pretextu expedientis necessitatis, nam potius deberent similia temporalia perdere in totum vel in partem, quam sic contra voluntatem Domini et decretum sancte matris Ecclesie cum infidelibus conversari et principibus in suis peccatis et erroribus cooperari et ipsis fidelibus fieri in scandalum erroris et peccati, qui potius positi sunt a Deo ut sint omnibus in lucem et claritatem, et, quantum possunt, conentur ad perfectionem, ut abstineant, secundum Apostolum, non solum a malo, sed etiam ab eo quod habet speciem mali. Si enim mandatum Domini et sancte matris Ecclesie nunquam volumus in sua integritate servare, nisi quando non amittimus aliquod temporale, nunquam nobis deerat, propter quod illud debeamus pretermittere, nostris, ut ita dixerim, traditionibus inherentes, et a divinis legibus recedentes, iuxta illud evangelicum Christi verbum (Maththei, decimo quinto): Quare vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Alios etiam vidi dum in studio degerem, qui (quod lacrimantibus oculis audiendum est) tanta deordinatione cum huiusmodi Iudeis perfidis conversabantur, ut eis suam pecuniam traderent, ut eas ad nefandas usuras tractarent, de quibus partem sibi aliquam facerent, quas tamen pecunias in predicationibus suis collegerant a catholicis et fidelibus. Et sic a prophetis Hierusalem egressa est pollutio super terram, ut habetur Hieremias, vigesimo tertio. Timeant igitur tam rectores et prelati quam tales viri religiosi, qui in huiusmodi supradictis solent esse culpabiles, saltem illud divine comminationis verbum (Secundo Paralipomenon, undevigesimo): Impio prebes auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris? Idcirco iram quidem Domini mereberis, et cetera. Et non prebeant materiam litis et dissensionis in Ecclesia, permittentes, immo inducentes suis faucionibus et exemplis, ipsos qui ex iudaismo noviter ad fidem venerunt et iterum inmisceantur Iudeis, a quibus iam Deo vocante recesserunt, et sic ipsi pereant, et ceteros fideles contra se et genus suum in odium et susurratorias inimicitias convertant; sed toto fervido zelo, quantum presentis vite ordinata necessitas permittit, et sacre fidei religiosa traditio decernit, hec generaliter in omnibus fidelibus prohibeant sicut et prohibere tenentur; alias ultra alia mala, que inde proveniunt, ipsi, quantum ad hanc partem attinet, inter fideles Ecclesie dissensionis et litis suscitant murmur, discordias et bellum, et eos quodammodo inducunt et invitant ad illud permittentes et suscitantes huiusmodi occasionem ad effrenandas eorum labiles murmurationes iuxta illud prophetice comminationis (Michee, secundo): Eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum, et cetera.



Anterior Indice Siguiente